initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Dt. 16,1 
Observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Egypto nocte
Numérotation du verset Dt. 16,2 
immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,3 
non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Egypto ut memineris diei egressionis tue de Egypto omnibus diebus vite tue
Numérotation du verset Dt. 16,4 
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane
Numérotation du verset Dt. 16,5 
non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 16,6 
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabisque phase vespere ad solis occasum quando egressus es de Egypto

immolabisque] immolabis Weber vespere] vesperi Weber
Numérotation du verset Dt. 16,7 
et coques et comedes in loco quem elegerit {t. 1 : Erfurt, f. 198rb ; facsim., p. 395b} [Rusch, f.  198rb ] Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
Numérotation du verset Dt. 16,8 
sex diebus comedes azyma et in die septima quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

septima (sic)] septimo Weber
Numérotation du verset Dt. 16,9 
septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris
Numérotation du verset Dt. 16,10 
et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tue quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,11 
et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
Numérotation du verset Dt. 16,12 
et recordaberis quoniam servus fueris in Egypto custodiesque ac facies que tibi precepta sunt

tibi] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 16,13 
sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 16,14 
et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt

et] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 16,15 
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni {t. 1 : Erfurt, f. 198va ; facsim., p. 396a} [Rusch, f.  198va ] opere manuum tuarum erisque in letitia
Numérotation du verset Dt. 16,16 
tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus
Numérotation du verset Dt. 16,17 
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
Numérotation du verset Dt. 16,18 
iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populo iusto iudicio

populo] populum Weber
Numérotation du verset Dt. 16,19 
nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excecant oculos sapientium et mutant verba iustorum
Numérotation du verset Dt. 16,20 
iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 16,21 
non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 16,22 
nec facies tibi atque constitues statuam que odit Dominus Deus tuus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_16)