initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 
Non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo

1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui Weber
Numérotation du verset Dt. 17,2 
cumque reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit {t. 1 : Erfurt, f. 198vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f.  198vb ] tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

cumque] cum Weber
Numérotation du verset Dt. 17,3 
ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
Numérotation du verset Dt. 17,4 
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset Dt. 17,5 
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue et lapidibus obruentur

et lapidibus Weber ] eta pidibus cacographie Rusch
Numérotation du verset Dt. 17,6 
in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
Numérotation du verset Dt. 17,7 
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 17,8 
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

prospexeris] perspexeris Weber
Numérotation du verset Dt. 17,9 
veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
Numérotation du verset Dt. 17,10 
et facies quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
Numérotation du verset Dt. 17,11 
iuxta legem eius sequerisque sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram

sequerisque] sequeris Weber neque] vel Weber
Numérotation du verset Dt. 17,12 
qui {t. 1 : Erfurt, f. 199ra ; facsim., p. 397a} [Rusch, f.  199ra ] autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de medio Israel

medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,13 
cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
Numérotation du verset Dt. 17,14 
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes
Numérotation du verset Dt. 17,15 
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus
Numérotation du verset Dt. 17,16 
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Egyptum equitatus numero sublevatus presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
Numérotation du verset Dt. 17,17 
non habebit uxores plurimas que alliciant animum eius neque argenti et auri immensa pondera

alliciant] illiciant Weber
Numérotation du verset Dt. 17,18 
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
Numérotation du verset Dt. 17,19 
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cerimonias eius que in lege precepta sunt

in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,20 
nec elevetur cor eius in superbiam super fratres {t. 1 : Erfurt, f. 199rb ; facsim., p. 397b} [Rusch, f.  199rb ] suos neque declinet in partem dexteram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filius10  eius super Israel.

10  filius] filii Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_17)