initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,1 
Non habebunt sacerdotes et Levite
interl.| nemo militans Deo implicant se negociis secularibus
et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum populo reliquo Israel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
interl.| non de victu vel vestitu sint curiosi
interl.| quasi quis querat unde ergo vivent
marg.| NON  HABEBUNT  SACERDOTES etc. Et in veteri et in novo testamento ministris altaris preceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhabitare. Unde : « Nolite possidere (f. 199rb) aurum neque argentum etc. » Et post pauca : « Dignus est enim operarius cibo suo ». Et alibi : « Qui altario serviunt cum altario participant » . Non enim oportet ut qui semper altare <servire> debent officio divino, inhient et terreno lucro cui Deus hereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.

Mt. 10, 9.
Mt. 10, 10.
Cf. 1 Cor. 9, 13.

populo] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,2 
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus
interl.| qui omnia possidet
enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
interl.| ut tanto sponsore sint securi
marg.| HEREDITAS  EORUM. Pro operatione bona ut quod mente conceperit opere prohibet, unde : « Cepit Ihesus facere et docere ».

Act. 1, 1.
Numérotation du verset Dt. 18,3 
hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
marg.| DABUNT  SACERDOTI. Quia in corporalibus solaciis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus. Unde : « Communicet is qui cathezizatur verbo ei qui se cathezizat in omnibus bonis ».
marg.| VENTRICULUM. Venter receptaculum ciborum omnes hominum labores et momentanea gule blandimenta sunt, quorum finem condemnat et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in secessum proiici. Unde : « Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet ».

Gal. 6, 6.
1 Cor. 6, 13.
Numérotation du verset Dt. 18,4re 
primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
marg.| PRIMITIAS. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
Numérotation du verset Dt. 18,5 
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini Dei tui ipse et filii eius in sempiternum
interl.| firmus in domo Domini in atriis domus Dei nostri

Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,6 
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
marg.| SI  EXIERIT. Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit et sine sumptu Evangelium ponit.
Numérotation du verset Dt. 18,7 
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres
interl.| consanguinei
eius Levite qui stabunt
interl.| firmiter
eo tempore coram Domino
interl.| beneplacentes
Numérotation du verset Dt. 18,8 
partem ciborum eandem accipiet
interl.| qui altario serviunt cum altario participant
quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
marg.| EXCEPTO  EO  QUOD.  GREGORIUS. Septuaginta : Preter venditionem que secundum familiam est. Quam dicat venditionem obscurum est, nisi forte quia decimationes et primogenita precipit vendi ab his qui in longinquo habitarent ne multa cogerentur portare ad locum invocationis Domini vel pecora ducere ut illic denuo emerentur ex precio. Et iusserat habere ibi partem levitam qui maneret in ea civitate unde illi decimationes et primogenita debebantur. Et ideo dixit familiam ad hoc deberi levite quoniam ex successione que parentibus succedit hoc circa eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.
Numérotation du verset Dt. 18,9 
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
marg.| QUANDO  INGRESSUS  FUERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quoniam portentorum inspectiones interdicuntur querendum est quomodo portenta que (f. 199va) inspici prohibentur. Discernantur ab eis que divinitus dantur ut quid significent dici debeat, sicut miracula que in scripturis reperiuntur significantia quod ad regulam fidei pertineat, velut vellus in area compluta siccum aut in sicca complutum aut virga Aaron que floruit et nuces protulit et #. Sicut autem discernuntur divinationes quas in sequentibus prohibet a divinationibus quas in sequentibus prohibet a divinationibus prophetarum sic inspectiones prodigiorum a significationibus miraculorum.
Numérotation du verset Dt. 18,10 
nec {t. 1 : Erfurt, f. 199va ; facsim., p. 398a} [Rusch, f.  199va ] inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur aut observet somnia atque auguria ne sit maleficus
marg.| ARIOLOS. Qui circumeunt aras nefandis precibus et divinationem in extis animalium querunt.
marg.| AUGURIA. Quasi avigeria que in vocibus avium geruntur vel avi garria ab avium garritu.

aut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 18,11 
nec incantator neque pythones consulat nec divinos et querat a mortuis veritatem
marg.| PHITONES. Ventriloquos de quorum ventre demones loquuntur a phitio sic dictos, id est apolline quem Deum divinationis credebant esse.

nec] ne Weber | neque] ne Weber | nec] ne Weber |
Numérotation du verset Dt. 18,12 
omnia enim hec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos
interl.| cave ne et te similiter deleat
in introitu tuo
Numérotation du verset Dt. 18,13 
perfectus eris
interl.| humano modo
interl.| perfecti estote sicut et pater vester celestis
et absque macula
interl.| criminali
cum Domino Deo tuo
interl.| cum sancto sanctus eris
Numérotation du verset Dt. 18,14 
gentes iste quarum
possidebis
interl.| vel bitis
terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Numérotation du verset Dt. 18,15 
prophetam de gente tua
interl.| Iosue vel alios sequentes
et de fratribus tuis sicut me
interl.| verum hominem
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Numérotation du verset Dt. 18,16 
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Numérotation du verset Dt. 18,17 
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
Numérotation du verset Dt. 18,18 
prophetam suscitabo
interl.| Christum
eis de medio fratrum suorum
interl.| de semine David
similem tui et ponam verba mea in ore eius
interl.| qui non venit solvere legem sed adimplere
loqueturque ad eos omnia que precepero illi
PROPHETAM SUSCITABO EIS. Licet historialiter de prophetis accipi possit qui post Moysen in populo Israhel repleti sunt spiritu Dei melius tamen de domino prophetarum accipitur, de quo turbe ab ipso satiate dixerunt : « Hic est vere propheta qui venturus est in mundum » . Et alibi : « Propheta magnus surrexit in nobis » .

Io. 6, 14. Lc. 7, 16.
Numérotation du verset Dt. 18,19 
qui autem verba eius que loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
interl.| perpetua pena vindicans
Numérotation du verset Dt. 18,20 
propheta
interl.| pseudo
autem qui arrogantia
interl.| vane glorie
depravatus voluerit loqui in nomine meo
interl.| ut sibi credatur
que ego
interl.| in cuius nomine loquitur
non precepi illi ut diceret aut ex nomine aliorum deorum
interl.| alias alienorum

aliorum] alienorum Weber
interficietur
Numérotation du verset Dt. 18,21 
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intelligere verbum
interl.| ut discernam
quod Dominus non est locutus10 
interl.| per illum

10  Dominus – non est locutus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,22 
hoc habebis signum quod in nomine Domini {t. 1 : Erfurt, f. 199vb ; facsim., p. 398b} [Rusch, f.  199vb ] propheta ille predixerit et non evenerit hoc Dominus non est locutus11  sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum.

11  est locutus] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_18)