initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Dt. 19,1 
Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in edibus
Numérotation du verset Dt. 19,2 
tres civitates
interl.| ut emineas
separabis tibi
interl.| exemplum aliis
in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
marg.| TRES  CIVITATES. Fidem, spem et charitatem ad quas omnes penitentes debent confugere.
marg.| Tres civitates refugii ultra Iordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt. Alias tres citra Iordanem iubet separari. Mistice insinuans quod ante perceptionem baptismi qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari sancte trinitatis fidem debet sincera mente confiteri et post baptismum in fide spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose conversans in mundo qui senario conditus est numero post perfectionem bonorum operum requiem eternam expectat in sabbatismo.
Numérotation du verset Dt. 19,3 
sternens diligenter viam et in tres equaliter partes totam terre tue provinciam divides
interl.| fidem trinitatis predicando equaliter omnibus
ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere
marg.| ET  IN  TRES  EQUALITER. (f. 199vb) Ut qui salvandus est facilius evadat. Predicatores quoque verbo et exemplo dent peccantibus consulere et equaliter in tota terra Ecclesie fidem trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi et se merito damnandos si intrare noluerint.
Numérotation du verset Dt. 19,4 
hec erit lex homicide fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur

odium habuisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 19,5 
sed abisse cum eo simpliciter in silvam
interl.| peccatorum

cum eo – simpliciter] inv. Weber
ad ligna cedenda
interl.| vicia tortuosa et infructuosa
interl.| securi correctionis
et in succisione lignorum securis
interl.| increpatio
fugerit manum
interl.| potestatem vel operationem cedentis

manum] manu Weber
ferrumque lapsum
interl.| durior sermo
de manubrio
interl.| moderatione
amicum eius percusserit et occiderit hic
interl.| prolata contumelia
interl.| in desperationem
interl.| a spiritu caritatis miserit
ad unam
interl.| in unitate sacramenti
supradictarum urbium
interl.| fidei, spei et charitatis
interl.| penitendo
confugiet et vivet
marg.| SED  ABISSE  CUM. Exemplo ostendit qualis homicida salvandus sit.
marg.| GREGORIUS. Ad silvam cum amico imus quotiens cum proximo ad discutienda delicta convertimur. Simpliciter ligna succidimus cum deliquentium vicia pia intentione resecamus. Securis manum fugit cum correctio in asperitatem sese petrahit, ferrum de manubrio prosilit cum de correctione sermo durior excedit. Amicum percutiens occidit qui auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit correcti ei mens inde ad odium provit, sed qui incaute lignum percutit et proximum extinguit ad tres urbes fugiat ut vivat, quia si ad penitentiam conversus sub spe, fide et charitate absconditu, reus homicidii non tenetur . Cumque extincti proximus eum invenerit : non occidet, quia cum Christus venerit qui se nobis per nature nostre consortium iunxit, ab eo vindictam non exiget quem sub eius venia fides, spes, charitas abscondet. Citius enim culpa dimittitur que non maliciose perpetratur.
marg.| AMBROSIUS. In libro de fuga seculi : congrue provisum liquet quia levite fugitantes sunt mundi huius ut placeant Deo. Hinc Abrahe dictum est : « Exi de terra tua etc. » qui habebat in lumbis suis levitas et Dominus levitis. Hoc est Apostolis dicit : « Si quis vult post me venire abneget seipsum et tollet crucem suam et sequatur me ». Hec vera est fuga sacerdotis : abdicatio domesticorum ut se suis abneget qui se Deo servire gestit. Recte ergo fugaces fugacibus commendat eterne legis sanctio ut qui hunc mundum obliti sunt, eos recipiant qui peccata (f. 200ra) sua condemnantes atque opera oblivionem vite superioris expectant et secularia que gesserunt abolere desiderant. Est etiam alia causa : quia ministri Dei sunt levite. Et ideo ipsorum civitates fugientibus homicidis per leges deputantur, quia ipsis ius est divina mandata exequi circa eos qui crimen mortale admiserunt. Hinc Apostolus quasi levita : « Tradi, inquit, huiusmodi sathane in interitum carnis ut spiritus salvum sit ». Percussus levitico gladio moriatur sensus carnis ut vivat anima vestra.

Act. 7, 3.
Mt. 16, 24.
1 Cor. 5, 5.
Numérotation du verset Dt. 19,6 
ne forsitan
interl.| vel forte
interl.| cito potest contingere
proximus
interl.| Christus
eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et apprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius
interl.| in die iudicii vel in presenti
qui non est reus mortis
interl.| quia non maliciose occidit
interl.| quasi non industria sed casu interfecit
quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
Numérotation du verset Dt. 19,7 
idcirco precipio tibi
interl.| fidem, spem et charitatem
ut tres civitates equalis inter se spatii dividas
interl.| quantum credit quisque tantum sperat et quantum sperat tantum amat
Numérotation du verset Dt. 19,8 
cum autem {t. 1 : Erfurt, f. 200ra ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  200ra ] dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est
Numérotation du verset Dt. 19,9 
si tamen custodieris mandata eius et feceris que hodie precipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addesque tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis
marg.| ADDESQUE  TIBI  TRES etc. In libro Ihesu Nave sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis. Cades in Galilea montis Neptalim ; Sichem in monte Ephraim ; et Chariatarbe que est Hebron ; et trans Iordanem, Bosor de tribu Ruben ; et Ramoth in Galaad de tribu Gad ; et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
marg.| ITEM.  AMBROSIUS. Sex autem civitatum refugia sunt ut prima sit civitas cognitio verbi et ad imaginem eius forma vivendi. Quicumque enim eam cognitionem fuerit ingressus, mundus est a pena, secundum quod et Deus ait : « Iam vos mundi estis propter sermonem quem dixi vobis ». Et alibi : « Hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti, id est Christum ». Hec civitas velut metropolis est cui subiacent alie quinque civitates levitarum ut quo numero mundus formatus est. Eodem numero adversus mundana vicia et seculi huius naufragia remedium provideatur. Secunda civitas et secundum remedium est ut qui non potest cognitionem boni illius prelibare et tardior est vel ingenio vel fidei comprehensione (quoniam veloci mentis vigore atque ingenii acumine ad cognitionis summam contenditur) saltem opera Domini consideret atque ex his que facta sunt tanti contempletus operis actorem. Quomodo ex his bonis que sunt in constitutione istius creature (bona enim sunt valde, sicut Dominus dixit) bonum illud summum atque eternum comprehendatur. Quis ordo rerum que disciplina que gloria ? Nonne bis (quamvis tardum ingenium) diligere actorem suum provocatur ? Etenim si parentes qui nos genuerunt amamus, quantomagis diligere debemus creatorem parentum actoremque nostrum. Ergo operatoria virtus Dei et si non videtur, tamen ex operibus suis estimatur operatoremque sua opera produnt ut intelligatur qui non comprehenditur. Unde et Dominus : « Si michi non creditis vel operibus credite ». Bona igitur etiam hec ut eius simus cupidiores qui tantam nobis fabrice huius videtur contulisse pulcritudinem. Tertius ordo est tercie civitatis regalis potestatis contemplatio ut subiiciamur regi si non differimus metu tanquam parenti. Metu enim presidentis plerumque fit obediens potestati qui est salutis ingratus ut necessitatem sobrietatis agnoscat qui noluit ac nequivit gratiam pietatis agnoscere. Corrigit ergo necessitas quem pietas provocare debuerat.
marg.| He tres civitates trans Iordanem perfectiori prudentie ad refugium date ut primum effugiamus culpam inductione animi conformes ad imaginem Dei. Ita enim creati sumus dicente Deo. « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem » : {t. 1 : Erfurt, f. 200ra ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  200ra ] enim hec ergo prima lex istius civitatis est. Deinde si per fragilitatem carnis et mundi illecebras ita formare mentem nostram non possumus, reverentia paterne generationis et sedulitate prolis peccatum levemus. Charitas multitudinem operit peccatorum. Qui ergo ad imaginem Dei esse non potuerit, sit ad plenitudinem charitatis. Illa civitas culpam excludit, hec solvit. Hec denique lex secunde civitatis : « Diligens Dominum Deum tuum ex tota anima tua ». Sed si rursus angustiamini et minuti sunt qui abundantiam charitatis et gratiam recipere non possunt. Habes terciam civitatem ut divine pietatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. Et hec est lex tercia : « Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies ». He igitur precipue virtutes et ideo paucorum non plurium supra Iordanem posite sunt ut exprimas quasi imago archetipum diligas quasi filius patrem ; adores quasi subditus regem. Qui autem Iordanem transierunt. Iordanis autem eorum descensio dicitur : Qui descenderunt ergo ex illis superioribus virtutibus ad hec inferiora », id est in quibus integritas charitas, humilitas vacillaverit ; habent propria hominis refugia que petant ut qui obnoxii delictis et inflexi viciis sunt non voluntariis, sperent Dominum sibi reconciliari posse, veniam petant. Sperent posse corrigi si precepta sequantur celestium sacramentorum, quibus aut informamur ad innocentiam aut revocamur a culpa. He igitur intra Iordanem civitates sequentes sunt ut propiciemus nobis Deum, sequamur que iubet vitemus que prohibet. Sit ergo propiciande divinitatis ambitio sequende preceptionis obeditio interdicte prevaricationis cautio, quibus propiciatoriam Dei misericordiam et monotichen eius providentiam vel instauratorum obsequio vel interdictorum declinatione veneremur.

Io. 15, 3.
Io. 17, 3.
Cf. Sir. 39, 21.
Io. 10, 38.
Gn. 1, 26.
Mc. 12, 30.
Mt. 4, 10.

addesque] addes Weber
Numérotation du verset Dt. 19,10 
ut non effundatur sanguis
interl.| inscienter peccantis
innoxius in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
interl.| si prebueris refugium
Numérotation du verset Dt. 19,11 
si quis autem odio habens proximum
interl.| qui odit fratrem suum homicida est

prozimum] + suum Weber
insidiatus
interl.| maliciose
fuerit vite eius surgensque
percusserit illum
interl.| in corpore vel in anima
et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus
marg.| SI  QUIS  AUTEM etc. Qui malicia aliquem percutit et in mortem anime ducit, reus est eterne mortis. Unde : « Si quis scandalisaverit unum de pusillis qui in me credunt etc. » Et alibi : « Qui odit fratrem suum homicida est et non habebit vitam eternam ». Hic ab altari divellitur tanquam sacramentis dominicis indignus nec veniam nisi per condignam penitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii Ecclesiam scilicet Catholicam, ubi se angustia penitentie coercens per omne tempus presentis vite bonis operibus studeat et si spem in morte summi pontificis, scilicet redemptoris sui posuerit tandem merebitur salvari.
marg.| Qui fraternum odium retinet in corde non potest fructuosam penitentiam agere, nec Deum sibi placare.

Mt. 18, 6.
1 Io. 3, 15.
Numérotation du verset Dt. 19,12 
mittent seniores civitates illius et arripient eum de loco effugii
interl.| participatione altaris

civitates] civitatis Weber
interl.| Christi
cuius sanguis effusus est et morietur
interl.| eterna morte
Numérotation du verset Dt. 19,13 
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem
interl.| culpam innoxii sanguinis
de Israel ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 19,14 
non assumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
marg.| NON  ASSUMES  ET  TRANSFERES. Allegorice. Unde : « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui », id est precedentium patrum regulas et diffinitiones vivendi.

Prv. 22, 28.
Numérotation du verset Dt. 19,15 
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum
marg.| NON  STABIT  TESTIS  UNUS. Hoc et historialiter servare debemus et contra impios vel hereticos cum testimoniis scripturarum indigemus. Duos testes, id est vetus et novum testamentum, adhibemus vel tres, id est Evangelium, Prophetas, Apostolum, et sic stat verbum.
Numérotation du verset Dt. 19,16 
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prevaricationis
Numérotation du verset Dt. 19,17 
stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
Numérotation du verset Dt. 19,18 
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
falsus testis non erit impunitus
Numérotation du verset Dt. 19,19 
reddent ei sicut {t. 1 : Erfurt, f. 200va ; facsim., p. 400a} [Rusch, f.  200va ] fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 19,20 
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere
Numérotation du verset Dt. 19,21 
Non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu
interl.| scientiam quia fratri scientiam abstulit
pedem
interl.| gressum vel voluntatem
pro pede exiges.
marg.| ANIMAM  PRO. Qui enim animalem errare fecit venia dignus non est.
marg.| DENTEM  PRO  DENTEM. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant, secundum illud : « Filii hominum dentes eorum arma etc. » Et alibi : « Dentes eius lacte, id est lege, candidiores » .
marg.| MANUM  PRO  MANU. Operationem ut ea, scilicet sint utilia aut nociva que in alio pervertit.

Ps. 56, 5.
Gn. 49, 12.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_19)