initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Dt. 2,1 
Profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir longo tempore.
Numérotation du verset Dt. 2,2 
Dixitque Dominus ad me :
Numérotation du verset Dt. 2,3 
Sufficit vobis circuire montem istum ite contra aquilonem
Numérotation du verset Dt. 2,4 
et populo precipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos.
Numérotation du verset Dt. 2,5 
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Numérotation du verset Dt. 2,6 
cibos emetis ab eis pecunia {t. 1 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 374a} [Rusch, f.  187va ] et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Numérotation du verset Dt. 2,7 
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Numérotation du verset Dt. 2,8 
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitant in Seir per viam campestrem de Elath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

habitant] habitabant Weber Elath] Helath Weber
Numérotation du verset Dt. 2,9 
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
Numérotation du verset Dt. 2,10 
Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enachim stirpe
Numérotation du verset Dt. 2,11 
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enachim denique Moabite appellant eos Emim
Numérotation du verset Dt. 2,12 
in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israel in terra possessionis sue quam dedit illi Dominus

illi] ei Weber
Numérotation du verset Dt. 2,13 
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zareth venimus ad eum
Numérotation du verset Dt. 2,14 
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum Zareth triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

transitum] + torrentis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,15 
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio.
Numérotation du verset Dt. 2,16 
{t. 1 : Erfurt, f. 187vb ; facsim., p. 374b} [Rusch, f.  187vb ] postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Numérotation du verset Dt. 2,17é 
locutus est Dominus ad me dicens
Numérotation du verset Dt. 2,18 
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Numérotation du verset Dt. 2,19 
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos ne movearis ad prelium. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem

ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 2,20 
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammonite vocant Zozommim

Am(mo)nite Φ Ψ Ω Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanite Weber | Zozommim Rusch ] Zozomim Ed1455 , Zomim ΩJ, Zommin Φ, Zomim ΩM, Zomnim ΩS, Zomzommim Θ Clementina Weber
Numérotation du verset Dt. 2,21 
populus magnus et multus et procere longitudinis sicut Enachim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Numérotation du verset Dt. 2,22 
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram illorum eis tradens quam possident usque in presens

illorum eis] eorum illis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,23 
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Numérotation du verset Dt. 2,24 
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversus eum prelium

adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Dt. 2,25 
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni celo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremiscant et dolore teneantur

contermiscant] contermescant Weber
Numérotation du verset Dt. 2,26 
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
Numérotation du verset Dt. 2,27 
transibimus per terram tuam {t. 1 : Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 375a} [Rusch, f.  188ra ] publica gradiemur via non declinabimus neque ad dexteram neque ad sinistram
Numérotation du verset Dt. 2,28 
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Numérotation du verset Dt. 2,29 
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabite qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus ad10  terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

10  ad] in Weber
Numérotation du verset Dt. 2,30 
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ita11  ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

11  ita] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 2,31 
dixitque Dominus ad me ecce cepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Numérotation du verset Dt. 2,32 
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad prelium in Iasa12 

12  Iasa] Iesa Weber
Numérotation du verset Dt. 2,33 
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
Numérotation du verset Dt. 2,34 
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Numérotation du verset Dt. 2,35 
absque iumentis que in partem venere predantium et spoliis urbium quas cepimus
Numérotation du verset Dt. 2,36 
ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas que nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 2,37 
absque terra filiorum Ammon ad {t. 1 : Erfurt, f. 188rb ; facsim., p. 375b} [Rusch, f.  188rb ] quam non accessimus et cunctis que adiacent torrenti Iaboc13  et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

13  Iaboc] scrips. , Ieboc Rusch Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_2)