initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,1 
Si exieris ad bellum
interl.| interl.| gentilium vel hereticorum errores||
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
marg.| marg.|  QUIA  DOMINUS  DEUS  VESTER IN  MEDIO etc. Mystice. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Quia Dominus Deus vester precedet vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros et salvos faciet vos. Ecce quemadmodum et in spiritualibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium Dei, non ut nichil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. Ait enim : Debellabit vobiscum, ut etiam ipsos acturos ostenderet.||

habeas] habes Weber
Numérotation du verset Dt. 20,2 
appropinquante autem iam prelio stabit
interl.| interl.| spirituali vel corporali||
sacerdos
interl.| interl.| firmus interritus qui debet confortare in spirituali bello||
ante aciem
interl.| interl.| primus bellaturus pro se et pro aliis||
et sic loquetur ad populum
interl.| interl.| probandum||
Numérotation du verset Dt. 20,3 
audi Israel vos hodie
interl.| interl.| in presenti vita||
contra inimicos vestros
interl.| interl.| visibiles et invisibiles||
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
interl.| interl.| nolite timere eos qui corpus occidunt, animama autem non possunt occidere ||

Mt. 10, 28.
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset Dt. 20,4 
quia Dominus Deus vester
interl.| interl.| fortior illis||
in medio vestri
interl.| interl.| communis omnibus||
est et pro vobis
interl.| interl.| liberandis||
contra adversarios
interl.| interl.| demones vel vicia||
interl.| interl.| virtutem et voluntatem dimicandi dabit||
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset Dt. 20,5 
duces
interl.| interl.| maiores doctores||
quoque per singulas turmas
interl.| interl.| subditorum||
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
interl.| interl.| virtutibus||
domum novam
interl.| interl.| corpus||
et non dedicavit eam
interl.| interl.| id est virtutes ad perfectionem non duxit||
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
marg.| marg.|  QUIS  EST  HOMO  QUI  EDIFICAVIT  DOMUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non est melior in bello qui iam edificia dedicavit vel de novella bibit aut sponsam duxit. Sed quia his rebus humanus tenetur affectus. Ideo hec dicuntur ad bellum procedentibus ut qui afficitur his appareat cum revertatur ne propter hec minus fortiter agat timens ne ante moriatur quam illa expleat. Quantum enim ad feminam pertinet, melius nubit alteri intacta quam vidua, sed hec instituta sunt propter animos explorandos.||
Numérotation du verset Dt. 20,6 
quis est homo qui plantavit vineam
interl.| interl.| fervorem nove conversationis||
et necdum fecit eam esse communem
interl.| interl.| aliis in exemplum producendo||

fecit eam] inv. Weber
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte {t. 1 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f.  200vb ] moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
Numérotation du verset Dt. 20,7 
quis est homo
interl.| interl.| adhuc scilicet detentus seculi sollicitudinibus||
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
interl.| interl.| si tenent eius affectu||
et revertatur
interl.| interl.| a proposito contemplationis||
in domum suam ne forte moriatur in bello
interl.| interl.| non procedat ad spirituale bellum ne minus fortiter agat||
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset Dt. 20,8 
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
interl.| interl.| vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis||
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
interl.| interl.| a proposito contemplationis||
interl.| interl.| consuetudinem vite prioris||
ne pavere faciat
interl.| interl.| si defecerit||
corda fratrum suorum
interl.| interl.| qui idem volunt incipere||
sicut ipse timore perterritus est timore
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 200vb ; facsim., p. 400b} [Rusch, f.  200vb ] QUIS  EST  HOMO  FORMIDOLOSUS etc. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militie spiritalis arripere, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescit ne infirmitate mentis revertatur suoque exemplo alios revocet et terrore suo infirmet. Revertantur in domum suam qui duplici corde sunt, qui prelia Domini preliari non possunt. Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Tales nec initium renunciationis accipiant, quibus melius est ut in activa vita consistant, quam tepide contemplationem exequentes maiori se discrimine involvant. Idem illi dicitur qui uxorem duxit qui vineam plantavit, id est propagines filiorum non enim potest servire contemplationi servus uxoris nec assequi studium contemplationis qui haberet in delectatione carnis. Nemo enim militans Deo implicat se negociis secularibus ut placeat cui se probavit.||
marg.| marg.| Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hereticos venire non debet, nisi doctus et perfectus ne scandalizet alios superatus.||

timore] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,9 
cumque siluerint duces exercitus et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
interl.| interl.| subditum populum||
interl.| interl.| hortando||

duces exercitus] inv. Weber
cuneos preparabit
Numérotation du verset Dt. 20,10 
si quando accesseris ad expugnandam civitatem
interl.| interl.| conventicula hereticorum vel mundum vel exteriorem hominem qui adversantur spiritui||
offeres
interl.| interl.| predicando||
ei primum pacem
interl.| interl.| pax huic domui||
interl.| interl.| verbum pacis in societatem fidei veniens||
interl.| interl.| Christum pax nostra qui fecit utraque unum||
Numérotation du verset Dt. 20,11 
si receperit et aperuerit tibi
interl.| interl.| sponte||
portas
interl.| interl.| sensus et affectus||
interl.| interl.| cordis ut recipia hospitem Christum||
cunctus populus qui in ea est salvabitur
interl.| interl.| a morte||
interl.| interl.| obediendo||
interl.| interl.| predicanti||
interl.| interl.| bonorum operum et impletione preceptorum||
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset Dt. 20,12 
sin autem fedus
interl.| interl.| pacis fidei||
inire noluerint et ceperint contra te bellum
interl.| interl.| disputationis||

ceperint] receperint Weber
oppugnabis eam
interl.| interl.| scripture testimoniis||
Numérotation du verset Dt. 20,13 
cumque tradiderit Dominus Deus tuus
interl.| interl.| quo adiuvante superas||
illam
interl.| interl.| victam||
in manu tua
interl.| interl.| potestate||
percuties omne
interl.| interl.| in errore fortes fidei resistentes||
quod in ea generis masculini est
interl.| interl.| vigore repugnandi||
in ore gladii
interl.| interl.| quod est verbum Dei||
Numérotation du verset Dt. 20,14 
absque mulieribus et infantibus iumentis
interl.| interl.| his scilicet qui facile convertuntur predicationi ac quiescunt nec veritati resistunt||
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
interl.| interl.| omne bonum quod agimus in utilitatem fratrum redigere debemus||
exercitui
interl.| interl.| militibus Christi||
divides et comedes
interl.| interl.| satiaberis cum apparuerit gloria tibi vel Dei||
interl.| interl.| quos Deo subiugasti||
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
interl.| interl.| non tue vires||
dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 20,15 
sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
interl.| interl.| religione diversa||
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset Dt. 20,16 
de his autem civitatibus
interl.| interl.| Catholicis ecclesiis||
{t. 1 : Erfurt, f. 201ra ; facsim., p. 401a} [Rusch, f.  201ra ] que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
marg.| marg.|  NULLUM  OMNINO. Nulli vicio in nostra conversatione parcendum ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus et exultantes inimici de ruina nostra dicant : « Euge euge anime nostre devorabimus eum ».||

Ps. 34, 25.
Numérotation du verset Dt. 20,17 
sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 20,18 
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset Dt. 20,19 
quando obsederis civitatem
interl.| interl.| falsam philosophorum munitionem||
multo tempore et munitionibus
interl.| interl.| scripturarum||
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
interl.| interl.| indiscrete iudicando, unde : « Instuite huiusmodi in spiritu lenitatis » ||
interl.| interl.| homines scientie et virtutum fructibus habiles||
interl.| interl.| phisicam, ethicam, logicam de quibus multa utilitas||

Gal. 6, 1.
de quibus vesci potest nec securibus
interl.| interl.| acumine acrioris iudicii||
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
interl.| interl.| fructiferum||
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset Dt. 20,20 
si qua autem ligna
interl.| interl.| figmenta et voluptuosa carmina||
non sunt pomifera sed agrestia
interl.| interl.| agrestis sensus et inordinati||
et in ceteros apta usus succides et instrue machinas
interl.| interl.| A nefando studio evelles, unde : « Nec cum huiusmodi cibum sumere » ||
interl.| interl.| gentiles ex libris suis sunt superandi||

1 Cor. 5, 11.

succides] succide Weber instrue] extrue Weber
donec capias civitatem que contra te dimicat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_20)