initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Dt. 22,1 
Non videbis
interl.| hec ad litteram ex benignitate nature facienda sunt
bovem
interl.| operatorem
interl.| quia a iugo legis ad fidem vocatus est
fratris tui
interl.| Christi qui ait : « Ite nunciate fratribus meis »

Mt. 28, 10.
aut ovem
interl.| catholicum simplicem
errantem
interl.| per hereses peccantem
et preteribis
interl.| negligentur
sed reduces
interl.| revocando
fratri tuo
interl.| Christo
interl.| a quo discedit
marg.| NON  VIDEBIS  BOVEM etc. Moraliter.   Frater tuus doctor Ecclesie cuius discipulum vel doctum, qui significatur per   bovem , vel indoctum qui significatur per   ovem . Si videris errare noli negligere, sed exhortare ut fratri et magistro possis reconciliare. Duc   in domum tuam , id est adhibe curam. Et si non est propinquus, id est Ecclesie tue, sed alterius doctor.
Numérotation du verset Dt. 22,2 
et si non est propinquus frater tuus nec nosti eum duces in domum tuam
interl.| domesticam curam
interl.| in unitate Ecclesie

et] etiam Weber frater tuus] inv. Weber
et erunt apud te quamdiu querat ea frater tuus
interl.| veniens ad iudicium
et recipiat
interl.| te redeunte
Numérotation du verset Dt. 22,3 
similiter facies de asino
interl.| gentili
interl.| indocto
et de vestimento et de omni re
interl.| operibus in doctis exterioribus que si viderimus deviare debemus in viam iusticie dirigere
si inveneris eam ne negligas quasi alienam
marg.| SIMILITER  FACIES  DE. Gentili scilicet cuius utilitatem et immundiciam non debemus despicere.
marg.| VESTIMENTO. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia hec (f. 202ra) et similia servanda sunt.
Numérotation du verset Dt. 22,4 
si videris asinum
interl.| gentilem
fratris tui
interl.| iudeum lege doctum
aut bovem cecidisse
interl.| peccato improviso
in via
interl.| presentis vite
non despicias

despicias] despicies Weber
sed sublevabis
interl.| alter alterius onera portate
interl.| utrique sexui diversum indumentum natura dedit
cum eo
Numérotation du verset Dt. 22,5 
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hec
marg.| NON  INDUETUR  MULIER etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia editio. Non erunt vasa viri super mulierem. Vasa bellica voluit intelligi, id est arma. Mistice autem hoc exponit Apostolus : « Non permitto mulieri docere » in Ecclesia, nec enim sacerdotium nec doctrina conceditur feminis in Ecclesia ne induatur veste virili. Sed nec vir debet indui veste feminea. Qui enim vir est et princpatum gerit Ecclesie non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere.
marg.| MULIER. Cuius naturaliter diversus color, motus, incessus, vires cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium predicandi.
marg.| Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos. Unde : « Vir si doctrinam nutrierit ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt. Non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta.

1 Tim. 2, 12.
Cf. 1 Cor. 11, 14.
Numérotation du verset Dt. 22,6 
si ambulans per viam
interl.| presentis vite
in arbore
interl.| scriptura que de contemplativa loquitur
interl.| contemplativa
vel in terra
interl.| que de activa
nidum avis inveneris
interl.| verba historie
et matrem pullis
interl.| historiam
interl.| spirituali intellectu iam manifesto
vel ovis
interl.| non manifesto quasi nondum egresso
desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
interl.| quia in quibusdam locis pretermittenda est historia ut soli pulli, id est spiritualis intelligentie sensus reficiat nos
marg.| SI  AMBULANS  PER  VIAM.  GREGORIUS. Per viam immundum presentem vitam transimus. Nidus avis in arbore vel in terra verba hystorie aut in contemplativa aut in activa vita. Precepta active nidus in terra, contemplative in arbore. Mater pullis vel ovis incubat, cum spiritalem intellectum fovet historia, et quedam pleno eloquio quasi pullos profert. Quedam vero ut ex eis legentis animum ad altiora perducat et quasi sub se ova continens ex quibus pullos producat. Qua enim foventur ut ex eis pulli nascantur et sunt quedam contemplative vite que per quasdam imagines videntur, ut post in sua virtute et natura videantur. Unde : « Videmus nunc per speculum in enigmate etc. » Cum uxor habenda non sit nisi filiorum gratia. Paulus tamen ait : « Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat », unde scilicet ad meliora surgerent, id est a coniugii copulam legalem. Hic quoque predicatores timorem premittunt et sic ad amorem perducunt, sed perfecta charitas foras mittit timorem et pulli vivere incipiunt cum timori non succumbunt. Lex quoque ova ipso fuit dicens : « Oculum pro oculo, dentem pro dente », pullos produxit cum dixit : « Ne queras ultionem nec memor eris iniurie civium tuorum ». Notandum autem quod dicitur :   non tenebit eam cum filiis ,   sed abire patieris, captos tenens filios , quia aliquando permittenda est historia, ut reficiat nos spiritalis intelligentia non historialis usus reficiat. Legimus aurum et argentum Egiptiorum ab israhelitis deceptoria petitione surreptum et carnalia sacrificia Deo exhibita. Sed in hoc verborum nido mater dimittenda est filii tenendi. Cum enim a secularibus vigilantiam ingenii ad defensionem veritatis trahimus et eorum eloquium in usu rectitudinis, aurum et argentum tollimus ab Egiptiis ut nos divites illi pauperes efficiantur. Unde : « In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et cum nostra corpora per abstinentiam domamus, carnalia sacrificia offeremus. Historie igitur exempla dimittimus, sed ex ea allegoricum sensum in mente (f. 202rb) retinemus.

1 Cor. 13, 12.
1 Cor. 7, 2.
Ex. 21, 24
Lv. 19, 18.
Numérotation du verset Dt. 22,7 
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
interl.| longo vivit tempore qui per spiritalem intelligentiam eternitatis annos apprehendit
Numérotation du verset Dt. 22,8 
cum edificaveris
interl.| virtutibus
domum novam
interl.| Deo conversationem propriam vel congregationem aliorum predicationi tue paratam
facies murum tecti
interl.| munimen recte fidei et divine tectionis vel humilitatis custodiam
per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus
interl.| qui doctrina et exemplo servare potuisti et neglexisti
labente alio et in preceps ruente
marg.| DOMUM  NOVAM. Id est Ecclesiam.   Murum tecti id est virtutum custodiam.   Ne effundatur sanguis in domo tua , hoc est ne alio peccante reus tenearis.
marg.| NE  EFFUNDATUR. Per incuriam atque desideria, unde : Qui virtutes sine humilitate congregat quasi pulverem inventum portat.
Numérotation du verset Dt. 22,9 
non seres
interl.| institues
vineam tuam
interl.| Ecclesiam
altero semine
interl.| aliena doctrina
ne et sementis quam sevisti et que nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
interl.| vel suffocentur
marg.| VINEAM. Doctrinam vel plebem doctoribus commissam ubi vinum spiritualis gratie abundare debet.
marg.| ALTERO. Id est heretico. Semen bovum verbum Dei semen nequam quod inimicus seminavit. Cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris et corrumpatur semen Dei.
Numérotation du verset Dt. 22,10 
in bove
interl.| iudeo sub iugo legis posito
interl.| gentili qui ad Evangelium pertinet
simul et asino
marg.| NON  ARABIS.  ISIDORUS. In bove et asino arrat qui recipit Evangelium cum iudeorum observantia que precessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum se cordia. Quasi statuum sapienti in predicatione non socies ne per eum qui rem implere non valet, ei obsistat qui prevalet. Stultus vero et sapiens bene coniunguntur ut unus precipiat et alter obediat non ut equali potestate verbum Dei annuncient.
Numérotation du verset Dt. 22,11 
non indueris vestimento
interl.| « attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc. »

Mt. 7, 15.
quod ex lana
interl.| simplicitate innocentie
linoque
interl.| subtilitate malitie scilicet
contextum est
marg.| NON  INDUERIS  VESTIMENTO.  MOR. Lana simplicitas, linum subtilitas ; vestis que ex lana linoque conficitur, linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Veste ex lana et lino induitur qui sub locutione innocentie celat subtilitatem malicie. Allegorice. Lineis vestibus lanam vel purpuram miset qui inordinate vivit et professionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habuerit ornamenta uxoris vel uxor gerat spem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus quod nunc declaratur in moribus.
Numérotation du verset Dt. 22,12 
funiculos in fimbriis facies
interl.| iacintinas fimbrias
interl.| in omnibus que agis memor esto preceptorum Dei
per quattuor angulos pallii tui quo operieris
marg.| FUNICULOS. Ad differentiam scilicet sicut signum circumcisionis israhelitas separat a ceteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi et lucra seculi ex mulierculis dilatabantur fimbrias et eis alligabant spinas ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur et sic ad serviendum Deo moverentur. Unde : « Dilatant philateria sua et magnificant fimbrias ».

Mt. 23, 5.
Numérotation du verset Dt. 22,13 
si duxerit
interl.| id est regendam acceperit plebem
vir
interl.| doctor
uxorem
interl.| ambitione maioris principatus
et postea odio habuerit
eam
interl.| sibi commissam
marg.| SI  DUXERIT  VIR etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Apparet quomodo subditas viris feminas et pene famulas lex esse voluerit uxores, quia dicens adversus uxorem vir testimonium ut lapidetur illa si verum constat ipse non vicissim lapidatur si falsum invenitur, sed castigatur et damnificatur et eam perpetuo habere iubetur. In aliis autem causis qui testimonio falso nocere voluit eadem pena plectitur qua fuerat alter plectendus.

odio habuerit - eam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,14 
quesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum
interl.| heresis vel inobedientie
et dixerit uxorem hanc
interl.| regendam
accepi
interl.| ut fructum spiritualem gignerem
et ingressus ad eam non inveni virginem
interl.| de qua « despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo »

2 Cor. 11, 2.
Numérotation du verset Dt. 22,15 
tollent eam pater
interl.| Deus
et mater eius
interl.| Ecclesia
et ferent secum signa
interl.| divinorum testamentorum opera
virginitatis eius
interl.| integre fidei
ad seniores urbis
interl.| magistros Ecclesie
qui in porta sunt
interl.| iudicantes causam populi
interl.| cuius iudicio manifestantur occulta
marg.| PATER  ET  MATER. Doctores Ecclesie qui quasi pater et mater fovent plebem, patres auctoritate, matres pietate.
Numérotation du verset Dt. 22,16 
et dicet pater filiam meam
interl.| Ecclesiam
dedi huic uxorem quam quia odit
Numérotation du verset Dt. 22,17 
imponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hec sunt signa virginitatis filie mee
interl.| integre fidei et operationis
expandent vestimentum
interl.| divine legis opera quibus probant incorrupta
coram senioribus civitatis

senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset Dt. 22,18 
apprehendentque senes urbis illius
interl.| doctores
virum et verberabunt illum
interl.| auctoritate Ecclesie corripient
marg.| ET  VERBERABUNT. Non mirum si vir qui falso accusat iubetur cedi et mulctam redere, puella vero si culpabilis sit lapidari quia per feminam initium peccati que virum seduxit et dupliciter peccavit prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum.
Numérotation du verset Dt. 22,19 
{t. 1 : Erfurt, f. 202va ; facsim., p. 404a} [Rusch, f.  202va ] condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
interl.| Deo cui cura est de vobis
patri puelle quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel
interl.| Deum videntium
habebitque eam uxorem
interl.| ut illa relicta transeat ad aliam Ecclesiam
et non poterit dimittere eam omni tempore vite sue
interl.| id est si plebs illa est errore stuprata vel viciis corrupta et incorrigibilis inventa
marg.| CENTUM  SICLIS etc. Perfectioem doctrine et sollicitudinis quam impendat subiecte plebi vel penitentie. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius penitentie consecratus.

eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,20 
quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
interl.| Ecclesie iudicio condemnabunt
Numérotation du verset Dt. 22,21 
eicient eam extra fores domus patris sui
interl.| limina universalis Ecclesie
et lapidibus
interl.| duri anathematis quia fidem catholicam corrumpere non timuit
obruent viri civitatis illius et morietur
interl.| eterna morte

illius] eius Weber
quoniam fecit nefas
interl.| heresim
in Israel ut fornicaretur
interl.| recedendo a vero sponso
in domo patris sui
interl.| Ecclesia
et auferes
interl.| ne consentiendo facies tuum
malum de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 22,22 
si dormierit
interl.| ad litteram adulteria deterret
interl.| corrumpendo
vir
interl.| hereticus vel iudeus
cum uxore
interl.| Ecclesia
alterius
interl.| Christi cui fide et dilectione sociata
uterque morietur
interl.| de peccato penitendo vel impenitentes eterno deputabitur tormento

morietur Rusch ] morientur Weber
id est adulter et adultera et auferes malum de medio Israel

medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,23 
si puellam
interl.| plebem scilicet ecclesiasticam vel animam christianam verbo Dei desponsatam
virginem
interl.| arra fidei
desponsaverit10 

10  desponsaverit] desponderit Weber
vir
interl.| Christus
et invenerit eam aliquis
interl.| iudeus vel hereticus vel scismaticus vel etiam paganus
in civitate et concubuerit
interl.| errore maculans
cum illa
marg.| SI  PUELLAM  VIRGINEM. In hoc capitulo sicut in duobus precedentibus et duobus succedentibus corporalem condemnat fornicationem.
Numérotation du verset Dt. 22,24 
educes utrumque ad portam civitatis illius
interl.| iudicium seniorum Ecclesie
et lapidibus
interl.| duris increpationibus vel sententiis
obruentur puella
interl.| plebs vel anima
quia non clamavit
interl.| in auxilium vocando doctores Ecclesie qui corruptorem corriperent
interl.| errori consentiens
cum esset in civitate
interl.| ubi cito audiretu et liberaretur a doctoribus
vir quia humiliavit uxorem
interl.| a dignitate fidei
proximi sui
interl.| Christi
et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 22,25 
sin autem in agro
interl.| extra Ecclesiam nec societate sanctorum susceptam
interl.| inter gentiles
repererit vir puellam
interl.| animam
que desponsata est
interl.| per cathecismum fide imbuta
interl.| Deo
et apprehendens
interl.| ibidem
interl.| semine erroris corrumpendo
interl.| seductor
interl.| anathemathe punitus
concubuerit cum illa ipse morietur solus
Numérotation du verset Dt. 22,26 
puella
interl.| quia seductori non potuit resistere nec habuit doctorem qui eam adiuvaret
nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit
interl.| de insidiis
interl.| spiritali gladio
ita et puella perpessa est
interl.| vi cogente
marg.| NIHIL  PATIETUR. Sed ad inceptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus.
Numérotation du verset Dt. 22,27 
sola erat in agro
interl.| extra societatem Ecclesie
clamavit et nullus
interl.| multi enim tales repugnant
affuit qui liberaret eam
Numérotation du verset Dt. 22,28 
si invenerit vir
interl.| aliquis doctor
puellam virginem
interl.| discipulum
que non habet sponsum
interl.| cui scilicet non adest consilium Ecclesie
et apprehendens
interl.| id est sociare presumpserit
concubuerit cum illa11 
interl.| vel ea

11  illa] ea Weber
et res ad iudicium venerit
Numérotation du verset Dt. 22,29 
dabit qui dormivit cum ea patri
interl.| Deo
puelle quinquaginta siclos argenti
interl.| perfectam penitentiam
et habebit eam uxorem
interl.| sub cura et providentia sua
quia humiliavit illam
interl.| maxime ubi se voto discipulus alligavit
non poterit dimittere eam12  cunctis diebus vite sue
marg.| NON  POTERIT  DIMITTERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Merito queritur utrum ista pena sit ut non eam possit dimittere per omne tempus quam inordinate et illicite maculavit ? Si enim intelligimus eam non posse, id est non debere, dimitti per omne tempus quam uxor effecta est. Occurit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem qui illicite viciant noluit licere ne videatur ad ludibrium fecisse et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa iussit cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.

12  eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,30 
13   Non accipiet
interl.| id est non seducet animam Deo patri coniunctam

13  Hic textus hebreus et grecus incipiunt capitulum 23.
homo
interl.| predicator
uxorem
interl.| Ecclesiam
patris sui
interl.| Christi
nec revelabit operimentum eius.
marg.| NON  ACCIPIET. Pater noster Christus est, cuius Ecclesia uxor est. Non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se nec sponsam eius violare ut amore eius committet in se ex dono virtutum vel ex predicatione laudem suam querendo non Dei, cui dicere convenit. « Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo, da gloriam ».

Ps. 113, 9.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_22)