initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 = 2 
Non intrabit Eunuchus
interl.| interl.| qui non habet semen verbi nec potest gignere bona opera||
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
interl.| interl.| societatem sanctorum||
marg.| marg.|  EUNUCHUS. Omnes qui molliter vivunt nec virile opus perficiunt non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni celorum quod violentiam patitur et violenti diripiunt illud.||
Numérotation du verset Dt. 23,2 = 3 
non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
interl.| interl.| consortium sanctorum||
usque ad decimam generationem.
interl.| interl.| decalogi observationem||
marg.| marg.|  MANZER. Degener sensu et moribus vel quem hereticorum pravitas in susceptionem sacramentorum degenerem fecit vel ritus gentilitatis aut iudaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur cum integra fide decalogum legis secundum Evangeli institutionem servaverit. Unde : « Si vis vitam ingredi, serva mandata ». Et alibi : « Ego sum hostium per me si quis intrat salvabitur ».||
Numérotation du verset Dt. 23,3 = 4 
Ammonites
interl.| interl.| qui de incestu nati||

Am(mo)nites Ω Ed1455 Clementina Rusch] Ammanites Weber
et Moabites etiam post decimam generationem
interl.| interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc est in eternum quia de antius clausula numerorum||
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
marg.| marg.|  AMMONITES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia editio. Non intrabit ammonites et moabites Ecclesiam Domini et usque ad decimam generationem non intrabit Ecclesiam Domini et usque in (f. 202vb) eternum. Quomodo ergo Ruth Moabitis intravit ? Forte mistice prophetavit intraturam quod ait :  usque ad decimam generationem. Computantur enim ab Abraham quando fuit Loth qui genuit Moabitas et Ammonitas et inveniuntur ab Abraham generationes decem usque ad Salmon qui genuit Boos maritum Ruth. Sunt enim iste ab Abraham, Ysaac et Iacob, Iudas, Phares, Efrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, qui genuit Boos, cui Ruth  in ecclesia Domini peperit filios. Sed cur additum est usque  in eternum, an quia post nulla anima de Ammonitis et Moabitis intravit in illam ecclesiam hebreorum ; an potius ita dictum est  et usque ad decimam generationem ut semper intelligi voluerit per denarium universitatem et exposuerit dicens :  et usque in eternum. Sed si ita est, Ruth contra meritum admissa videtur. An Ammonitas prohibuit et non Ammonitidas, id est viros admitti non feminas ? Maxime cum evertissent israhelite illam gentem omnes viros occidere iussi sunt feminas aut non nisi eas que noverant virum, quoniam ipse in fornicationem subduxerant populum. Virgines vero dimiserunt non eis imputantes culpam qua everti illa gens meruit, quam etiam hic commemoravit. Quasi querentur : Cur Moabitas et Ammonitas admitti noluerint subiunxit eo quod non obviaverint vobis cum panibus et aqua in via cum exiretis de Egipto et conduxerunt adversum te Balaam filium Beorum de Mesopotamia ut malediceret te. Has culpas nec tunc quando gens illa depugnata est, feminis imputaverunt quas conservare maluerunt.||
marg.| marg.| Hereticos semper ab ecclesia esse pellendos significat quasi hereticum hominem post unam et alteram correctionem devita.||
Numérotation du verset Dt. 23,4 = 5 
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
interl.| interl.| mundo||
et quia conduxerunt
interl.| interl.| sicut heretici excitant per diabolum persecutionem populo fidelium||
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syrie ut malediceret tibi
marg.| marg.|  QUIA  NOLUERUNT  VOBIS etc. Tradunt hebrei quod he gentes propinqua sibi exeuntibus de Egypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent eos in deserto maxime siti laborare. Et ideo huic maledictioni subiecti sunt. Mystice designant hereticos qui fugientibus de Egypto huius mundi ad veram terram promissionis offerent panem pollutum non aqua sapientie dulcoratum et ideo ab ecclesia alienati sunt.||

Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Dt. 23,5 = 6 
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
interl.| interl.| gratis scilicet||
marg.| marg.|  VERTITQUE etc. Quia sepe persecutio causa maioris prosperitatis est. (f. 203ra) Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.||
Numérotation du verset Dt. 23,6 = 7 
non facies {t. 1 : Erfurt, f. 203ra ; facsim., p. 405a} [Rusch, f.  203ra ] cum eis pacem nec queras eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum

queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 = 8 
non abominaberis
marg.| marg.|  NON  ABOMINABERIS  YDUMEUM etc. Idumens sanguineus vel terrenus carnem cuius est terrena materia significat. Egyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria ei prebere, curam tamen eius in desideriis non facere. Frater, inquit, tuus est quia ex carne sumus et anima. Egyptium, id est corpus, non abominemur in cuius terra advene fuimus anima enim que celestem habet originem quasi advena moratur in corpore. Unde Apostolus : « Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino, qui nati fuerint ex eis etc. », id est paulatim fient spiritales.||
marg.| marg.| Non abominaberis ydumeum etc. Per ydumeum et Egyptium significatur presens vita, cui quamvis reunciantes Egyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus, dum tamen huius mundi necessitatibus subdimur, non omnino Egiptiam nationem extinguimus, sed quodammodo separati quotidiano victu et vestitu contenti sumus. Tercia generatione in Ecclesiam intrabunt quia secularis potest sanctis coniungi, cum perfecte in patrem et flium et spiritu sanctum crediderit, vel cum spe, fide et charitate ornatus fuerit.||

2 Cor. 5 , 6.
Idumeum
interl.| interl.| presentem vitam||
quia frater tuus est
interl.| interl.| sanguineum vel terrenum, hec est caro nostra que de terra est||
nec Egyptium
interl.| interl.| tenebrosum, id est corpus morbidum||
quia advena fuisti
in terra eius
interl.| interl.| patria nostra paradisus est||
Numérotation du verset Dt. 23,8 = 9 
qui nati fuerint ex eis tertia generatione
interl.| interl.| in perfecta fide trinitatis||
intrabunt in ecclesiam Domini
interl.| interl.| alias Dei||

in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 23,9 = 10 
quando egressus fueris
marg.| marg.|  QUANDO  EGRESSUS. Spiritales Christi milites instruit quibus alibi dicitur : ab omnibus se abstinet.||
adversus hostes tuos
interl.| interl.| demones||
in pugnam custodies te ab omni re mala
interl.| interl.| nociva||
Numérotation du verset Dt. 23,10 = 11 
si fuerit inter vos
marg.| marg.| Si FUERIT  INTER  VOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum. Quedam enim in semine materialis informitas, que formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vite informis et inerudite a qua informitate oportet doctrine forma et eruditione mundari. Ideo illa purificatio precepta est post seminis effusionem nec enim in somnis peccatum fit. Aut si hoc quis peccatum putat non arbitrans accidere nisi huiusmodi desiderio, quod falsum est ; nunquid et solita mensium peccata sunt seminarum quas lex precipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem que facto conceptu tanquam in edificationem corporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit significari lex voluit animum sine discipline forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formandum significat cum fluxum purificari imparat. Postremo mori peccatum non est et mortuum sepelire humanitatis officium est et tamen purificatio mandata est, non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum anime a iusticia deserte.||
marg.| marg.|  GREGORIUS. Mistice.  Si fuerint inter vos homo etc. Nocturnum somnium temptatio occulta, qua tenebrosa cogitatione turpe aliquis concipitur, sed opere non expletur. Nocturno somnio pollutus extra castra egreditur ut qui cogitatione polluitur, indignum se societate fidelium arbitretur et bonorum se comparatione despiciat. Ad vesperum lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad lamenta penitentie convertitur ut fletibus deleat quod occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis redeat ad castra, id est defervescente caloris arbore fiduciam erga bonorum societatem sumat et ad fidelium merita reparetur perfumenda||
homo
interl.| interl.| occulta temptatione||
interl.| interl.| tenebrosa cogitatione||
qui nocturno pollutus
interl.| interl.| consentiendo||
sit somnio
interl.| interl.| societate fidelium se indignum iudicans||
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 = 12 
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
interl.| interl.| superato scilicet fervore temptationis||
aqua
interl.| interl.| penitentie||
interl.| interl.| lacrimarum||
et post solis occasum
interl.| interl.| temptatione defervescente||
regredietur
interl.| interl.| fidelium consortia||
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 = 13 
habebis
marg.| marg.|  HABEBIS  LOCUM. Corporalem enim mundiciam diligit Deus. Ideo precepit nihil fedum remanere in castris.||
marg.| marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 203rb ; facsim., p. 405b} [Rusch, f.  203rb ] GREGORIUS. Mistice.  Habebis locum etc. Nature corruptibilis gravate a nostre mentis utero quedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub  baltheo paxillum debemus ut ad reprehendendum nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui terram nostre mentis penitentie dolore confodiat et quod a nobis fetidum erumpit abscondat.||
locum
interl.| interl.| conscientiam in qua compugnaris||
extra castra
interl.| interl.| sanctorum||
ad quem egredieris ad requisita nature

egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 = 14 
gerens paxillum
interl.| interl.| accutum compunctionis stimulum||
interl.| interl.| cordis compunctionem vel memoriam castitatis||
in balteo
marg.| marg.| IN BALTHEO. Baltheo enim renes accinguntur. Ideo per Baltheum male voluntatis contritio designatur, unde Iob : Baltheum regum dissolvit et precinxit fune renes eorum.||
cumque sederis fodies per circuitum et egesta {t. 1 : Erfurt, f. 203rb ; facsim., p. 405b} [Rusch, f.  203rb ] humo operies
interl.| interl.| ne appareat ante oculos Dei||
marg.| marg.|  OPERIES. Terrena fragilitate considerata sordes debemus operire.||
Numérotation du verset Dt. 23,14 = 15 
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
interl.| interl.| Ecclesie que est ut castrorum acies ordinata||
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne derelinquat te

ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 = 16 
non trades
interl.| interl.| a servitute diaboli vel peccati fugientem||
interl.| interl.| respuendo vel in desperationem mittendo||
marg.| marg.|  NON  TRADES  SERVUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Non trades puerum Domino suo, qui appositus est tibi a Domino suo. Non quod Dominus eum apposuerit, id est commendaverit, quia depositum diceret, sed appositum dixit, id est adiunctum huic cum ab illo discessisset. Reddi ergo prohibuit fugitivos non suscipi. Quomodo hoc putari potest nisi genti et populo intelligamus ista dici : non uni homini ? Ex alia utique gente refugientem ad hanc cui loquebatur a Domino suo, id est a rege suo, reddi prohibuit, quod alienigena achis rex Geth servavit quando ad eum fugit David a facie Domini sui, id est regis Saul, hoc explanat dicens :  In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei.||
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 = 17 
habitabit tecum in loco qui ei placuerit
interl.| interl.| Ecclesia vel sub quocumque ordine fidelium||
et in una urbium tuarum
interl.| interl.| Ecclesiarum vel conversationum||
requiescet
interl.| interl.| in pace Ecclesie||
ne contristes eum
interl.| interl.| quia magis fovendus est ne desperet||

ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,17 = 18 
Non erit meretrix
interl.| interl.| fornicationi hereticorum iuncta||
marg.| marg.|  NON  ERIT  MERETRIX. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Non erit meretrix a filiabus Israel et non erit fornicans a filii Israel. Manifeste prohibet viros et feminas fornicari, etiam cum non alienis coniungibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quia meretrices esse ad eas prohibet accedere, quarum publice venalis est turpitudo. In decalogo autem nomine Mechie non videtur aperte prohibuisse, quam non nisi adulterium intelligi solet, unde quid nobis videtur, ibi tractavimus.||
marg.| marg.| Spiritualiter innuit quia non licet anime christiane erroribus hereticorum se miscere filium Dei impudicie et libidini non licet se tradere.||
de filiabus Israel
interl.| interl.| animabus que sunt templum Dei vivi||
neque scortator
interl.| interl.| unde fugite fornicationem||
de filiis Israel
interl.| interl.| qui Deo adoptati sunt||
Numérotation du verset Dt. 23,18 = 19 
Non offeres
marg.| marg.|  NON  OFFERES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domo Domini Dei tui ad omne votum, quoniam abominatio est Domino Deo tuo. Utrumque scilicet non unum, de cane enim vetat fieri commutationem primogenitoruù quam iubet et fieri de immundis animalibus, id est equis, asinis et que adiuvant hominem. Unde et iumenta dicuntur. De cane autem noluit, quare hic solum canem excipit ? Nam mercedem meretricis videtur repulisse quia prohibuit esse meretricem de filiabus Israel aut quenquam filiorum Israel uti meretrice et ne quis putaret posse hoc expiari si aliquid inde in templum offeret, dicendum fuit quod Domino abominatio sit.||
interl.| interl.| Mox ostendit quod sicut abominatio est merces prostibuli sic et donum rapacitatis||
mercedem prostibuli nec pretium canis
marg.| marg.|  PRECIUM  CANIS. Canis rapacis. Dono iniquorum non probat altissimus qui offert sacrificia ex substantia pauperum quasi si victimat filium in conspectu patris.||
in domo Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

domo] domum Weber voveris] voverint Weber
Numérotation du verset Dt. 23,19 = 20 
Non fenerabis
marg.| NON  FENERABIS  . Usuram et avaritiam removet et caritatem impendere iubet.||
fratri tuo
interl.| interl.| mercedem cupiens||
interl.| catholico||
interl.| Iudeo||
ad usuram
marg.| Est pecunia que ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis {t. 1 : Erfurt, f. 185va ; facsim., p. 406a} [Rusch, f.  185va ] est exigere velle quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus ; unde :"Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura ?"||

Mt. 25, 27 : « Oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura ». Cf. Lc. 19 :23 : « Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? »
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 = 21 
sed alieno.
marg.| sed alieno : infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram cum pro verbo predicationis exigimus fidem, penitentiam et operationem bonam.||
Fratri autem tuo absque usura id quo10  indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.

10  quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 = 22 
Cum votum voveris11 
interl.| interl.| vovete et reddite Domino Deo vestro||

11  votum voveris] inv. Weber
Domino Deo tuo non tardabis
marg.| marg.|  NON  TARDABIS. Unde Salomon : « Ruina est huiusmodi post vota tractare vel tardare ».||

Prv. 20, 25.
reddere quia requiret
interl.| interl.| quasi debitum||
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
interl.| interl.| reddere||
reputabitur12  tibi in peccatum.
interl.| interl.| ipsa mora||

12  reputabitur] reputabit Weber
Numérotation du verset Dt. 23,22 = 23 
si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 = 24 
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
interl.| interl.| ideo iure teneris||
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24 = 25 
ingressus vineam
interl.| interl.| scripturam sacram vel Ecclesiam catholicam||
marg.| marg.|  INGRESSUS  VINEAM. In Ecclesia alterius episcopi potest alter aliquos corrigere vel confirmare totam plebem non licet ei regere vel magna negotia tractare.||
proximi tui
interl.| interl.| Christi||
interl.| interl.| necessitati consulit, avariciam prohibet||
interl.| interl.| Incarnationem Christi crede sacramentis eius participare||
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
marg.| marg.|  FORAS. Extra Ecclesiam gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi iubentur.||
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 = 26 
Si intraveris
interl.| interl.| meditando||
in segetem
interl.| interl.| legem||
amici tui
interl.| interl.| Christi qui verus amicus||
franges
interl.| interl.| rigorem littere exponendo ad spiritalem sensum rediget||
spicas et manu conteres.
interl.| interl.| id est in alium sensum non transferes||
Falce autem non metes.
marg.| marg.| SI INTRAVERIS IN  SEGETEM etc. Sunt quedam scripture que historialiter fidem imbuunt, quedam moraliter sanctam conversationem instruunt. Quedam non secundum historiam, sed secundum allegoricam, veneranda mysteria ostendunt. Cante ergo  in segetem proximi intrandum est ut discernendo carpas cibum non precipitando succise messis incurras iudicium.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_23)