initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 26

Numérotation du verset Dt. 26,1 
Cumque intraveris terram quam Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 205rb ; facsim., p. 409b} [Rusch, f.  205rb ] Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa
Numérotation du verset Dt. 26,2 
tolles de cunctis frugibus tuis primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius

tuis] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,3 
accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis
Numérotation du verset Dt. 26,4 
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 26,5 
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Egyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam ac robustam et infinite multitudinis

ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 26,6 
afflixeruntque nos Egyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima
Numérotation du verset Dt. 26,7 
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias
Numérotation du verset Dt. 26,8 
et eduxit nos de Egypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis
Numérotation du verset Dt. 26,9 
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 26,10 
et idcirco nunc offero primitias frugum terre quam Dominus Deus dedit mihi et {t. 1 : Erfurt, f. 205va ; facsim., p. 410a} [Rusch, f.  205va ] dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo

Dominus Deus dedit] dedit Dominus Weber et - adorato Domino Deo tuo] inv. Weber  
Numérotation du verset Dt. 26,11 
epulaberis in omnibus bonis que Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tue tu et Levites et advena qui tecum est

epulaberis] et praem. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,12 
quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levite et advene et pupillo et vidue ut comedant intra portas tuas et saturentur
Numérotation du verset Dt. 26,13 
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levite et advene pupillo et vidue sicut iussisti mihi non preterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui

tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,14 
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet immunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut precepisti mihi
Numérotation du verset Dt. 26,15 
respice de sanctuario tuo et de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terre lacte et melle mananti

et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,16 
hodie Dominus Deus tuus precepit tibi ut facias mandata hec atque iudicia ut custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 26,17 
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio
Numérotation du verset Dt. 26,18 
et Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 205vb ; facsim., p. 410b} [Rusch, f.  205vb ] elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia precepta eius
Numérotation du verset Dt. 26,19 
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_26)