initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 28

Numérotation du verset Dt. 28,1 
Sin autem
marg.| marg.|  SIN  AUTEM. Sicut inobedientibus predicit maledictiones et supplicia sic obedientibus promittit benedictiones et premia.||
audieris vocem Domini
interl.| interl.| corde||
Dei tui ut facias
interl.| interl.| opere||
atque custodias
interl.| interl.| mente||
omnia mandata eius
interl.| interl.| nec unum te pretereat||
interl.| interl.| non inea#||
que ego
interl.| interl.| medius||
precipio
interl.| interl.| id est precepta ostendo||
tibi hodie
interl.| interl.| premiis blanditur||
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra
Numérotation du verset Dt. 28,2 
venientque super te
interl.| interl.| quia a Deo||
universe benedictiones iste
interl.| interl.| quas iam dicet circumdabunt te undique||
et apprehendent te si tamen precepta eius audieris
Numérotation du verset Dt. 28,3 
benedictus eris tu
interl.| interl.| benedictionem contemplative vite et active significat||

eris] om. Weber
in civitate
interl.| interl.| Ecclesia gloriosa, dicta sunt de te civitas Dei in qua benedictus qui vacat contemplationi||
interl.| interl.| intus et foris||
et benedictus in agro
interl.| interl.| exercitio boni operis||
Numérotation du verset Dt. 28,4 
benedictus fructus ventris tui
interl.| interl.| hoc ad civitatem respicit||
interl.| interl.| consilia cogitationes||
interl.| interl.| mentis vel cordis unde procedunt cogitationes||
et fructus terre tue
interl.| interl.| hoc ad agrum||
interl.| interl.| actiones extrinsece||
interl.| interl.| opera||
fructusque
interl.| interl.| opera||
iumentorum tuorum
interl.| interl.| subditorum||
interl.| interl.| quinque sensuum qui cum iumentis nobis communes sunt||
interl.| interl.| homines iumenta salvabis Domine||
marg.| marg.|  FRUCTUS  IUMENTORUM  TUORUM. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim (f. 206va) doctoribus corporalia prebent ad iumentam ; alii laborare possunt quod sibi fuerit preceptum ; alii simplicitate contenti per innocentiam vite student Deo placere. Unusquisque proprium donum habet ex Deo.||
greges armentorum tuorum
interl.| interl.| boum eorum scilicet qui laborare possunt||

tuorum] om. Weber
et caule ovium tuarum
interl.| interl.| conventus innocentium||
Numérotation du verset Dt. 28,5 
benedicta horrea tua
interl.| interl.| virtutum custodia||
interl.| interl.| bona voluntas que remanet post opera||
marg.| marg.|  BENEDICTE  RELIQUIE. Bone intentionis premium, et si voluntas non habeat effectum, quia pax hominibus bone voluntatis.||
Numérotation du verset Dt. 28,6 
benedictus eris et
interl.| interl.| in perceptione premiis||
ingrediens
interl.| interl.| Ecclesiam||
interl.| interl.| ad fidem||
interl.| interl.| hostium de quo dicitur : « ego sum hostium, per me si quis introierit, salvabitur » ||
marg.| marg.|  INGREDIENS etc. Ingreditur ille per hostium qui per fidem catholicam iuxta voluntatem Dei intus mediatur et tractat. Egreditur quando idem coram hominibus ad laudem Dei manifestat.||

Io. 10, 9.
et egrediens
interl.| interl.| de presenti vita ad eternam||
Numérotation du verset Dt. 28,7 
dabit Dominus
interl.| interl.| si custodieris mandata||
inimicos tuos
interl.| interl.| spiritales demones, hereticos gentiles||
qui consurgunt
interl.| interl.| quasi superbi||
adversum te corruentes
interl.| interl.| Dominus conteret Sathan sub pedibus tuis||
in conspectu tuo
marg.| marg.| IN CONSPECTU  TUO. Ut gaudeas. Letabitur cum viderit vindictam iustus.||
per unam viam venient
interl.| interl.| adunati ad nocendum||
contra te et per septem fugient
interl.| interl.| terrore dissipati||
a facie tua
Numérotation du verset Dt. 28,8 
emittet Dominus benedictionem
interl.| interl.| gratiam spiritalem||
super cellaria tua
interl.| interl.| cordis secreta||
et super omnia opera manuum tuarum benedicetque
interl.| interl.| gratiam donorum celestium multiplicando||
marg.| marg.|  BENEDICETQUE. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum.||
tibi in terra
interl.| interl.| Ecclesia||
quam acceperis
interl.| interl.| a morte anime||
Numérotation du verset Dt. 28,9 
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
interl.| interl.| corporales et spirituales||
Numérotation du verset Dt. 28,10 
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
interl.| interl.| intus in fide, foris in opere radians||
super te et timebunt te
Numérotation du verset Dt. 28,11 
abundare
interl.| interl.| qui predicatoribus neccessaria ministrant||
te faciat Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
interl.| interl.| mentis||

faciat] faciet Weber
et fructu iumentorum tuorum fructu terre tue
interl.| interl.| corporis vel Ecclesie||
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Numérotation du verset Dt. 28,12 
aperiet
interl.| interl.| placatus qui aliquando claudit iratus||
Dominus thesaurum suum optimum celum
marg.| marg.|  CELUM. Prophetas et Apostolos de quibus dicitur : « Celi enarrant gloria Dei ». Quos Dominus aperit, cum per eos doctrinam vel doctrine abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum.||

Ps. 18, 2.
ut tribuat pluviam
interl.| interl.| doctrinam||
terre sue
interl.| interl.| cordibus terrenorum||

sue] tue Weber
in tempore suo benedicetque cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis
marg.| marg.|  FENERABIS etc. Id est tanta erit abundantia tibi quod poteris dare pecuniam gentibus illis vero non tanta. Vel de doctrina ecclesiastica intelligitur.||
marg.| marg.| Fenerabis gentibus. Fenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus nec fenus accipit, quia non presentem remunerationem sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus et caput est orbis non cauda. Semper supra est et non infra. Quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur et fortior tamen adversariis est fide et virtute premiis universis, unde Constituet te Dominus in caput etc.||

benedicetque] benedicet Weber
gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Numérotation du verset Dt. 28,13 
constituet te Dominus Deus tuus in caput
interl.| interl.| principatum||

Deus tuus] om. Weber
et non in caudam
interl.| interl.| deiectionem||
et eris semper supra et non subter si tamen audieris mandata Domini Dei tui que ego precipio tibi hodie et custodieris et feceris

tamen] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,14 
marg.| marg.|  NON  DECLINAVERIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Non preteribis ab omnibus verbis que ego mando tibi dextera aut sinistra ire post deos alienos servire illis. Dextera in laude ponitur quod autem reprehenditur in via vite qui declinat ad dexteram ; non ea reprehenduntur que in dextera sunt, sed qui declinat in ea, id est qui sibi que Dei sunt arrogat, unde : « Non declines in dextera aut in sinistra. Vias enim que a dexteris sunt novit Dominus etc. » Bone ergo sunt quia novit Dominus viam iustorum. Declinare ergo in dextera est non Dei gratie sed bonum sibi tribuere, unde addit : « Ipse enim rectos faciet gressus (f. 206vb) tuos etc. » Dextera ergo aut sinistra ire post  deos alienos servire illis. Non ideo dictum est quod dii alieni possint in dexteris accipi, sed terrena loca que in dextera aut sinistra habebant gentes  alienos deos colentes vel ita non preteribus ab omnibus verbis etc. Ut pretereundo que mandata sunt eas  post deos alienos. Hoc enim post omnia seorsum commendare voluit ut ne propter felicitatem appetendam aut infelicitatem fugiendam auxilium petas ab alienis diis, aut sicut vel concilientur ut prosint vel placentur ne noceant, secundum illud : « Dextera eorum, dextera iniquitatis » qui opinantur hominem, scilicet his rebus fieri beatum quas et boni mali habere possunt. Et ideo dextera iniquitatis quia iniqui sunt qui eam dexteram putant. Non est enim vera dextera, sed dextera eorum qui beatum dixerunt populum cui hec sunt. Cum beatus sit populus cuius Dominus Deus eius. Hec est vera dextera et equitatis et non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos nec in dextera ut estimet homo ex ipsis se fieri beatum neque in sinistra existimando illis adversantibus fieri miserum, aut si dexteram intelligimus eterna, sinistram temporalia bona nec propter hec nec propter illa colendi sunt.||

Cf. Ios. 1, 9.
Ps. 143, 8.
ab eis nec ad dexteram
interl.| interl.| in recta moralitate vel operibus bonis et sibi attribuit ille declinat in dexteram||
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Numérotation du verset Dt. 28,15 
quod si audire
interl.| interl.| corde||
marg.| marg.|  QUOD SI  AUDIRE. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem sic negligentibus pronunciat maledictionem.||
nolueris
interl.| interl.| cum possis||
vocem Domini Dei tui
interl.| interl.| qui audiendus quia Deus et Dominus||
ut custodias
interl.| interl.| dilectione||
et facias
interl.| interl.| opere||
omnia mandata eius et cerimonias quas ego precipio tibi hodie venient super te
interl.| interl.| opprimendum et apprehendent ne evadas||
omnes maledictiones iste et apprehendent te
Numérotation du verset Dt. 28,16 
maledictus eris in civitate maledictus in agro
Numérotation du verset Dt. 28,17 
maledictum horreum tuum et maledicte reliquie tue
Numérotation du verset Dt. 28,18 
maledictus fructus ventris tui et fructus terre tue armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Numérotation du verset Dt. 28,19 
maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Numérotation du verset Dt. 28,20 
mittet Dominus super te famem
interl.| interl.| verbi Dei||
et esuriem
interl.| interl.| sterilitatem virtutum||
et increpationem et omnia opera tua que tu facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

et] in Weber tu] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,21 
adiungat tibi Dominus10  pestilentiam
interl.| interl.| perturbationem viciorum et malignorum spirituum||

10  tibi Dominus] inv. Weber
donec consumat
interl.| interl.| in novissimo||
te de terra tua11 
interl.| interl.| Ecclesia||

11  tua] om. Weber
ad quam ingredieris possidendam
Numérotation du verset Dt. 28,22 
percutiat te Dominus
marg.| marg.|  PERCUTIAT TE  DOMINUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quis tam impie desipiat ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerint quando voluerit ubi voluerit in bonum non posse convertere ? Sed cum facit, per misericordiam facit. Cum non facit per iudicium, non facit qui cui vult miseretur et quem vult obdurat.||
egestate
interl.| interl.| veri panis||
febri
interl.| interl.| carnalium desiderorum ardore||
et frigore
interl.| interl.| infidelitatis duricia||
ardore et estu et
aere corrupto
marg.| marg.|  AERE  CORRUPTO. Vita polluta ex carnali immundicia. Carnalis vita per aerem exprimitur quia aeris spiramine humanum corpus vivificatur.||
ac robigine
interl.| interl.| invidia||
et persequatur donec
pereas
interl.| interl.| id est perire permittat||
Numérotation du verset Dt. 28,23 
sit celum
interl.| interl.| predicatores||
marg.| marg.|  SIT  CELUM. Elementa quibus fructus nutriuntur comparat durissimis metallis quia peccata hominum commutant ordinem rerum et que ad solatium condita sunt humano generi. Unde : Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Allegorice. Celum est eneum prevaricatoribus legis cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam doctrinam vel disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animam, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur ut ex munere acceptor figuraretur.||
quod supra te
interl.| interl.| duri non rore doctrine prossui||
est eneum
interl.| interl.| auditori||
et terra quam
interl.| interl.| hoc tempore Achab ad orationem Helie completum est||
calcas ferrea
interl.| interl.| nullo humore fecunda||
Numérotation du verset Dt. 28,24 
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 207ra ; facsim., p. 413a} [Rusch, f.  207ra ] DET  DOMINUS  IMBREM. Quasi sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excidet germina virtutum, sed eternum prenunciet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem. Cinis designat combustionem quia palce peccatorum igni inextinguibili.||
terre tue pulverem
interl.| interl.| sterilitatem||
interl.| interl.| corruptam doctrinam||
et de celo descendat super te cinis
interl.| interl.| combustio, eterna damnatio que miserorum corpora exurat||
donec conteraris
Numérotation du verset Dt. 28,25 
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos
interl.| interl.| spiritales vel romanos||
et12 

12  et] om. Weber
per unam viam
interl.| interl.| collectis in unum viribus||
egrediaris contra eos et per septem
interl.| interl.| multis modis||
fugias et dispergaris
interl.| interl.| « Disperge eos in virtute tua et destrue eos protector meus Domine » ||
marg.| marg.| ET DISPERGARIS. Sicut iudei captivati per latitudinem orbis dispersi sunt, quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per penarum genera perturbatur. Unde : « Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem ».||

Ps. 58, 12.
Ps. 91, 10.
per omnia regna terre
Numérotation du verset Dt. 28,26 
sitque cadaver tuum in escam
interl.| interl.| pena post mortem futura indicatur||
cunctis volatilibus celi et bestiis terre
interl.| interl.| demonibus||
interl.| interl.| de quibus dicitur : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibis ».||

Ps. 73, 19 (Ps-R).
et non sit qui abigat.
Numérotation du verset Dt. 28,27 
Percutiat te Dominus
interl.| interl.| Deo irato nemo liberare potest||
interl.| interl.| semel damnationi datos eterna pena consumet||
marg.| marg.|  PERCUTIAT TE  DOMINUS. Ulcera dolosa et prurulenta malicia, vesice inflata superbia, scabies et prurigo ira fervida et furoris insania. Hec in presenti congrua pena peccatis infligitur, post hanc vitam (quod signatur in posterioribus) fetorem scelerum in eternis cruciatibus sustinebunt.||
ulcere Egypti
interl.| interl.| pruriente malicia||
interl.| interl.| quod ulcera est et vesice turgentes||
interl.| interl.| fetorem post hanc vitam futurum significat||
et partem13  corporis per quam stercora egeruntur14 
interl.| interl.| sicut philistei percussi sunt in posterioribus||

13  partem] parte Weber 14  egeruntur] digeruntur Weber
scabie
interl.| interl.| fervore ire vel desiderii quia scabies ex fervore humoris procedit||
quoque et prurigine
interl.| interl.| furoris insania||
ita ut curari nequeas
interl.| interl.| quia in inferno nulla est redemptio||
Numérotation du verset Dt. 28,28 
percutiat te Dominus
marg.| marg.|  PERCUTIAT TE  DOMINUS. Heretici et scismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cecitate involuti amentiam suam exercentes catholice fidei contradicunt. Ideo Ecclesie calumniam sustinent et a veritate opprimuntur.||
marg.| marg.| Amentes et ceci fuerunt cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebantur, et Christum Deum esse negabant nec veritatem videbant, id est intelligebant.||
amentia et cecitate ac furore mentis
interl.| interl.| quo Christum crucifixerunt||
Numérotation du verset Dt. 28,29 
et palpes in meridie
marg.| marg.| ET PALPES IN. Tenebre facte sunt cum crucifigeretur Ihesus usque in horam nonam, sicut tenebre erant in iudeorum cordibus.||
sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas
marg.| marg.|  NON  DIRIGAS  VIAS  TUAS. Nec Christo predicante crediderunt nec per penitentiam dirigi voluerunt.||
omnique tempore
interl.| interl.| hoc hodie in iudeis impletur nec unquam liberabuntur||
calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Numérotation du verset Dt. 28,30 
uxorem
interl.| interl.| plebem||
accipias
marg.| marg.|  UXOREM  ACCIPIAS. In uxore plebs hereticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hereticis rapiuntur cum subiecti ab eis liberantur, cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam ergo quam iudei sibi docendo et (f. 207rb) scribendo figuraliter preparaverunt Ecclesia sibi convertit in usum.||
et alius
interl.| interl.| hoc ad litteram iudeis contingit||
interl.| interl.| diabolus||
dormiat cum ea domum edifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Numérotation du verset Dt. 28,31 
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
interl.| interl.| lasciviens||
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Numérotation du verset Dt. 28,32 
filii
interl.| interl.| discipuli||
tui et filie tue tradantur alteri populo
interl.| interl.| christiano||
videntibus
interl.| interl.| hoc ipsis videntibus quotidie sit||
oculis tuis
interl.| interl.| invidie||
et deficientibus
interl.| interl.| quia intentionem ad effectum ducere non valet||
ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Numérotation du verset Dt. 28,33 
fructus terre tue
marg.| marg.|  FRUCTUS  TERRE  TUE. Tota cerimoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hec abundantia fruitur iudei egestate pereunt, unde per Ysaiam dicitur : « Servi mei comedent et vos esurietis ».||

Is. 65, 13.
et omnes labores
interl.| interl.| gentiles scilicet fruantur sanctis scripturarum tuarum||
{t. 1 : Erfurt, f. 207rb ; facsim., p. 413b} [Rusch, f.  207rb ] tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Numérotation du verset Dt. 28,34 
et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 28,35 
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus
marg.| marg.| IN GENIBUS. Fortitudinem scilicet et stabilitatem auferat, vel in genibus percutiat cuius novissima opera damnantur.||
et in suris sanarique non possis a planta pedis
interl.| interl.| ab infimis usque ad summos||
marg.| marg.| A PLANTA  PEDIS. Sicut ab initio prave voluntatis usque ad perfectionem operis maliciam exercuisti, unde :  A planta pedis usque ad verticem. Non est in eo sanitas. Hac in ultima captivitate completum est.||
usque ad verticem tuum
Numérotation du verset Dt. 28,36 
ducetque te
marg.| marg.|  DUCET  QUE TE. Heretici vel mali catholici qui contemnunt precepta Dei, a demonibus et viciis variis captivantur. Sicut servus ita et Dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus.||
Dominus15  et regem
marg.| marg.| ET REGEM. Osee regem Samarie Salmanasar rex Assiriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem. Nabuchodonosor Ioachim et Sedechiam regem Iuda cum populo captivavit.||

15  ducetque te Dominus] ducet Dominus te Weber
tuum quem constitues16  super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

16  constitues] constitueris Weber
Numérotation du verset Dt. 28,37 
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 28,38 
sementem multam
marg.| marg.|  SEMENTEM  MULTAM. Nobis quoque cavendum est ne predamus panem qui confirmat cor hominis et vinum quod letificat et oleum quod exhilarat faciem.||
iacies in terram et modicum congregabis quia locuste
interl.| interl.| inanis gloria, mentis instabilitas||
devorabunt omnia17 

17  devorabunt omnia] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,39 
vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
interl.| interl.| qui non morientur||
Numérotation du verset Dt. 28,40 
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et deperibunt18 

18  deperibunt] peribunt Weber
Numérotation du verset Dt. 28,41 
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Numérotation du verset Dt. 28,42 
omnes arbores tuas et fruges terre tue robigo consumet
Numérotation du verset Dt. 28,43 
advena
interl.| interl.| gentilis||
qui
marg.| marg.|  ADVENA  QUI etc. Aperte significat abiectio iudeorum et electio gentium, unde : « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti ». Et alibi : « Sic erunt novissimi primi et primi novissimi ».||
marg.| marg.|  GREGORIUS.  Advena qui tecum versatur etc. Creator omnium per incarnationis misterium Iudeam visitare dignatus est, sed ipse non cognovit tempus visitationis sue. Ideo gentibus frequenter in predam data est, novissime romanis tradita, et venerunt super eam omnia genera maledictionum que in libro legis scripta sunt. Similiter his qui gratiam Dei ingrati accipiunt, certa est damnatio. Si enim quis irritam faciens legem Moysi sine ulla miseratione (f. 207va) moritur quanto deteriora meretur supplicia qui filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit.||

Mt. 21, 43.
Mt. 19, 30.
tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes
interl.| interl.| humiliaberis||
et eris inferior
Numérotation du verset Dt. 28,44 
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Numérotation du verset Dt. 28,45 
et venient super te omnes maledictiones iste et persequentes apprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 28,46 
et erunt in {t. 1 : Erfurt, f. 207va ; facsim., p. 414a} [Rusch, f.  207va ] te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Numérotation du verset Dt. 28,47 
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque letitia propter rerum omnium abundantiam
Numérotation du verset Dt. 28,48 
servies inimico tuo19  quem immittet tibi Deus20  in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

19  tuo] uot cacogr. Rusch 20  tibi Deus] Dominus tibi Weber
Numérotation du verset Dt. 28,49 
adducet Dominus super te gentem de longinquo
interl.| interl.| Chaldeos vel Romanos||
et de extremis terre finibus21  in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis

21  terre finibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,50 
gentem procacissimam que non deferat
interl.| interl.| honorem||
seni nec misereatur parvuli22 

22  parvuli] parvulo Weber
Numérotation du verset Dt. 28,51 
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Numérotation du verset Dt. 28,52 
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra tua23  quam dabit tibi Dominus Deus tuus

23  tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,53 
et comedes fructum uteri tui
interl.| interl.| filios sicut in libro Regum legitur et in excidio Hierusalem||
et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dederit24  tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

24  dederit] dedit Weber
Numérotation du verset Dt. 28,54 
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori que cubat in sinu suo
Numérotation du verset Dt. 28,55 
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil aliud habeat25  in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

25  aliud habeat] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,56 
tenera mulier {t. 1 : Erfurt, f. 207vb ; facsim., p. 414b} [Rusch, f.  207vb ] et delicata que super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filie carnibus
Numérotation du verset Dt. 28,57 
et illuvie
interl.| interl.| pelliculam que tetigit puerum in ventre matris etiam comedebant||
secundinarum26  que egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

26  secundinarum] secundarum Weber
Numérotation du verset Dt. 28,58 
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius que scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Numérotation du verset Dt. 28,59 
augebit Dominus plagas suas27  et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

27  suas] tuas Weber
Numérotation du verset Dt. 28,60 
et convertet in te omnes afflictiones Egypti quas timuisti et adherebunt tibi
Numérotation du verset Dt. 28,61 
insuper et universos languores et plagas que non sunt scripte in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Numérotation du verset Dt. 28,62 
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra celi pre multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 28,63 
et sicut ante letatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic letabitur disperdens eos28  atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

28  eos] vos Weber
Numérotation du verset Dt. 28,64 
disperget
interl.| interl.| vel det||
te Dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis {t. 1 : Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 415a} [Rusch, f.  208ra ] quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Numérotation du verset Dt. 28,65 
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi
cor pavidum
interl.| interl.| ibi trepidaverunt ubi non erat timor||
et deficientes oculos
interl.| interl.| obscurentur oculi eorum ne videant||
et animam consumptam merore29  .

29  consumptam merore] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,66 
Et erit vita
interl.| interl.| Christus qui est via, veritas et vita||
tua quasi pendens
interl.| interl.| in cruce||
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 208ra ; facsim., p. 415a} [Rusch, f.  208ra ] ET ERIT  VITA  TUA  QUASI  PENDENS. Nichil peius inter maledicta que iudeis merito superbie acciderunt quam videre vitam suam, id est filium Dei, pendentem et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur : « Non de malo voto sunt, sed predicuntur ». Potuit autem sic sonare iudeis. Videbis vitam tuam pendentem et non credes vite tue, id est interminas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.||
ante te
interl.| interl.| in conspectu tuo||
timebis
interl.| interl.| ne perdas locum et gentem||
nocte et die et
non credes vite tue
interl.| interl.| quia pendentem videbis||
Numérotation du verset Dt. 28,67 
mane
dices
interl.| interl.| hec ad litteram sepe contigere iudeis||
quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea que tuis videbis oculis
Numérotation du verset Dt. 28,68 
reducet te Dominus classibus in Egyptum per viam de qua dixit30  tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat.

30  dixit] dixi Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_28)