initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 29

Numérotation du verset Dt. 29,1 
Hec sunt verba
marg.| marg.|  HEC  SUNT  VERBA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Hec sunt verba testamenti quod mandavit Dominus Moysi in terra Moab preter testamentum quod testatus est eis in Oreb. Ostendit unde appellatus sit liber iste Deuteronomii, quasi secunda lex, ubi magis repetitio est quam aliud. Pauca enim sunt hic que in eo non sint quod primum datum est. Nec appellantur duo testamenta, quamvis verba hec sonare videantur utrumque unum testamentum est quod dicitur vetus. Nam si propter hec verba duo dicenda essent, non duo sed plura essent excepto novo. Multis enim locis scriptura dicit testamentum sicut quod factum est ad Abram de circumcisione vel ad Noe.||
federis
interl.| interl.| testamenti||
quod precepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab preter
interl.| interl.| vel propter||
illud fedus quod cum eis pepigit in Horeb
Numérotation du verset Dt. 29,2 
vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos vos vidistis universa que fecit Dominus coram vobis in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
Numérotation du verset Dt. 29,3 
temptationes magnas quas
marg.| marg.|  TEMPTATIONES  MAGNAS  QUAS etc.  Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire et oculos videre et aures audire etc. Quomodo ait superius :  Vos vidistis temptationes etc. Si non dedit Dominus oculos videre, sed corpore viderunt et non corde. Unde premisit :  Non dedit Dominus vobis cor scire. Ad hoc pertinent duo que sequuntur : oculos videre et aures audire, id est intelligere et obedire. Quod vero dicit (f. 208rb)  non dedit Dominus vobis cor increpans et arguens, non diceret nisi ad eorum culpam pertineret ne quisquam se ex hoc inexcusabilem putet. Simul enim ostendit sine adiutorio Dei eos intelligere et obedire non posse oculis et auribus cordis. Et tamen si adiutorium Dei desit, non ideo esse excusabile hominis vicium quoniam iudicia Dei quamvis occulta iusta sunt.||
viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
Numérotation du verset Dt. 29,4 
et non dedit vobis Dominus cor intelligens
interl.| interl.| id est voluntatem operandi que intelligeretis||

vobis Dominus] inv. Weber
et oculos
interl.| interl.| cordis||
videntes
interl.| interl.| intelligentes||
et aures que possunt audire
interl.| interl.| obedire||

possunt] possint Weber
usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 29,5 
adduxitque vos quadraginta annis per desertum non sunt attrita vestimenta
interl.| interl.| corpora significat que non peribunt nec capillus de capite peribit||

adduxitque] adduxi Weber
vestra nec calciamenta pedum vestrorum {t. 1 : Erfurt, f. 208rb ; facsim., p. 415b} [Rusch, f.  208rb ] vetustate consumpta sunt

vestrorum] tuorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,6 
panem
interl.| interl.| hominum scilicet angelorum, id est manna officio angelorum preparatum||
non comedistis
marg.| marg.|  PANEM  NON  COMEDISTIS. Hinc apparet Israhelitas tantum vini portas secum de Egipto exirent quod cito consumere possent. Nam si omnino nihil tulissent, unde diceretur : « Sedit populus manducare et bibere et surrexit ludere ». Non enim hoc de aqua diceretur cum Moyses dicat non fuisse illam vocem principium belli, sed principium vini.||

Ex. 32, 6.
vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ipseego Dominus Deus vester

ipse] om. Weber ego] + sum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,7 
et venistis ad hunc locum egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

hunc locum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,8 
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Dt. 29,9 
custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intelligatis universa que facitis
Numérotation du verset Dt. 29,10 
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri et tribus ac maiores natu atque doctores omnis populus Israel

et] ac Weber ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 29,11 
liberi et uxores vestre et advene10  qui tecum morantur11  in castris exceptis lignorum cesoribus et his qui comportant aquas

10  advene] advena Weber 11  morantur] moratur Weber
Numérotation du verset Dt. 29,12 
ut transeas in federe Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
Numérotation du verset Dt. 29,13 
ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Dominus12  Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

12  Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,14 
nec vobis solis ego hoc fedus ferio et hec iuramenta confirmo
Numérotation du verset Dt. 29,15 
sed cunctis presentibus
interl.| interl.| qui nunc vivunt||
et absentibus
interl.| interl.| qui vascituri sunt||
Numérotation du verset Dt. 29,16 
vos enim nostis quomodo13  habitaverimus in terra Egypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes

13  quomodo] ut Weber
Numérotation du verset Dt. 29,17 
vidistis abominationes et sordes id est idola earum14  lignum et lapidem argentum et aurum que colebant

14  earum] eorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,18 
ne forte sit inter
marg.| marg.| NE FORTE  SIT  INTER. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Septuaginta : Nunquid aliquis est inter vos vir aut mulier vel familia vel tribus cuius mens declinet a Domino Deo vestro ire servire diis (f. 208va) alienis gentium illarum ? Non est equa in eo radix sursum germinans in felle et amaritudine et erit cum audierit verba maledictionis huius et opinabitur in corde suo dicens : « Sancta mihi fiant etc. » Quod dicit : « Numquid aliquis est inter vos ? », requirit ne forte sit. Si autem esset, terret vehementer ne audiens maledicta dicat « Sancta mihi sunt », id est non sunt mihi mala, sed sancta, id est propicia et innoxia. Non perdat simul peccator eum qui sine peccato est. Talia scilicet persuadendo qualia cogitat, non quod ex toto sit ille cui persuadet sine peccato, sed quia sine illo. Similiter dictum est : « Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ». Hoc scilicet quod non crediderunt in eum. Dicit etiam Deus Abymelech de uxore Abrahe : « Scio quia mundo corde fecisti », hoc non mundum cor illius ita voluit intelligi ut similis eis esset de quibus dicitur : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt », sed ab illo peccato de quo agebatur quia quantum ad ipsum pertinebat non coniungere sibi cupiverat alienam.||

Io. 15, 22.
Cf. Gn. 20, 9.
Mt. 5, 8.
vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut {t. 1 : Erfurt, f. 208va ; facsim., p. 416a} [Rusch, f.  208va ] vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
Numérotation du verset Dt. 29,19 
cumque audierit verba iuramenti huius benedicat
interl.| interl.| blanditur quasi non possit inter multos inveniri||
sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et assumat ebria
marg.| marg.|  EBRIA. Id est ne quis plenus malicia et idolatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicut faciunt heretici.||
sitientem
interl.| interl.| curiosam animam||
Numérotation du verset Dt. 29,20 
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet
interl.| interl.| alias ascendet||
et zelus contra hominem illum et sedeant super eum15  omnia
interl.| interl.| quelibet de omnibus ut non sit immunis ab omnibus||

15  eum] eo Weber
maledicta que scripta sunt in hoc volumine et deleat
interl.| interl.| alii sic et deleat super omne nomen eius etc.||
dominus16  nomen eius sub celo

16  dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,21 
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel iuxta maledictiones que in libro legis huius ac federis continentur
Numérotation du verset Dt. 29,22 
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terre illius et infirmitates quibus eam afflixerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 29,23 
sulphure
interl.| interl.| sicut Sodomam et Gomorram||
et solis17  ardore
interl.| interl.| in diebus Achab tribus annis et sex mensibus non pluit||

17  solis] salis Weber
comburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodome et Gomorre Adame et Seboim quas subvertit Dominus in ira et in18  furore suo

18  in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,24 
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terre huic que est hec ira furoris eius immensa
Numérotation du verset Dt. 29,25 
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 29,26 
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerunt19  attributi

19  fuerunt] fuerant Weber
Numérotation du verset Dt. 29,27 
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eum20  omnia maledicta {t. 1 : Erfurt, f. 208vb ; facsim., p. 416b} [Rusch, f.  208vb ] que in hoc volumine scripta sunt

20  eum] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 29,28 
et eiecit eos de terra sua in ira et furore et in21  indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie comprobatur

21  in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,29 
abscondita a22  Domino Deo nostro
interl.| interl.| id est apud Dominum Deum nostrum||

22  a] om. Weber
que manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in sempiternum23  ut faciamus universa legis huius.

23  sempiternum] eternum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_29)