initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 30

Numérotation du verset Dt. 30,1 
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus penitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,2 
reversus fueris ad eum et obedieris eius imperiis sicut ego hodie precipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 30,3 
et reducet te Dominus Deus tuus de captivitate tua ac miserebitur tibi et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

et] om. Weber | te] om. Weber | de captivitate tua] captivitatem tuam Weber | tibi] tui Weber |
Numérotation du verset Dt. 30,4 
si ad cardines celi fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,5 
et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse faciet quam fuerunt patres tui

te esse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,6 
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima et possis vivere

anima] + tua Weber
Numérotation du verset Dt. 30,7 
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te persequuntur

te] + et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,8 
tu autem reverteris et {t. 1 : Erfurt, f. 209ra ; facsim., p. 417a} [Rusch, f.  209ra ] audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata que ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 30,9 
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in sobole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terre tue et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 30,10 
Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris precepta eius et cerimonias que in hac lege conscripta sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

conscripta Rusch! ] conscripte Weber
Numérotation du verset Dt. 30,11 
mandatum hoc quod ego precipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
Numérotation du verset Dt. 30,12 
nec in celo situm ut possis dicere quis nostrum valet ad celum conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere compleamus

valet - ad celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,13 
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis poterit mare transfretare10  et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod preceptum est

10  poterit mare - transfretare] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,14 
sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
Numérotation du verset Dt. 30,15 
considera quod hodie proposuerit11  in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

11  proposuerit] proposuerim Weber
Numérotation du verset Dt. 30,16 
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius ac12  cerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

12  ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,17 
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire {t. 1 : Erfurt, f. 209rb ; facsim., p. 417b} [Rusch, f.  209rb ] nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
Numérotation du verset Dt. 30,18 
predico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
Numérotation du verset Dt. 30,19 
testes invoco hodie celum et terram quod proposuerim vobis vitam et bonum13  benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

13  vitam et bonum Rusch ] vitam et mortem bonum et malum Weber
Numérotation du verset Dt. 30,20 
et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius et illi adhereas ipse enim14  est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis.

14  enim] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_30)