initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 33

Numérotation du verset Dt. 33,1 
Hec est benedictio
marg.| marg.|  HEC  EST  BENEDICTIO. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in celum elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filii Israel in Deuteronomio (quod est secunda lex) benedicuntur ad gratiam pertinet novi testamento, in quo prisce legis mysteria reserantur et veri israhelite benedictionem per Moysen hominem Dei predictam per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi, benedictio datur, quod legis umbra moriente, celestium donorum veritas aperitur. Previdens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam novi testamento quasi preteritam explicans voce primitive Ecclesie letabundus exultat dicens :  Dominus de Syna venit etc.||
marg.| marg.|  Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec est benedictio qua benedixit Moyses. Homo Dei filiis Israhel priusquam (f. 212ra) defungeretur et dixit : « Dominus de Syna venit » et assuxit ex Seyr, nobis festinavit ex monte Pharan cum multis milibus cades ad dexteram eius, angelicum eo et pepercit populo suo et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. Et accepit de verbis ipsius legem quam mandavit vobis Moyses hereditatem congregationibus Iacob et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul cum tribubus Israhel. Non negligenter pretereunda est ista prophetia apparet enim hec benedictio ad novum populum pertinere quem Christus sanctificavit||
marg.| marg.|  MOYSES  HOMO. Moyses significat legem que ante mortem, id est antequam in Christo finiretur predixit Ecclesiam in Christo benedicendam.||
Dei filiis Israel ante mortem suam
Numérotation du verset Dt. 33,2 
et ait Dominus de Sina
interl.| interl.| in quo lex data fuit, quia per legem coniunctus est iudeis||
interl.| interl.| Syna amphora mea vel mensura vel mandatum||
venit
marg.| marg.|  DOMINUS DE  SINA  VENIT. Syna interpretatur amphora mea vel mensura vel mandatum. Seyr pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Syna igitur figurat vetus testamentum, quia certam mensuram mandatorum iuxta Decalogi decretum tenens prohibere novit non iuvare nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pene subditos ligat. Unde : « Unum quidem in monte Syna in servitutem generans etc. » Dominus ergo venit de Syna, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit cum ibi legenti et intelligenti innotescit, unde : « Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis discipulis » exponebat ad quorum corda venire cupiebat. De Seyr ortus secundum carnem, scilicet de iudeis malicie et perfidie spineto asperimis nove lucis ortu tanquam verus sol iusticie fideles illuminavit, unde : « Nobis orietur sol iusticie ». Et alibi : « Orietur stella ex Iacob et consurget homo de Israhel ».||
marg.| marg.| Allegorice. Dominus etc. Syna interpretatur temtatio. Dominus ergo de Syna venit, quia carnem nostram in qua temtaretur accepit.||

Gal. 4, 24. »
Cf. Lc. 24, 27.
Mal. 4, 2.
Nm. 24, 17.
et de Seir ortus est nobis
marg.| marg.| DE SEYR  ORTUS  EST  NOBIS. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus iudeorum qui gule desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit et benedictionis gratiam (f. 212rb) fide iunioris populi supplantatus amisit.||
marg.| marg.|  De Seyr ortus est nobis etc. Hunc montem longo tempore circuierunt qui et in eo aliqua precepta acceperunt. Seyr, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat que peccatis erat horrenda, de qua ortus est Dominus quia in fide de Ecclesia gentium iudeis predicabit quia reliquie salve fient.||
apparuit de monte Pharan
interl.| interl.| qui ferocitas eorum vel frugifer||
marg.| marg.|  APPARUIT DE  MONTE  PHARAN. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi predicatur iudeis.||
marg.| marg.| De monte Pharan. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Christus ergo de Pharan apparuit, quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis eius noticia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adheserunt, de quibus additur et cum eo sanctorum millia.||
et cum eo sanctorum
interl.| interl.| primitiva Ecclesia||
interl.| interl.| per Ecclesiam de gentibus acquisita||
millia in dextera eius
interl.| interl.| id est sanctis qui mandata Dei audientes focibus amoris inardescunt||
marg.| marg.| IN DEXTERA  EIUS. Tabule scilicet in quibus lex que purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius qui attulit legem charitatis dicens : « Ignem veni mittere in terram etc. » ||
marg.| marg.|  In dextera eius ignea lex. Dextera Evangelium per quod eterna beatitudo promittur que dextera dicitur, non temporalis sicut lege que dicitur ‘leva’, unde « dextera illius amplexabitur me ». In hac  dextera lex ignea, id est charitas Spiritu Sancto in electorum cordibus inflammata, unde dicitur : « Plenitudo legis dilectio » ; et alibi : « Mandatum novum Deo vobis ut diligatis invicem ». Hec igneis linguis Spiritus Sancti apostolis insula omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo ut lex Moysi, sed omnibus data est adiungit  dilexit populos.||

Lc. 12, 49.
Ct. 2, 6.
Rm. 13, 10.
Io. 13, 34.
ignea
interl.| interl.| legem charitatis primus implevit||
lex
interl.| interl.| charitas||
Numérotation du verset Dt. 33,3 
dilexit
interl.| interl.| usque ad mortem||
marg.| marg.|  DILEXIT. « Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat etc. » ||

Io. 15, 13.
populos
interl.| interl.| utroque circumcisionis et prepucii||
omnes
marg.| marg.|  OMNES. Sine persone acceptione. Qui timet eum et operatur iusticiam acceptus est illi.||
sancti
marg.| marg.|  OMNES  SANCTI  in manu illius sunt. Sanctificati scilicet in nomine eius qui audierunt. « Sancti estote quoniam ego sum sanctus ». In manu, id est potentia, que protegeruntur, unde : « Non rapiet quisquam de manu mea ». Hi per charitatem sunt unum regnum in manum Domini, unde Ysaias : « Et eris corona glorie in manu Domini et dyadema regni in manu Dei tui ». ||

Lv. 11, 44.
Io. 10, 28.
Is. 62, 3.
interl.| interl.| potestate||
et qui appropinquant
interl.| interl.| ut discant humiliter vel qui sequuntur vestigia eius||
interl.| interl.| fide et dilectione||
pedibus
interl.| interl.| apostolis, evangelistis quorum doctrina repletur orbis, unde : « quam pulcri supra montes pedes evangelizantium pacem etc. » ||

Is. 52, 7.
eius
marg.| marg.| ET QUI  APPROPINQUANT  PEDIBUS  EIUS. Quasi non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per eos sanctorum loquitur Christus per pedes doctrina capitis auditur. Unde : « Qui vos audit me audit etc. » Vel illi appropinquant pedibus eius ad accipiendam doctrinam qui spirituali desiderio flagrantes evangelicis et apostolicis scripturis die noctu quod invigilant. Sed quia hec de novo testamento scripta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens :  Legem precepit nobis etc.||

Lc. 10, 16.
accipient de doctrina illius
Numérotation du verset Dt. 33,4 
legem
interl.| interl.| Evangelium||
interl.| interl.| vox populi||
precepit
interl.| interl.| non iuvit, non iustificavit, immo iubendo prevaricatores fecit||
nobis Moyses
interl.| interl.| Christus cui obedientes celestem acceperunt hereditatem||
hereditatem
marg.| marg.|  HEREDITATEM. Quasi hec est utilitas legis hereditas Abrahe promissa : « Si volueritis et audieritis me, bona terre comeditis ».||

Is. 1, 19.
multitudinis
interl.| interl.| multitudinis credentium erat cor unum et anima una||
interl.| interl.| que scilicet benedictionem gratie consecuta de maledictio legis liberatur||
Iacob
Numérotation du verset Dt. 33,5 
erit apud rectissimum
marg.| marg.| ET ERIT  APUD  RECTISSIMUM. Iacob ab angelo benedictus Israhel vocatus est, id est rectus Dei et videns ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus cui in passione prevaluit ob iusticie perfectionem rectissimus appellatur, unde : « Audi Iacob serve meus et rectissime quem elegi ».||

Is. 44, 1.
rex
marg.| marg.|  REX. Christus. « Ego autem constitutus sum rex ab eo », ut scilicet faciat regnum et potestatem qui est rex et potestas prima.||

Ps. 2, 6.
Cf. Mi. 4, 8.
congregatis
interl.| interl.| in veritatem fidei||
principibus populi
interl.| interl.| apostolis et sequacibus||
cum tribubus
marg.| marg.|  CUM  TRIBUBUS. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregande dicuntur, quia primi# apostoli postea per eos crediderunt alii.||
Israel
Numérotation du verset Dt. 33,6 
vivat Ruben et non moriatur
marg.| marg.|  VIVAT  RUBEN ET  NON  MORIATUR. Predicta salute primitive Ecclesie singulis tribubus proprias benedictiones tribuit veros israhelitas de utroque populo prenuncians nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota ecclesia vaticinatur.||
marg.| marg.|  Vivat Ruben et non moriatur. Quasi licet Ruben cubile patris violaverit et primogeniti dignitatem amiserit ; vivat tamen et agens penitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est iudei, per Ruben significati lectum patris violaverunt, id est Christum filium eius sputis immundis polluerunt ad penitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesie gentium||
marg.| marg.| Ruben visionis filius, quia mater ait : « Vidit Deus humilitatem meam ». Hic est primogenitus significans electos ex iudeis qui Christum negando et crucifigendo mortui predicatione apostolorum conversi ex fide Christi sunt vivificati. Hi visionis filii quia respectu divine misericordie salvi.||

Gn. 29, 32.
interl.| interl.| respectu infidelium, sed fide maximus et gloriosus||
Numérotation du verset Dt. 33,7 
hec est Iude benedictio
marg.| marg.|  HEC  EST  IUDE  BENEDICTIO. Iudas qui interpretatur confessio et gratiarum actio universalem, significat Ecclesiam in qua divine laudis confessio et gratiarum actio, de qua mater ait : « Modo confitebor Domino ». Hec est vera sponsa Christi que virtutum monilibus adornata non supervit, sed gratiam agit. Pro hac orat ut audiatur.||
marg.| marg.|  Iude benedictio. Regum scilicet qui de Iuda qui Christum desiderabant et ipsius Christi qui ait : « Confitebor tibi rex Pater celi et terre etc. » ||

Gn. 29, 35.
Lc. 10, 21.
audi Domine
interl.| interl.| desiderii sancti, de qua « voce mea ad Dominum clamavi » ||

Ps. 3, 5 ; 76, 2 ; 141, 2.
vocem Iude
interl.| interl.| Christi||
interl.| interl.| Ecclesie laudantis||
et ad populum suum
interl.| interl.| gentilem scilicet salvandum||
interl.| interl.| patriarchas, prophetas, apostolos per quos Ecclesia genita||
introduc
interl.| interl.| ut audiat : « intra in gaudium Domini tui » ||
interl.| interl.| multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Ysaac et Iacob in regno celorum||

Mt. 25, 21 ; 25, 23.
eum manus
interl.| interl.| virtus operatio||
eius
interl.| interl.| Christi||
pugnabunt
interl.| interl.| in cruce contra aerias potestates||
marg.| marg.|  MANUS  EIUS  PUGNABUNT. Oravit Dominum pro Iuda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non presumat de viribus suis Iudas, sed in illo confidat qui ait : « Confidite, ego vici mundum », cuius manus in cruce contra spiritales nequicias pugnaverunt ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.||

Mc. 6, 50 ; Io. 16, 33.
pro eo
interl.| interl.| Iuda vel populo||
et adiutor
marg.| marg.|  ADIUTOR. Ut vincat et dicat : « Super excelsa mea deducet me victor ». Ipse enim in nobis vincit et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.||

Hab. 3, 19.
illius contra adversarios eius
interl.| interl.| demones vel quoslibet||
erit
interl.| interl.| Christo et choro perfectorum||
Numérotation du verset Dt. 33,8 
Levi quoque ait perfectio
interl.| interl.| de qua : « Si vis perfectus esse, vade et vende etc. » ||

Mt. 19, 21.
tua
marg.| marg.|  PERFECTIO  TUA. Quasi quam sis perfectus et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti vel a sancto viro tuo, id est levitis est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere.||
marg.| marg.|  Perfectio tua etc. Choro angelorum et martirum et omnium perfectorum ista dicuntur qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt et mundo renunciantes culmen ecclesiastice doctrine assecuti sunt tanquam veri levite in terra partem non habentes, sed cum propheta dicentes : « Dominus pars hereditatis mee »aa   ; secundum illud : « Si quis vult post me venire, abnegat semetipsum etc. » ab  ; et alibi : « Qui perdiderit animam suam propter me etc. »ac  Christus autem verus levita, qui hec omnia fecit et docuit. Ipse levite adherent imitantes illum usque ad sanguinem de cuius passione subditur quem probasti in temtatione etc.||

aa  Ps. 15, 5.
ab  Mt. 16, 24 ; Lc. 9, 23.
ac  Mt. 10, 39 ; 16, 25 ; L. 9, 24 ; Mc. 8, 35.
et doctrina
interl.| interl.| cepit Ihesus facere et docere||
interl.| interl.| evangelica||
tua viro sancto tuo quem
interl.| interl.| Corpus Christi, id est Ecclesiam||
probasti
interl.| interl.| o Pater||
interl.| interl.| quia probatus est per omnia||
in Temptatione
interl.| interl.| tribulationis et cum temptaretur a diabolo in deserto et in Passione||
et iudicasti ad aquas Contradictionis
marg.| marg.| AD AQUAS  CONTRADICTIONIS. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terre promissionis contradicit.||
marg.| marg.| Aque populi qui contradicentes clamaverunt : « Crucifige eum »ad  . « Sanguis eius super nos et filios nostros »ae  . Ad cumulum perfectionis levi adiungit qui dixit patri suo et matri sue etc.||

ad  Mc. 15, 13 et 14 ; Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6 et 15
ae  Mt. 27, 25.
Numérotation du verset Dt. 33,9 
qui dixit patri
interl.| interl.| cursum mentis impedientibus||
marg.| marg.|  QUI  DIXIT  PATRI. Quando fecerunt vitulum aureum iubente Moyse levite accincti gladiis de porta usque ad portam idolatras interfecerunt.||
marg.| marg.| In ultione idolatrie quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant.||
marg.| marg.| Nisi reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me non est me dignus.||
marg.| marg.|  Qui dixit patri suo etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius coniungimur plus prodesse, debemus copulam terrene cognationis agnoscere, sed si cursum mentis prepedit ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hoc bene vacce innuunt que sub arca Domini ad montana tendentes affectu et rigido sensu gradiuntur pro vitulis per gentes mugiebant sed accepto itinere gressus non deflectebant.||
suo et matri
interl.| interl.| vim divine charitatis minuentibus||
sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos
interl.| interl.| volentes esse filii Dei||
interl.| interl.| a mundo alienati||
interl.| interl.| vere||
interl.| interl.| verbum Dei ad te factum||
hii custodierunt eloquium tuum et pactum
interl.| interl.| quod pepigit Dominus tecum||
tuum servaverunt
Numérotation du verset Dt. 33,10 
iudicia tua
interl.| interl.| que Deus iudicavit in te||
o Iacob
interl.| interl.| activi||
et legem tuam
interl.| interl.| Decalogum vel charitatem||
o Israel
interl.| interl.| contemplativi||
ponent thymiama
interl.| interl.| incensum orationis et boni operis||
marg.| marg.|  PONENT  THIMIAMA. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est.||
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} [Rusch, f.  212vb ] MISTICE.  Ponent Thimiama. Sanctorum oratio suavissimum in celum Domino, quo peccati populo Domini furor mitigatur. Quia ab omni terrena forde defecata, id est celesti desiderio ignita, quasi thimiama in conspectu Dei flagrat et quasi holocaustum ab ara pii cordis flamma devotionis in celum subvolat. Hoc precipue apostolis et martiribus congruit de quibus dicitur : « Tanquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit »af  .||

af  Sap. 3, 6.
in furore
interl.| interl.| placando||
tuo
interl.| interl.| seipsos flamma charitatis incensos||
et holocaustum super altare
interl.| interl.| fidem cordis devotionem||
tuum
Numérotation du verset Dt. 33,11 
benedic Domine
interl.| interl.| celi gloria invictam patientiam remunerando||
fortitudinem eius et opera manuum illius
interl.| interl.| « labores manuum tuarum quia manducabis etc. »ag  ||

ag  Ps. 127, 2.

fortitudinem] fortitudini Weber
suscipe
marg.| marg.|  SUSCIPE. Quasi grata, ut remuneres dantur nunc singulis albe stole, scilicet animarum leticia et in iudicio secundum corpus recepta immortalitate fulgebunt, sicut sol et tanquam scintille in arundineto discurrent exurendo, scilicet vacuos et infructuosos adversarios de quorum pena subditur.||
percute
interl.| interl.| eterna pena||
interl.| interl.| ut terga vertentes fugiant||
dorsa
marg.| marg.|  PERCUTE  DORSA.  MISTICE. Quasi videbantur impune martirium sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pena improvisa parabatur, id est eterna damnatio in quam ruentes surgere non valebunt, unde : « Virga in dorso imprudentium »ah  .||

ah  Prv. 26, 3.
inimicorum
interl.| interl.| qui previdere neglexerunt||
eius et qui oderunt eum
interl.| interl.| cum ceciderint||
non consurgant
Numérotation du verset Dt. 33,12 
et Beniamin
interl.| interl.| quem Iacob tenere diligebat||
marg.| marg.| ET BENIAMIN. Videtur historie alludere quia Beniamin patriarcha et propheta Iacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei locus divino cultui mancipatus eius tribui custodiendus decernitur, unde addit :  Quasi in thalamo tota die etc. ||
ait amantissimus
interl.| interl.| Christus||
Domini
interl.| interl.| Patris vel Dei||
marg.| marg.|  AMANTISSIMUS  DOMINI.  ALLEGORICE. Christus est amantissimus Dei Patris qui de seipso ait, hic est filius meus dilectus, habitabat in dextera Patris confidenter, cui dicitur : « Sede a dextris meis »ai  .||
marg.| marg.| Aliter. Beniamin de filio doloris, filius dextre dictus, exprimit Paulus de persecutore apostolum et vas electionis factum ipse enim de hac tribu fuit. Dignum autem erat ut sicut Domini precursor prophetali oraculo predictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus inter magna Ecclesie mysteria prediceretur. In cuius mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter predicavit, de cuius anima dicitur : Quasi in thalamo tota die morabitur, vel spiritali connubio mira oblectatione perfruens et virtutus prole secundans, nullis que vicii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens, vel in ea quasi in thalamo residens tanquam sponsus speciosus virgineas credentium mentes per predicationem eius suis iungit amplexibus. Unde : « Adducentur regi virgines post eam »aj  . Ipse quoque ait : « Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo »ak  .||
marg.| marg.| Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur significat quod in utero virginis celesti sponso iuncta est Ecclesia que in fortitudine potentie Christi et in operibus fiducialiter requiescit.||

ai  Ps. 109, 1 ; Mt. 22, 44 ; Mc. 12, 36 ; Lc. 20, 42 ; Act. 2, 34 ; Hbr. 1, 13.
aj  Ps. 44, 15.
ak  2Cor. 11, 2.
habitabit
interl.| interl.| « sede a dexteris meis »al  ||

al  Ps. 109, 1 ; Mt. 22, 44 ; Mc. 12, 36 ; Lc. 20, 42 ; Act. 2, 34 ; Hbr. 1, 13.
confidenter in eo
interl.| interl.| humanitate Christi vel mente Pauli||
quasi in thalamo
interl.| interl.| templo Hierusalem||
interl.| interl.| Ecclesia||
tota die
interl.| interl.| nullo vicio alienatus aliquando||
morabitur
interl.| interl.| Deus||
et inter humeros
interl.| interl.| bona opera Ecclesie||
marg.| marg.|  INTER  HUMEROS. Humeris onera portantur. Ideo in eis robusta pacientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit quanto pro ipso durissimos labores toleravit, tanto artius amplexus est quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est, unde ait : « Quis nos separabit a charitate Christi ? »am  ||

am  Rm. 8, 35.
illius requiescet
Numérotation du verset Dt. 33,13 
Ioseph quoque
marg.| marg.|  IOSEPH  QUOQUE.  ALLEGORICE. Ioseph auctus interpretatur. Hic est Christus qui a iudeis fratribus suis abiectus, id est Egipto huius seculi princeps factus est et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit qui est vere salvator mundi.||
ait de benedictione Domini
marg.| marg.| DE BENEDICTIONE  DOMINI. Ad litteram fertilitatem significat quam due tribus ex Ioseph, id est Effraim et Manasses habuerunt in ubertate frugum pomorum et pastu pecorum. Hec est Basan fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur.||
marg.| marg.| (f. 213ra) « Benedixisti Domine terram tuam »an  <id est> Ecclesiam, scilicet que non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur, unde : « Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in Christo »ao  .||

an  Ps. 84, 2.
ao  Eph. 1, 3.
interl.| interl.| odoriferis virtutum fructibus quibus Ecclesia repletur, unde : « posui vos ut etatis et fructum afferatis »ap  ||
marg.| marg.| Temperie celi et rore fructus et fontium et fluminum abundantia homines delectantur que in abisso significantur.||

ap  Io. 15, 16.
celi
marg.| marg.|  CELI. Celum dicuntur propter unitatem fidei et doctrine Apostoli et Evangeliste, de quibus alibi pluraliter dicitur : « Celi enarrant gloriam Dei etc. »aq  In ipsis enim vita et contemplatio ne fulgentibus tanquam in celo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, corruscans miraculis.||

aq  Ps. 18, 2.
et rore
marg.| marg.|  RORE. Celesti predicatione que mire subtilitatis et gratie, qua contra estum temtationis corda rigantur et ut semper virescant virtutibus, unde : « Det tibi Deus de rore celi etc. »ar  ||

ar  Gn. 27, 28.
atque abysso subiacente
marg.| marg.|  ABISSO  SUBIACENTE. Ut scilicet pinguior fiat de fonte ascendente irrogata quasi paradisus Dei, unde « Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terre »as  . Et alibi : « A mari abundavit sensus eius et cogitatus illius de abisso magna »at  . Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris, unde subdit :  de pomis collium etc.

as  Gn. 2, 6.
at  Sir. 24, 39.
Numérotation du verset Dt. 33,14 
de pomis fructuum
interl.| interl.| quos nutrit calor solis et humor lune||
interl.| interl.| spiritualium bonorum||
solis
marg.| marg.|  SOLIS. Christi qui est sol iusticie qui ait : « Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum »au  , quia similes ei erimus.||

au  Mt. 13, 43.
ac lune
marg.| marg.| AC LUNE. Ecclesie que accipit hos fructus a sole, id est a Christo. Semper igitur solem plena devotione respiciat ne aliquando aversa lumen perdat.||
Numérotation du verset Dt. 33,15 
de vertice antiquorum montium
interl.| interl.| patriarcharum, prophetarum qui vita et contemplatione alti sunt||
de pomis collium
interl.| interl.| nobilem terram et celebrem significat||
marg.| marg.| DE POMIS  COLLIUM. Colles eterni fideles veteris testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati (unde : « Mons domus Domini elevabitur super colles »av  ) quorum pomis terra Ioseph benedicitur cum Ecclesia Christi doctrina prophetie exemplo virtutis in fide fructificat. Et notandum quia supra in  pomis et  rore celi doctrina evangelica : hic in  vertice antiquorum montium et pomis collium eternorum legalis et prophetica signatur et utrisque terra Ioseph locupletatur, quia sancta Ecclesia utriusque testamentorum paginis et novorum et veterum patrum exemplis informatur. Unde : « Omnia poma dilecte mi, nova et vetera servavi tibi »aw  . Et omnis scriba et doctus profert de thesauro suo nova et vetera. Manichei ergo et iudei (quia illi vetus isti novum testamentum non recipiunt) in hac terra opulenta hereditare nequeunt.||

av  Is. 2, 2.
aw  Ct. 7, 13.
eternorum
Numérotation du verset Dt. 33,16 
et de frugibus terre
marg.| marg.| ET DE FRUGIBUS  TERRE. Ecclesia in toto orbe iusticie fruge secunda et charismatum largitate de plenitudine sui Ioseph accepit, unde sequitur :  Benedictio illius etc.||
et de plenitudine eius benedictio
interl.| interl.| in semine tuo benedicentur omnes gentes||

de] om. Weber
illius
interl.| interl.| Dei||
marg.| marg.|  BENEDICTIO  ILLIUS. Totus Iospeh, id est caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo precipue in capite, unde : « Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron etc. »ax  Hic privilegio gratie fratribus, id est fidelibus, preminens septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazareus, id est Deo, consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit.||

ax  Ps. 132, 2.
qui apparuit
interl.| interl.| non in propria substantia sed per angelum||
in rubo veniat super caput Ioseph
marg.| marg.|  IOSEPH. Christi qui est caput Ecclesie in quo benedicuntur omnes gentes, de cuius Passione et resurrectione subditur :  Quasi primogeniti tauri etc.||
et super verticem Nazarei
interl.| interl.| id est Christi qui flos davitice stirpis et proles munde castitatis est||
inter fratres suos
Numérotation du verset Dt. 33,17 
quasi primogeniti tauri
marg.| marg.|  QUASI  PRIMOGENITI  TAURI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primogenitus tauri pulcritudo eius non est ita legendum ut dicatur  primogeniti tauri, sed cum sit primogenitus,  pulcritudo eius tauri est propter cornua crucis.||
marg.| marg.| Christus vitulus saginatus quem de armento patrum primogenitum, regresso filio, pater immolavit, qui die tercia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terre, post resurrectionis gloriam de virtute Passionis adiungit cornua.||
pulchritudo eius cornua
interl.| interl.| singularem principatum tribus Effraim significat||
marg.| marg.|  CORNUA. Ioseph comparat cornibus rinocerotis, significans Effraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Ieroboam de tribu Effraim in tempore Roboam filii Salomonis.||
rhinocerotis
interl.| interl.| fortis insuperabilis||
cornua illius
interl.| interl.| crucis in quibus aries hesit||
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 213rb ; facsim., p. 425b} [Rusch, f.  213rb ] CORNUA  RINOCEROTIS  CORNUA  ILLIUS etc. Cornua crucis significat de quibus Abacuch ait : « Ibi abscondita est fortitudo eius »ay  . Per infirmitatem nanque carnis quasi aries illusorum spinis cornuatur. His cornibus hesit, sed Passionis incomparabili fortitudine unicornis extitit mortis victor et eius qui habebat mortis imperium. Unde : « Quod infirmum est Dei fortius est hominibus »az  .||

ay  Hab. 3, 4.
az  1Cor. 1, 25.
ventilabit
interl.| interl.| ut dilatet Ecclesiam ad terminos terre||
marg.| marg.|  VENTILABIT. Predicatione crucis discernens paleas a frumento, verbum enim crucis pereuntibus stulticia.||
gentes
marg.| marg.|  GENTES. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam. De hereditate enim veri Ioseph que est terra inclita hec omnia dicuntur, de cuius cultoribus ex utroque populo congregatis sequitur :  he sunt multitudines Effraim.||
usque ad terminos terre
he
interl.| interl.| multi filii deserte magis quam eius que habet virum||
sunt multitudines
interl.| interl.| innumerabiles||
Ephraim
interl.| interl.| fructificantis « labores manuum tuarum, quia manducabis »ba  ||
interl.| interl.| gentilis populi iudaico prelato||
marg.| marg.| HE SUNT  MULTITUDINES  EFFRAIM. He due tribus ex Ioseph non in se, sed in presente benedicuntur. Filios significant utriusque populi qui in Christo benedicuntur secundum illud : « In semine tuo benedicetur omnes gentes »bb  . Hos patriarcha Iacob, Effraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens et primogenito minorem preferens ; in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi patria tempore minorem, sed fide maiorem, ad quem israhelitici populi gratia transivit, de cuius inestimabili multitudine dicitur.  He sunt multitudines Effraim etc. Unde : « Multi filii deserte magis quam eius que habet virum »bc  . Manasses primogeniti honore privatus et tamen benedictus est iudaicus populus qui ex maiore sui parte pro infidelitate reprobatus in reliquiis tamen benedictionem consecutus, unde : « Cecitas contigit ex parte Israel »bd  .||

ba  Ps. 127, 2.
bb  Gn. 22, 18.
bc  Is. 54, 1.
bd  Rm. 11, 25.
et hec millia
interl.| interl.| certum ponit numerum quia pauci de iudeis salvi fiunt||
Manasse
interl.| interl.| iudaici populi qui primogenita perdidit||
Numérotation du verset Dt. 33,18 
et Zabulon ait
marg.| marg.| ET ZABULON  AIT. Zabulon et Ysachar in Galilea possessionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur et eis in exitu leticia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subiugaverunt et in tabernaculis pro conversione iudeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo presens eis leticia promittitur et futura, quia in presenti de conversione eorum gavisi sunt et in celestibus eterna leticia remunerati.||
letare Zabulon in exitu
interl.| interl.| de captivitate Egipti vel diaboli||
interl.| interl.| de iudeis ad gentes||
tuo
interl.| interl.| in omnem terram exivit sonus eorum||
et Isachar in tabernaculis
interl.| interl.| quasi securus et quietus in terra promissionis||
marg.| marg.| IN TABERNACULIS. Iudeorum, unde : « Dilatet Deus Iaphet et habitet in tabernaculis Sem »be  , quia in ecclesiis de iudeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.||

be  Gn. 9, 27.
tuis
Numérotation du verset Dt. 33,19 
populos
interl.| interl.| utroque||
ad montem
interl.| interl.| Christum. « Venite ascendamus ad montem Domini »bf  ||
interl.| interl.| qui angularis lapis est||
marg.| marg.| AD MONTEM. Syon scilicet vel Ierusalem vel contemplationem et virtutum altitudinem.||

bf  Mi. 4, 2.
vocabunt
interl.| interl.| in Christo||
marg.| marg.|  VOCABUNT. Iusticiam tantum in fide Christi esse docentes, finis enim legis Christus ad iusticiam omni credenti. In monte immolant victimas iusticie, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia, non ex operibus legis, sed ex fide Christi iustificari docent, secundum illud : « Iustus autem ex fide vivit »bg  . Sunt ergo veri christiani victime iusticie que ab apostolis immolantur dum terrena desideria mortificare docentur, ut spirituali vivificentur. Unde : « Si spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis »bh  .||

bg  Gal. 3, 11 .
bh  Rm. 8, 13.
ibi immolabunt
interl.| interl.| terrena desideria mortificare docentes||
marg.| marg.|  IBI  IMMOLABUNT. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam que supra hunc montem posita.||
victimas iustitie
interl.| interl.| laudis : in me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tuasbi  ||

bi  Cf. Ps. 55, 12.
qui
interl.| interl.| apostoli||
inundationem
interl.| interl.| confluentes ad fidem populos||
marg.| marg.|  QUI  INUNDATIONEM. He tribus negotiationibus vacaverunt de transmarinis regionibus mercimonia reportantes et thesauros absconditos argentum, aurum scilicet vel gemmas quasi lac sugent, id est facile accipient.||
marg.| marg.|  Qui inundationem maris etc. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat, unde : « Simile est regnum celorum sagene misse in mari et ex omni genere piscium congreganti »bj  . Mare mundus, sagena doctrina omne genus piscium, omnis sexus etas et condicio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt quia confluentes ad doctrinam Evangelii (f. 213va) turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt.||

bj  Mt. 13, 47.
maris
interl.| interl.| humani generis||
quasi lac
interl.| interl.| immutatio dextere excelsi lac dulce suggitur de amaro mari||
sugent et thesauros
interl.| interl.| in corpus Christi, id est Ecclesiam transient||
marg.| marg.|  ABSCONDITOS  ARENARUM. Novit Dominus qui sunt eius. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.||
marg.| marg.| Arene infidelium multitudo. Thesauri preciose electorum anime. Sit ergo suxerunt ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem in thesauris regis transferuntur ; alii quasi arere steriles et inutiles vacui remanent.||
Numérotation du verset Dt. 33,20 
et Gad ait
marg.| marg.| ET GAD  AIT. In benedictione Gad videtur predicere potentiam virorum fortium vel iudicum qui de illa tribu fuerunt, sicut iepte et alii multi.||
benedictus in latitudine
marg.| marg.| IN LATITUDINE. Quia omnis plenitudo benedictionis super Christum requievit unde suos benedixit.||
Gad
marg.| marg.|  GAD. Id est accinctus Christum significat, qui contra spiritales nequicias pugnaturus in infirmitate carnis virtute divinitatis precinctus apparuit, secundum illud : « Indutus est Dominus fortitudinem et precinxit se »bk  . Et alibi : « Dominus fortis et potens etc. »bl  Hic in latitudine benedictus est quia non in solis iudeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde propheta ait : « A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini »bm  . Sed quia per humilitatem Passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte eius subiungit :  quasi leo etc.||

bk  Ps. 92, 1.
bl  Ps. 23, 8.
bm  Ps. 112, 3.
quasi leo requievit
marg.| marg.|  QUASI  LEO  REQUIEVIT. « Potestatem habeo ponendi animam meam etc. »bn  Potestas mortis, non necessitas exprimitur. Unde : « Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam »bo  .||
marg.| marg.| Quasi leo fremuit. Quicquid enim dixit potenter implevit. Cepit brachium cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subiugavit. Cepit ergo quoque  verticem, id est mundani imperii sublimitatem, ad suscipiendam fidem inclinavit. Unde : « Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei »bp  . Sequitur :  De novo statu regni eius et vidit principatum suum.||

bn  Cf. Io. 10, 18.
bo  Io. 10, 18.
bp  Ps. 71, 11.
cepitque brachium et verticem
Numérotation du verset Dt. 33,21 
et vidit
marg.| marg.| ET VIDIT. Subiectis sibi regnis et gentibus, potentia eius apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrine.||
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
marg.| marg.|  REPOSITUS. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium, unde Iohannes ait : « Vos unctionem habetis a sancto »bq  « et non necesse habetis ut aliquis doceat vos. Unctio eius docet vos de omnibus »br  . Vel  repositus quia in lege et prophetis in figuris latebat et docebat ; absconditus quia manifeste in Evangelio declaravit. Unde : « Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis »bs  .||

bq  1Io. 1, 20.
br  1Io. 2, 27.
bs  Lc. 24, 27.
qui fuit cum principibus
marg.| marg.|  QUI  FUIT  CUM  PRINCIPIBUS. Adiutor. Unde Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, qui ait : « Sine me nihil potestis facere »bt  .||

bt  Io. 15, 5.
populi et fecit
marg.| marg.|  FECIT. Id est iustificans in se credentes et tandem secudum merita iudicabit cum Israhel, id est cum populo ad visionem Dei electo.||
iustitias
marg.| marg.|  IUSTICIAS. Iustificationes credentium. Ipse iustificat impium ex fide. Neque enim operibus legis iustificabitur omnis caro.||
Domini et iudicium suum cum Israel
Numérotation du verset Dt. 33,22 
Dan quoque ait
marg.| marg.|  DAN  QUOQUE  AIT. Alii per Dan antichristum signari putant, quem de hac tribu nascitur estimant. Ipse est  catulus leonis, id est diaboli,  qui largiter fluet de Basan quia plenus confusione. Basan quippe confusio vel pinguedo vel bruchus interpretatur.||
marg.| marg.|  Dan quoque iudicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait : « Iudicium ego in hunc mundo veni »bu  .  Catulus leonis propter fortitudinem et quia parvulus feri dignatus est. Sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est, Dei fortius est hominibus. De ipso dicitur : « Vicit leo de tribu Iuda etc. »bv  Ignominiam quidem crucis a iudeis sustinuit, putantibus nomen eius per mortem deleri. Sed qui per infirmitatem carnis in Passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit, unde Apostolus : « Etsi crucifixus ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei »bw  . Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad (f. 213vb) gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit. Unde Ysaias : « Repleta est terra scientia Dei sicut aque maris operientis »bx  .||

bu  Io. 9, 39.
bv  Apc. 5, 5.
bw  2Cor. 13, 4.
bx  Is. 11, 9.
Dan catulus leonis
marg.| marg.| DE CATULUS  LEONIS. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cuius possessio usque Basan. Antichristus vero  fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxurie et omnium viciorum.||
fluet largiter de Basan
Numérotation du verset Dt. 33,23 
et Neptalim dixit Neptalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictionibus {t. 1 : Erfurt, f. 213vb ; facsim., p. 426b} [Rusch, f.  213vb ] Domini mare et meridiem possidebit
marg.| marg.|  MARE ET  MERIDIEM  POSSIDEBIT. Quia possessio eius ab australi parte in occidentem usque ad mare tirenum pertingit.||
marg.| marg.|  Mare etc. Per apostolos enim ex iudeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentalem (quod hoc intelligitur), iudei figurantur qui umbre et exemplari deserviunt nec habent lucem scientie et veritatis. Et quia eis sol iusticie occubuit perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem Apostoli possiderunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subiecerunt ut qui fuerunt aliquando tenebre, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta que, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur et cubans cum sponso in meridie revelata facie gloria Dei contemplatur.||

benedictionibus] benedictione Weber
Numérotation du verset Dt. 33,24 
Aser quoque ait
marg.| marg.|  ASER  QUOQUE  AIT. Aser beatus, Christus scilicet nostre beatitudinis spes, cuius primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis quia credentes per eius gratiam renascentes totum orbem eius similitudine repleverunt, quibus dicitur : « Credite in lucem ut filii lucis sitis »by  . Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et iusticia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Iudea elegit vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Ihesu contumelia pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia supponit :  tingat in oleo pedem suum.||

by  Io. 12, 36.
benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tingat in oleo
marg.| marg.|  TINGAT IN  OLEO. Christus caput nostrum ascendens in celum apostolos, scilicet pedes suos mundum predicando circuituros in terra adhuc consistens, oleo Spiritus Sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque prohibuit calciamenti munimentum de quo subditur :  ferrum et es calciamentum eius.||
pedem suum
Numérotation du verset Dt. 33,25 
ferrum et aes calciamentum
marg.| marg.|  FERRUM ET ES  CALCIAMENTUM.  GREGORIUS. Hoc de Ecclesia sub specie Aser dicitur.  Calciamentum predicationis munimentum. Unde : « Calciati pedes in preparatione Evangelii pacis »bz  .  Ferrum virtus,  es perseverantia intelligitur.  Ferrum vero  et es calciamentum Ecclesie dicitur, cuius predicatio acumine et constantia munitur. Per  ferrum enim adversantia penetrat ; per  es testimonia que preponit loganimiter servat. Ferro quippe antique legis firmitas vel duricia significatur, que sicut  ferrum omnia metalla domans contumaces rigore iusticie vel domuit corripiendo vel punivit conterendo. Quomodo Christi quoque potentia virge ferree comparatur, qui de legis firmitate testatur, facilius est celum et terram transire quam de lege unum apicem cadere ? In ere quod rubigine non violatur et vetustate fit fortius et inter metalla vocalius est Evangelii doctrina exprimitur longe lateque resonans, et exuta vetustate littere inviolata pollet spiritus novitate. Hoc est enim Evangelium eternum. His calciamentis verum Pascha celebrandum.||

bz  Eph. 6, 15.
eius sicut dies
marg.| marg.|  SICUT  DIES. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis.||
marg.| marg.|  Sicut dies iuventutis etc. Promittitur Ecclesie cruda viridisque senectus ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita imminente fine antichristi furorem evincat. Unde : « Ego vobiscum usque ad consummationem seculi omnibus diebus »ca  . Et alibi : « Senectus mea in misericordia uberi »cb  .||

ca  Mt. 28, 20.
cb  Ps. 91, 11.
iuventutis tue ita et senectus tua.
Numérotation du verset Dt. 33,26 
Non estDeus
marg.| marg.|  NON  EST  DEUS. Supradicta ammirans in laude Christi qui omnia fecit letabundus erumpit.||

Deus] om. Weber
alius ut Deus rectissimi, ascensor celi
marg.| marg.|  ASCENSOR  CELI. Propria virtute ascendit et quotidie Ecclesiam ad se (f. 214ra) trahit. « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum »cc  .||

cc  Ct. 1, 3.
interl.| interl.| non sua||
discurrunt
interl.| interl.| predicando per mundum||
nubes
interl.| interl.| quorum conversatio est in celis||
marg.| marg.|  NUBES. Apostoli qui pluunt verbis, coruscant miraculis, quos ascendens in celum, misit ad predicandum, unde : « Vocem dederunt nubes »cd  . Que scilicet nullo remorante discurrunt, non sua sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde : « Bonum certamen certavi, cursum consumavi »ce  .||

cd  Ps. 76, 18.
ce  2Tim. 4, 7.
27
habitaculum eius
marg.| marg.|  HABITACULUM. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur : « Solvite templum hoc »cf  .||

cf  Io. 2, 19.
sursum
interl.| interl.| in celo||
et subter
interl.| interl.| in terra||
brachia
interl.| interl.| potestas qua bonos liberat, malos damnat||
interl.| interl.| non tuis viribus expugnatur, sed fortitudine brachiorum||
marg.| marg.|  BRACHIA. Virtus scilicet Passionis, que omnes defendit quam in cruce extensis brachiis accepit. Super brachia, scilicet : hec brachia contra verum Amalech dimicantes defendunt, non sicut Moysi lassitudine gravantur, sed in defessa virtute sublevant, donec veram sequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primicias nostre resurrectionis, in infimis sacramentum nostre redemptionis ut et ipsi debellato adversario immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israheli promittitur. Eiicet facie tua inimicum.||
sempiterna eiciet
interl.| interl.| in tenebras exteriores||
a facie tua inimicum.
interl.| interl.| diabolum et corpus eius||
Dicetque
interl.| interl.| Deus pacis conteret Sathan sub pedibus vestris||
interl.| interl.| faciet ut conteratur||
conterere
28
habitabit
interl.| interl.| separatis in ignem paleis||
interl.| interl.| in terra promissionis||
Israel
interl.| interl.| electorum populus Deum videns facie ad faciem||
confidenter
interl.| interl.| quia nullus casus, nulle ibi insidie||
et solus
interl.| interl.| quomodo ibi se habeat verus Iacob ostendit||
marg.| marg.|  SOLUS. Suo scilicet more et suis legibus vivens unde Balaam. Populus solus habitavit et inter gentes non reputabitur.||
oculus Iacob in
marg.| marg.|  OCULUS  IACOB. Qui hoc in viciis supplantandis defudabat, ibi serenissimo mentis intuitu gloriam Christi qui propter nos terram vere carnis accepit, indesinenter contemplabitur ut cuius hic corpore et sanguine per sacramentum  frumenti et vini pascebatur ; ibi divinitatis eius perpetua visione saginetur. Unde : « Satiabor cum apparuerit gloria tua »cg  . Et alibi : « Manifestabo ei meipsum »ch  . Tunc Iacob imperfectum Israhel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut predicator scientia que in presenti instruimur , caligare videatur. Unde : « Sine scientia destruetur »ci  . Et alibi : « Tenebrosa aqua in nubibus aeris, pre fulgore in conspectu eius »cj  , ad quam cum perventum fuerit omnis hec doctrina cessabit et erunt omnes docibiles Dei, unde merito adiungit :  Beatus es tu Israhel etc.||

cg  Ps. 16, 15.
ch  Io. 14, 21.
ci  1Cor. 13, 8.
cj  Ps. 17, 11-12.
terra
interl.| interl.| quia ille populus pro bonis terre Domino serviebat||
frumenti
interl.| interl.| carne Christi qua nunc pascitur in sacramento panis et vini||
et vini celique
interl.| interl.| apostoli||
interl.| interl.| doctrina predicatorum||
caligabunt rore.
interl.| interl.| pre subtili et levissima Dei cognitione||
marg.| marg.|  CELI< QUE>  CALIGABUNT  RORE. Quasi tam abundanter terre secundande ros infundetur, ut hominum tenebrascat obtuitus. In quo significatur quia iudei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt et Christum cognoscere non potuerunt, unde : « Si dimittimus eum, sic omnes credent in eum etc. »ck  ||

ck  Io. 11, 48.
29
Beatus estu Israel.
interl.| interl.| Israhel fortis cum Deo, qui vere beatus accepta potestate super omnem virtutem inimici||

es] om. Weber
Quis similis tui
marg.| marg.|  QUI  SIMILIS  TUI. Quasi ideo beatus, ideo tibi similis nullus quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum.||
popule qui salvaris in Domino ?
interl.| interl.| ipse est scilicet||
Scutum
interl.| interl.| protectio||
interl.| interl.| in prelio||
interl.| interl.| ab omni incursione defendens||
auxilii tui et gladius
interl.| interl.| virtus ad superandum diabolum||
glorie tue.
interl.| interl.| in resurrectione||
marg.| marg.| ET GLADIUS  GLORIE. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens quando sanguinem servorum suorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur. Ideo  gladius glorie Israhel dicitur, Christus ergo quasi scutum protegit preliantem et quasi  gladius glorie ulciscitur triumphantem. Ad eum quasi ad caput in fine vaticinii refert (f. 214 rb) gloria corporis, cum dicitur  : negabunt te inimici tui etc. ||
Negabunt
interl.| interl.| in presenti vita||
interl.| interl.| nolentes per Evangelium credere vel reconciliari||
te
marg.| marg.|  NEGABUNT TE. Abominabuntur et odient, sicut Balac qui rogavit Balaam ut israhelitas maledicendo repelleret.||
inimici
interl.| interl.| diabolus et membra eius||
tui et tu
interl.| interl.| qui es invictibilis||
eorum colla
interl.| interl.| que superbe extendum contra te||
interl.| interl.| eternis penis||
calcabis.
marg.| marg.|  CALCABIS. Subiiciendo eos Ecclesie quam abominantur et persequuntur.||
marg.| marg.| Notandum undecim tantum esse benedictiones. Symeon nanque in his benedictionibus non reperitur, in quo Iudas ab apostolis excluditur ; undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israhel de Oreb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 33), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_33)