initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 
Hec sunt precepta et cerimonie atque iudicia que mandavit Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 191rb ; facsim., p. 381b} [Rusch, f.  191rb ] Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Numérotation du verset Dt. 6,2 
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et precepta eius que ego precipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vite tue ut prolongentur dies tui
Numérotation du verset Dt. 6,3 
audi Israel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
interl.| omni copia
Numérotation du verset Dt. 6,4 
audi Israel Dominus Deus tuus Deus unus est
interl.| in manifestate trinus in personis, nec habet divisionem, nec recipit solitudinem

tuus Deus] noster Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 6,5 
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
interl.| intellectu
et ex tota anima tua
interl.| vita
et ex tota fortitudine tua
interl.| viribus vel affectu
marg.| DILIGES  DOMINUM  DEUM  TUUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Caritas non auferetur, sed implebitur. Contemplata quod credebat, adepta quod sperabat, in ea plenitudine hoc preceptum implebitur. Cum enim inest aliquid carnalis concupiscentie quod vel continendo frenetur, non omnino ex tota anima Deus diligetur. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc autem lex nulla erit in membris que repugnet legi mentis, sed toto corde anima, tota mente diligitur Deus. Debuit autem homini ista perfectio precipi, quamvis in hac vita non possit haberi. Non enim recte curritur, si quomodo currendum est nesciatur. Currimus autem sperando, credendo et desiderando, elemosinas dando et orando, ut currentes adiuvemur et sic precepta perfectionis audiamus, nec ad plenitudinem caritatis currere negligamus.   Diliges Dominus Deus tuus ex toto cordo tuo etc., et proximum tuum sicut teipsum. In his tota lex pendet et prophete. Finis ergo precepti dilectio gemina Dei, scilicet et proximi, quod si te totum intelligas, id est animam et corpus, et proximum similiter totum (homo enim ex anima constat et corpore). Nullum diligendarum rerum genus in his duobus pretermissum est. Cum enim precurrat dilectio Dei eius modus prescriptus est ut cetera in illum confluant. De dilectione tua nihil dictum videtur, sed ubi dictum est tanquam teipsum, ut teipsum diligas, non est pretermissum. Ille autem ordinate diligit, qui quod non est diligendum non diligit et diligenda diligit, nec plus quod minus est diligendum, nec equaliter quod (f. 191rb) plus vel minus, nec plus vel minus, quod eque est diligendum. Omnis peccator, in quantum peccator est, diligendus non est. Se omnis homo, in quantum homo est, propter Deum diligendus est, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine plus diligendus est, plus debet quisque diligere eum quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt et possit nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia per animam vivit qua Deo fruimur. Omnes autem eque diligendi sunt, sed cum omnibus prodesse non possis. His potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet oportunitate magis nobis coniuncti sunt.
marg.| GREGORIUS.  DILIGES  DEUS  TUUS  TOTO etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, et per amorem proximi nutritur amor Dei. Nam qui amare negligit Deum, diligere proximum nescit. Et plenius in Dei dilectione perficimus, si in eius dilectionis gremio proximi caritate letamur. Dicturus ergo diliges proximum tuum, premisit diliges Dominum Deum tuum, ut prius in nobis radicem sui amoris figat et postea fraterna dilectio ramos expandat. Quod autem amor Dei proximi amore coalescat, Iohannes ostendit dicens : « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ? ». Dilectio Dei per timorem nascitur, sed in affectu crescendo mutatur ut autem ostendatur quam longe quisque sit a caritate proximi vel in ea profecerit, alios flagellis Deus deprimit, alios successibus fulcit. Sepe enim nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione venerantur. Cum autem quis in prosperitate diligit, vel diligitur, incertum est an prosperitas, an persona diligatur. In bonis enim non agnoscitur amicus et in malis non absconditur inimicus.
marg.| Triplicis nature est anima : ideo iubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri vel simul diligamus Deum et aurum, vel uxorem vel filios. Nemo potest duobus dominis servire. Ipse super omnia diligendus eius dilectio preponitur.

1Io. 4, 20.
Numérotation du verset Dt. 6,6 
eruntque verba hec que ego precipio tibi hodie in corde tuo
Numérotation du verset Dt. 6,7 
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
interl.| in eis
sedens
interl.| domi vel foris
in domo tua et ambulans in itinere
interl.| foris
dormiens
interl.| in omnibus, scilicet que egeris
atque consurgens
Numérotation du verset Dt. 6,8 
et ligabis
interl.| ut opere compleas et aliis exemplus tribus
ea quasi signum in manu tua eruntque
interl.| ut in memoria habeas
et movebuntur inter oculos tuos
interl.| ut die ac nocte mediteris ea
interl.| cordis
marg.| ET  LIGABIS  EA etc. Hoc pharisei male interpretantes in membranualis Decalogum, id est decem verba scribebant et ligata in fronte portabant quod (f. 191va) usque hodie faciunt Babilonii, ut putentur religiosi. Unde : « Dilatant ei philateria sua et magnificant fimbrias ».

Mt. 23, 5.
Numérotation du verset Dt. 6,9 
scribesque ea in limine et ostiis domus tue
interl.| ingrediens et egrediens semper ea mediteris
Numérotation du verset Dt. 6,10 
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuraverat patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non edificasti

iuraverat] iuravit Weber
Numérotation du verset Dt. 6,11 
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti {t. 1 : Erfurt, f. 191va ; facsim., p. 382a} [Rusch, f.  191va ] cisternas quas non effodisti vineta et oliveta que non plantasti

effodisti] fodisti Weber
Numérotation du verset Dt. 6,12 
et comederis et saturatus fueris
Numérotation du verset Dt. 6,13 
cave diligenter ne obliviscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies ac per nomen illius iurabis
marg.| PER  NOMEN  ILLIUS  IURABIS. Permittuntur iurare per nomen Dei, ne forte per idola iurantes et assidue nominantes ea colere inciperent.
marg.| Non iurare iubet, sed per alterius Dei nomen iurare prohibet. Melius autem omnino non iurare, non quod mala sit iuratio vera, sed ne facilitate iurandi in periurium cadas. Qui enim iura, periurare potest. Qui autem omnino non iurat, longe a periurio est.

Dei tui] om. Weber illi soli] ipsi Weber
Numérotation du verset Dt. 6,14 
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Dt. 6,15 
quoniam Deus emulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terre
Numérotation du verset Dt. 6,16 
non temptabis
interl.| hoc diabolo Christum temptanti obiectum est cum diceret : mitte te deorsum
Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
NON TEMPTABIS etc. Deum temptat qui habens quod faciat sine ratione, se committit periculo experiens utrum possit liberari a Deo.
Numérotation du verset Dt. 6,17 
custodi precepta Domini Dei tui ac testimonia et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 6,18 
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 6,19 
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Numérotation du verset Dt. 6,20 
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hec et cerimonie atque iudicia que precepit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 6,21 
dices ei servi eramus pharaonis in Egypto et eduxit nos Dominus de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 6,22 
fecitque signa atque prodigia magna et pessima
interl.| pro opinione sustinentium
in Egypto contra pharaonem et omnem domum illius in {t. 1 : Erfurt, f. 191vb ; facsim., p. 382b} [Rusch, f.  191vb ] conspectu nostro
Numérotation du verset Dt. 6,23 
et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Numérotation du verset Dt. 6,24 
precepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vite nostre sicut est hodie
Numérotation du verset Dt. 6,25 
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia precepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_6)