initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<07. Deuteronomium*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,1 
Audi Israel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad celum usque muratas
Numérotation du verset Dt. 9,2 
populum magnum atque sublimem filios Enachim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Numérotation du verset Dt. 9,3 
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Numérotation du verset Dt. 9,4 
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas iste delete sint nationes
Numérotation du verset Dt. 9,5 
neque enim propter iustitias tuas et equitatem cordis tui ingredieris {t. 1 : Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 385b} [Rusch, f.  193rb ] ut possideas terram earum sed quia ille egerunt impie introeunte te delete sunt et ut compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob.
marg.| marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 193ra ; facsim., p. 385a} [Rusch, f.  193ra ] NEQUE  ENIM  PROPTER  IUSTICIAS  TUAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto {t. 1 : Erfurt, f. 193rb ; facsim., p. 385b} [Rusch, f.  193rb ] quia nescierunt dexteram aut sinistram. Iam vero dura cervice dicuntur. Illud ergo in sacramento dictum est, non istorum merita commendata ne quis enim existimet subito vituperabiles factos, qui merito fuissent ante laudati paulo post eius dicitur.  Memento et non obliviscaris etc. Si autem quidam tales erant, quidam vero fideles et boni etiam sic non datur illis terra promissionis, qui nesciunt dexteram aut sinistram, ut hoc sic intelligamus quasi non offenderint Dominum. Nam et patres eorum qui mortui sunt, nec in terram promissionis intraverunt ; tales fuisse inveniuntur ut in eis essent aliqui boni. Unde Apostolus quosdam eorum non omnes dicit offendisse et peccata eorum commemorat similes enim parentibus suis, quod adiunctum est, ostendit. Et in Oreb exacerbastis Dominum ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis inducti non sunt.||

terram earum] terras eorum Weber introeunte te] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,6 
Scito ergo quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissime cervicis sis populus

ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dt. 9,7 
memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus de Egypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

de] ex Weber
Numérotation du verset Dt. 9,8 
nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Numérotation du verset Dt. 9,9 
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit nobiscum Deus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens

nobiscum Deus] vobiscum Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 9,10 
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba que vobis locutus est in monte de medio ignis quando contio populi congregata est
marg.| marg.|  DEDITQUE etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In Exodo legitur quod tabulas Moysi Dominus dederit. Moyses vero eo dictante scripserit cum Dominus facultatem scribendi dederit. Notandum est quod tabule quas Dominus dedit, in quibus homo non laboravit, confracte sunt. Ille vero que humano labore composite sunt, integre permanserunt. Allegorice. Quia lex quam Dominus iudeis dedit illis nolentibus operari non permansit. Evangelium vero quod gentibus datum est, ipsis operantibus et spiritaliter exercentibus, durant in seculum.||

locutus est - in monte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,11 
cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas federis
Numérotation du verset Dt. 9,12 
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
interl.| interl.| quasi non meus quem offendit||
quem eduxisti de Egypto deseruerunt

quem] quos Weber
velociter
interl.| interl.| quasi leves||
viam
interl.| interl.| Christum qui est via veritas et vita||
quam demonstrasti eis
interl.| interl.| ideo inexcusabiles||
feceruntque sibi conflatile
Numérotation du verset Dt. 9,13 
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste
interl.| interl.| indomite superbie||
interl.| interl.| quem precibus remoraris
Numérotation du verset Dt. 9,14 
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub celo et constituam te super gentem
interl.| interl.| intellectum legis||
interl.| interl.| populum gentilem ad tidem conversum||
que hac maior et fortior sit
Numérotation du verset Dt. 9,15 
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas federis
interl.| interl.| quia precepta opere sunt tenenda vel complenda||
utraque tenerem manu
Numérotation du verset Dt. 9,16 
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
interl.| interl.| vitulum fecerunt quia Egyptios boves colere viderunt||
conflatilem ac deseruisse velociter viam quam vobis ostenderat
interl.| interl.| per me

viam] + eius Weber
Numérotation du verset Dt. 9,17 
proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
Numérotation du verset Dt. 9,18 
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra que egistis10  contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

quadraginta] om. Weber 10  egistis] gessitis Weber
Numérotation du verset Dt. 9,19 
timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam in11  hac vice

11  in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,20 
adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Numérotation du verset Dt. 9,21 
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Numérotation du verset Dt. 9,22 
in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulcris Concupiscentie provocastis Dominum
Numérotation du verset Dt. 9,23 
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque {t. 1 : Erfurt, f. 193vb ; facsim., p. 386b} [Rusch, f.  193vb ] vocem eius audire voluistis
Numérotation du verset Dt. 9,24 
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cepi
Numérotation du verset Dt. 9,25 
et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Numérotation du verset Dt. 9,26 
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 9,27 
recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Numérotation du verset Dt. 9,28 
ne forte dicant habitatores terre de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Numérotation du verset Dt. 9,29 
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dt. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber07.xml&chapitre=07_9)