initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Ios. 1,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f.  216ra ] Et factum est post mortem Moysi servi Dei ut loqueretur Dominus
interl.| pater

1 est] + ut Weber 2 Dei ut] Domini Weber
ad Iosue
interl.| Iesum Dei filium
filium Nun ministrum Moysi
interl.| quia"non venit solvere legem sed adimplere"

Mt. 5, 17.
et diceret ei :
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 216ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f.  216ra ] MOYSES  SERVUS. ADAMANTIUS. Moyses famulus meus mortuus est etc. Adverte quomodo regnat Iesus, si consideres Hierusalem subversam altare destructum nusquam esse sacrificia vel sacerdotes, vel pontifices, vel quaslibet iudeorum festivitates dices, quia Moyses famulus Dei mortuus est. Si consideres introire gentes ad fidem ecclesias extrui altaria non cruore pecudum respergi, sed Christi sanguine consecrari. Sacerdotes et levitas non sanguinem taurorum aut hircorum, sed verbum Dei per gratiam sancti spiritus ministrantes dices, quia post Moysen Iesus optinet principatum, non filius nave, sed filius Dei, quia Pascha nostrum immolatus est Christus et edimus sinceritatis azima et veritatis. Et sunt fructus terre bone in Ecclesia tricesimus sexagesimus centesimus maritate, sed vidue, virgines, et multiplicatur semen Israel de his « qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt » ; et filii Dei qui dispersi erant congregantur in unum. Sabbatizat populus Dei non a conversatione communi, sed ab omne peccati. Defunctus est ergo Moyses famulus Domini. Denique in libello quodam licet in canone non habeatur mysterii tamen huius figura describitur. Refertur enim quia non duo Moyses videbantur, unus vivus in spiritu et alius mortuus in corpore. Littera enim legis inanis et vacua ab omnibus supradictis Moyses mortuus est in corpore. Intellectus vero legis spiritalis Moyses est qui vivit in spiritu.
Numérotation du verset Ios. 1,2 
Moyses servus meus
interl.| lex que tamquam pedagogus fuit

Cf. Gal. 3, 24.
mortuus est
interl.| secundum litteram ; vivit autem spiritu

Cf. 1Pt. 3, 18 : « quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne, vivificatus autem spiritu ».
surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram
interl.| viventium ; « Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram »

Cf. Ps. 26, 13 ; Ps. 51, 7 ; Ps. 141, 6 : « in terra viventium » et passim.
Mt. 5, 4.
quam ego dabo
interl.| non Moyses
filiis Israel.
interl.| mortuo Moyse
marg.|  SURGE  ET. Nunc exurgens   transi Iordanem istum etc. Vide quomodo ministrer fuerit Moysi Iesus filius Dei. « Cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege », quia factus est sub lege Moysi factus est minister Moysi.

Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Ios. 1,3 
Omnem locum
marg.|  OMNEM  LOCUM.   Omnem locum quemcumque ascenderitis vestigiis pedum vestrorum vobis dabo etc. Littera legis humi posita est et deorsum. Non ergo ascendit, qui litteram legis sequitur. Si ascenderis ad spiritum de littera, ascendis locum excelsum quem a Deo in hereditatem accipies. Si enim in his que scripta sunt intelligas formas esse celestium, et queras que sursum sunt ubi Christus est in dextera Dei sedens, tunc illum locum in hereditate accipies, quia ubi Christus est ibi et minister eius erit. Si ergo usque ad Christum sedentem in dextera Dei perveneris fide, vita, virtute puritate et illis vestigiis que lavit Iesus Christus, locum illum incesseris dabit tibi Deus, ut non solum efficiaris heres Dei, sed coheres Christi.
interl.| qui sursum est
quem calcaverit vestigium pedis vestri
interl.| quod lavit Iesus Christus
interl.| "ubi ego sum, ibi et minister meus erit"

Cf. Io. 13, 12.
Cf. Io. 12, 26.
vobis tradam sicut locutus sum Moysi
Numérotation du verset Ios. 1,4 
a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten.
interl.| » Letabitur deserta et invia » etc. Et alibi : « Multi filii deserte magis quam eius que habet virum ».
marg.|  A DESERTO  ET. Eremum et ante Libanum etc. Non dixit Libanum, sed ante Libanum, quem a Deo accipit Iesus ante Libanum autem dicitur quasi pro Libano. Si ergo videas priorem populum, id est Israel secundum carnem, qui erat oliva vera ipsum intellige fuisse Libanum verum. Sed quia incredulitate sua aufertur ab eo regnum et datur genti facienti fructus eius, hec gens ante Libanum est, id est in Ecclesia ex gentibus congregata per Iesum Christum.

Is. 35, 1 : « Letabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium ».
Is. 54, 1.
Omnis terra Etheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester.
Numérotation du verset Ios. 1,5 
Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vite vestre. Sicut fui cum Moyse ita ero tecum. Non dimittam nec derelinquam te.
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 216rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f.  216rb ] SICUT  FUI  CUM  MOYSE  ERO  ET  TECUM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et hoc testimonio et aliis probatur Moyses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, quod non in terram promissionis intraverit, ex quo datur intelligi Deum in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere.

p. v.] inv. Weber | vestre] tue Weber | ita ero] ero et Weber |
Numérotation du verset Ios. 1,6 
Confortare et esto robustus. Tu enim sorte divides populo huic terram pro {t. 1 : Erfurt, f. 216rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f.  216rb ] qua iuravi patribus tuis ut traderem eam illis

tuis] suis Weber
Numérotation du verset Ios. 1,7 
Confortare igitur et esto robustus valde
interl.| In prosperitate ne te emolliat, in adversitate ne subvertat
ut custodias et facias omnem legem quam precepit tibi Moyses servus meus. Non declines ab ea ad dextram neque ad sinistram ut intelligas cuncta que agis.
marg.|  PRECEPITQUE  IOSUE etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quomodo hoc precepit, postquam Dominus exhortatus est eum et confirmavit promittens se cum illo futurum, cum post multo plures dies transivit Iordanem. Cum enim hec mandasset et misit exploratores in Hierico, qui diverterunt ad Raab, et ab illa occultati, et a rege quesiti, et non inventi, ipsa dimittente per fenestram illos, et monente ut triduo in montanis manerent. Quattuor ergo dies videntur in his esse consumpti. Cumque nuntiassent que circa se gesta erant promovit Iesus cum omni populo de loco ubi erat diluculo, et veniens ad Iordanem divertit. Tunc populus admonetur rursus, ut post triduum prepararet se transire Iordanem. Fuit ergo humana dispositio quod prius fecit nuntiari. Speravit enim sicut homo hoc fieri posse si exploratores cito revertissent, quibus tardantibus intelligitur, et si scriptura taceat, Dei dispositione, cetera impleta, ut viam inciperet apud populum glorificari Iesus. Unde, fluvio transito, diceretur fluvium transituri. In die isto incipiam te exaltare coram filiis etc. Nam et illi cum quibus Deus dicitur loqui aliquid humana dispositione agere volunt, in qua Deum rectorem sibi esse confidunt, sed eorum consilio sepe ab illo mutantur cuius providentia reguntur. Unde Moyses, tamquam homo putavit omnes causas populi sibi esse audiendas, dispositio eius Iethro suggerente divinitus mutatur.

Non] Ne Weber neque] vel Weber
Numérotation du verset Ios. 1,8 
Non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia que scripta sunt in eo. Tunc diriges viam tuam et intelliges eam.
Numérotation du verset Ios. 1,9 
Ecce precipio tibi. Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere quia tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quecumque perrexeris.

quia] quoniam Weber
Numérotation du verset Ios. 1,10 
Precepitque Iosue principibus populi dicens : Transite per medium castrorum et imperate populo et10  dicite :

10  et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 1,11 
preparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Numérotation du verset Ios. 1,12 
Rubenitis {t. 1 : Erfurt, f. 216va ; facsim., p. 432a} [Rusch, f.  216va ] quoque et Gadditis et dimidie tribui Manasse ait :
marg.|  RUBENITIS  QUOQUE. ADAMANTIUS. Consideremus quam formam teneant due et semus tribus, que per Moysen hereditatem accipiunt, et quam reliquam novem et semis que per Iesum repromissionem sancte terre, qui per Moysen accipiunt portionem omnes primogeniti sunt. Ruben namque primogenitus est ex Lia, Gad, ex Zelfa. Manasses ex filia sacerdotis Heliopoleos uxore Ioseph. In his ergo iam tunc adumbrabatur duorum forma populorum : unius qui primogenitus esset per nature ordinem, alterius qui per fidem et gratiam benedictionis hereditatis acciperet. Nec prius illis qui per Moysen accipiunt hereditatem, id est qui per legem placuerunt Deo. Requies datur nisi adiuvent fratres suos in preliis. Mulieres tamen et infantes accipiunt quietem ceteri non requiescent, sed exeunt ad auxilium fratrum. Nobis certantibus in hac vita contra demones veniunt in auxilium, qui ante adventum Christi in lege iustificati sunt, ut Isaias, Ieremias et alii prophete, quorum lectione armamur et illuminamur; hi sunt qui viri fortes armati et precincti lumbos in veritate exeunt ad auxilium nostrum et pugnant nobiscum. Infantes vero ac mulieres non exeunt ad prelium nostrum. Infans dicitur {t. 1 : Erfurt, f. 216va ; facsim., p. 432a} [Rusch, f.  216va ] qui non loquitur. Quid me ergo iuvare potest, nihil locutus est, quod legam cuius me sermo non instruit. Mulier infirmum vas est, nec ad conflictum venit ne confringatur et pereat, unde calamum quassatum non confringet. Quia ergo mulieres a viris suis domi doceri iubentur, et magis discentes quam docentes significant, ad auxilium nostrum non veniunt. Me enim nihil docere potest cuius nihil invenio quod imitari debeam vel tenere.
Numérotation du verset Ios. 1,13 
Mementote sermonis quem precepit vobis Moyses famulus Domini dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram.
Numérotation du verset Ios. 1,14 
uxores vestre
interl.| vasa infirma nec ad conflictum apta, ne frangantur et pereant, quibus non permittitur docere sed tantum doceri
et filii vestri11 
interl.| qui nesciunt loqui vel docere

11  vestri] om. Weber
ac iumenta
interl.| stulti idiote12  ||
12  idiote] scrips. , ydeote Rusch
manebunt in terra
interl.| viventium quam sub lege meruerunt
quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem. Vos autem transite armati
interl.| armis fidei
ante fratres vestros omnes fortes manu
interl.| operatione
et pugnate pro eis
interl.| doctrina vel exemplo
Numérotation du verset Ios. 1,15 
donec det requiem Dominus fratribus vestris
interl.| filiis Novi Testamenti
sicut et vobis dedit
interl.| que fuistis in tempore Legis
et possideant ipsi quoque terram
interl.| viventium
quam Dominus Deus vester daturus est eis
interl.| » Credo videre bona Domini in terra viventium ».

Ps. 26, 13.
et sic revertemini in terram possessionis vestre et habitabitis in ea quamvobis dedit Moyses famulus Domini
interl.| instruendo quomodo haberetis
trans Iordanem
interl.| ante tempus Novi Testamenti
contra solis ortum.
interl.| a quo oritur omne bonum
Numérotation du verset Ios. 1,16 
Responderuntque ad Iosue
interl.| ad Christum
et13  dixerunt : omnia que precepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus.

13  et] atque Weber
Numérotation du verset Ios. 1,17 
Sicut obedivimus in cunctis Moysi
interl.| unde :"Si crederetis Moysi, crederetis et mihi"

Cf. Io. 5, 46.
{t. 1 : Erfurt, f. 216vb ; facsim., p. 432b} [Rusch, f.  216vb ] ita obediemus14  tibi, tantum sit Dominus15  tecum sicut fuit cum Moyse.

14  tibi] et praem. Weber 15  Dominus] + Deus Weber
Numérotation du verset Ios. 1,18 
Qui contradixerit ori tuo et non obedierit cunctis sermonibus quos preceperis ei moriatur.
interl.| morte eterna
Tantum16  confortare et viriliter age.
marg.|  Nec videtur mihi otiosum, quod non tres integre tribus sunt, que per Moysen dispensantur, nec ille integre decem, que per Iesum hereditate potiuntur, sed due semis hic, et novem semis ibi. Sed una dividitur, per quam nec ternarius impletur, nec denarius, quia priores contigerunt quidem scientiam trinitatis, non integre nec perfecte, quia non cognoscebant unigeniti incarnationem, licet enim adventum eius crederent, et reliquas eius dispensationes et etiam predicarent, non tamen videre et adispici que crediderant, potuerunt, unde multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis etc. Erat enim fideles illorum non integra, quia nondum fuerat impleta dispensatio carnis et quod nos iam factum credimus, illi credebant facturum. Ille ergo tribus neque due sunt, nec patres extra fidem, et salutem trinitatis sunt, neque tres integre et perfecte, ne trinitatis sacramentum, in illis videretur impletum. Sed contigerunt quidem tertium numerum, quia cupierunt videre quem videmus, et non potuerunt fortasse nec in adventu Iesu, quod perfectum et integrum discimus, nec si ad crucem ducatur, et consummetur in omnibus nec si a mortuis surrexit. Omnia nobis que perfecta sunt, per semetipsum monstrabit. Unde : « Multa habeo vobis dicere, sed non postestis portare modo »."Veniet autem spiritus veritatis qui a patre procedit" etc. Vides quia non solum apud Moysen ternarius imperfectus est, sed adhuc Iesus dicit discipulis suis non potestis audire modo. Insinuat spiritus veritatis, quia sanctum per ipsum et in ipso adimpletur perfectio trinitatis.
marg.|  Novem semis tribus sunt, que sub Iesu aguntur non integre decem qui numerus perfectus est, ut quod a Domino Iesu reservari dicitur spiritui sancto semiplenum videatur ac medium. Quamvis enim per Christum penitentiam predicetur, ac conversio et detur peccatorum remissio, et omnia que ad perfectionem decadis videntur tendere, tamen perfectio et summa est cunctorum bonorum si post hec omnia quis spiritus sancti gratiam mereatur accipere.
marg.|  Preterea in hoc libro scriptum est, quia verum altare erat in illa terra, quam Iesus dispensavit. Ruben vero et Gad et dimidia tribus Manasse fecerunt sibi altare non verum, sed quod tipum veri altaris haberet, quod erat apud Iesum. Quid ergo mirum si non acceperant integram trinitatis scientiam, qui nec integrum nec verum altare construxerant. Ideo nec multi hostes, nec plures reges {t. 1 : Erfurt, f. 216vb ; facsim., p. 432b} [Rusch, f.  216vb ] contrariam virtutum ab illis deiecti sunt. Seon tantummodo regem Amorreorum et Og regem Basan, et Amalechitas deiecerunt Transiordanem. Sed ubi Iesus duxit exercitum nunc quinque reges simul cadunt, qui confugerant in speluncas et suspenduntur in ligno. Nunc triginta partiter iugulantur, et exterminant omnes qui sanctam terram immunditia possident, qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitie detinent.

Io. 16, 12.
Cf. Io. 15, 26 : « Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ».

16  Tantum] Tu praem. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_1)