initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Ios. 10,1 
Que cum audisset Adonisedech rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam, sicut enim fecerat Hiericho et regi eius, sic fecit Hai et regi eius
interl.| qui Iesu expetit amicitias, multorum patienter inimicitias; unde : « Fili accedens ad servitutem Dei prepara animam tuam ad tentationem ». ||

a Cf. Sir. 2, 1 : « Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem ».

1 eius] illius Weber
et quod transfugissent Gabaonite ad Israel et essent federati eorum

essent] eeut cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ios. 10,2 
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Hai omnesque bellatores eius fortissimi.
Numérotation du verset Ios. 10,3 
Misit ergo Adonisedech rex Hierusalem ad Otham
interl.| alias : Oham

Otham Edmaior. (F) ΩJM] Ocham ΦA ΩS, Oham Cor3 (Hier. et hebr. ... vel Heham al. Ocham quod idem est sicut Choreb et Hereb) Ed1455 Clementina Weber
regem Hebron et ad {t. 1 : Erfurt, f. 223vb ; facsim., p. 446b} [Rusch, f.  223vb ] Pharam regem Ierimoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens :

Ierimoth Rusch ] Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,4 
Ascendite ad me et ferte presidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israel.
marg.|  ASCENDITE  AD  ME. Cum se anima verbo Dei sociat, statim patitur inimicos quos ante habuerat amicos, nec solum homines, sed etiam contrarias virtutes. Sciat ergo qui Iesu expetit amicicias multorum sibi inimicicias tolerandas. Unde : « Omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem » etc.. Et alibi : « Fili, accedens ad servitutem Dei, prepara animam tuam ad temptationem ». Oppugnant etiam Gabaonite propter amicicias Iesu quamvis ligni cesores et aque gestatores, id est licet ultimus meritis in Ecclesia sis, hoc ipso tamen quod pertines ad Iesum impugnaris a v regibus. Sed nec Gabaonite relinquuntur vel spernuntur a Iesu vel a ducibus et presbyteris israelitarum, sed infirmitati eorum auxilium fertur, hoc autem agitur in nobis. Unde : « Consolamini pusillanimes, sustinete infirmos ». Item : « Vos autem potentiores imbecillitates infirmorum sustinete ». Sic ergo Iesus cum ducibus et principibus adest his qui pro nomine suo a contrariis virtutibus oppugnantur. Nec solum auxilium in bello prestat, sed etiam producit diem et spacia lucis et discutit adventum noctis.

Cf. 2Tim. 3, 12.
Cf. Sir. 2, 1.
Cf. 1Thess. 5, 14.
Cf. Rm. 15, 1.
Numérotation du verset Ios. 10,5 
Congregati ergo ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Ierimoth rex Lachis rex Eglon, simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
marg.|  CONGREGATI  IGITUR  ASCENDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quomodo rex Hierusalem {t. 1 : Erfurt, f. 223vb ; facsim., p. 446b} [Rusch, f.  223vb ] Adonibezeth et ceteri cum quibus obsedit Gabaonitas, secundum Septuaginta primo reges Iebuseorum, cum ad eos convenerunt. Postea vero reges Amorreorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum ut sibi subveniret. Sicut autem inspeximus secundum Hebreum utrobique Amorreorum dicuntur cum constet Iebuseum regem fuisse Hierusalem, que dicta est Iebus, tamquam iliu s gentis metropolis et vii gentes scriptura commemoret exterminandas, quarum una perhibetur Amorreorum, nisi forte hoc nomen universale fuerat omnium autem potius maioris partis ut non una, sed plures in his septem. Hoc nomine censerentur quamvis esset una de vii que Amorreorum proprie vocaretur. Sic est quedam pars que proprie dicitur Libia, quamvis hoc nomine universe Africe competat. Et pars quedam que proprie dicitur Asia, quamvis Asiam alii dimidium orbem terrarum alii tertiam partem posuerunt. Chananei quoque tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen universa terra illa originaliter terra Chanaan vocatur.

ergo] igitur Weber Ierimoth Rusch ] Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,6 
Habitatores autem Gabaon urbis obsesse miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum. Ascende cito et libera nos ferque presidium. Convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis.
Numérotation du verset Ios. 10,7 
Ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi.
marg.|  ASCENDITQUE  IOSUE  DE  GALGALIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum obsessi Gabaonite a regibus Amorreorum misissent ad Iesum ut sibi subveniret, ascendit Iesus a Galgala. Ipse et omnis populus bellatorum cum illo omnis potens in fortitudine et dixit Dominus ad Iesum : Noli timere illos.   In manus enim tuas tradidi eos. Non subsistet ex istis quisquam etc. Ubi neque consultus est Dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subvenire volentibus futuram prenuntiavit victoriam. Sic ergo posset inconsultus de Gabaonitis movere que esset cum mentirentur nisi ei placuisset illa iuratio que subiectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo que audierant populo suo promisse, quod illas gentes subverteret et earum terram obtineret et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit quia non prodidit.
Numérotation du verset Ios. 10,8 
Dixitque Dominus ad Iosue : Ne timeas eos. In manus enim tuas tradidi illos. Nullus enim ex eis tibi resistere poterit.

enim] om. Weber | ex eis - tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,9 
Irruitque ita Iosue super eos repente tota nocte ascendens de Galgalis.

Irruitque ita] Irruit itaque Weber n. a.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,10 
Et conturbavit eos Dominus a facie Israel conturbavitque10 
interl.| alias11   : contrivit

10  conturbavitque] contrivitque Weber
11  alias] sic Rusch
plaga magna in Gabaon ac persecutus est eos12  per viam ascensus Bethoron et percussit usque ad Azecha13  et Maceda.

12  eos] om. Weber 13  ad Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset Ios. 10,11 
Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides {t. 1 : Erfurt, f. 224ra ; facsim., p. 447a} [Rusch, f.  224ra ] magnos de celo usque ad Azecha14  et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israel.

14  ad Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset Ios. 10,12 
Tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israel dixitque coram eis : Sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon15 
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 224ra ; facsim., p. 447a} [Rusch, f.  224ra ] SOL  CONTRA  GABAON. ADAMANTIUS. Volumus si possumus ostendere quomodo Dominus noster Iesus Christus protelaverit lucem, et maiorem fecerit Diem, vel pro salute hominum vel pro interitu contrarium virtutum. Ex quo Salvator advenit finis erat seculi denique ait : « Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum ». Sed retinuit et repressit diem consummationis videns enim Deus pater salutem gentium per ipsum solum posse constare, dicit ad eum : « Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam » etc. Dum ergo paterna pollicitatio impleatur et Ecclesia crescat, et plenitudo gentium introeat, ut tandem omnis Israel salvetur Dies producitur et differtur occasus nec unquam so occumbit, sed semper oritur, dum credendium cordibus sol iustitie lumen veritatis infundit. Cum vero impleta fuerit mensura credentium et deterior aut de color etas ultime generationis advenerit, et crescente iniquitate refrigescet caritas multorum, et in paucis fides invenietur tunc abbreviabuntur dies. Idem igitur Dominus voluit extendere diem cum Salutis tempus est et breviare in tempore tribulationis et perditionis, dum ergo spacium lucis producit sic ut in die hones ambulemus.

Cf. Mt. 3, 2 et 4, 17.
Cf. Ps. 2, 8.

15  Ahialon Weber ; cf. Glossa ordinaria (1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Hailon ΩJ, Haylon Rusch ]
Numérotation du verset Ios. 10,13 
Steteruntque sol
interl.| iustitie scilicet qui nescit occasum
et luna
interl.| Ecclesie claritas
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
interl.| visibilibus vel invisibilibus
Nonne scriptum est hoc in libro Iustorum : stetit itaque sol
interl.| Christus lumen veritatis infundens
in medio celi
interl.| Ecclesie
et non festinavit occumbere spatio unius diei.
interl.| quia semper oritur fidelibus
Numérotation du verset Ios. 10,14 
Non fuit antea nec16  postea tam longa dies obediente Domino voci hominis et pugnante pro Israel.
interl.| Sic dum contra demones pugnamus assistit nobis sol iustitie qui ait :"Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi".

Mt. 28, 20.

16  antea nec] ante et Weber
Numérotation du verset Ios. 10,15 
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgale
Numérotation du verset Ios. 10,16 
Fugerant enim quinque reges
interl.| quinque sensibus corporis et terrenis actibus immersi
marg.|  FUGERANT  ENIM  QUINQUE. ADAMANTIUS. Quid est quod dicit   quinque reges fuisse et hos in speluncam confugisse, duplex pugna est christianis perfectis quidem qualis erat Paulus et Ephesii sicut ipse dicit : « Non est pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et adversus rectores tenebrarum ». Inferioribus vero contra carnem et sanguinem his, scilicet qui adhuc carnalibus vitiis et fragilitatibus impugnantur, quod etiam in hoc loco indicari puto. Gabaonitis enim bellum indictum est a quinque regibus his, qui imperfecti sunt a quinque corporeis sensibus, per aliquem enim horum unumquenque necesse est cadere in peccatum. Hi quinque reges Gabaonitas, id est carnales homines, impugnant. Quod autem dicitur in speluncas confugisse potest hic forsitan indicari, quia spelunca locus est in profundum terre defossus. Sensus ergo est cum sed terrenis actibus in corpore positi demerserint, et nihil ad opus Dei, sed totum ad ministerium corporis egerunt, in speluncas confugisse dicuntur. Sciendum tamen quod ipsa regna quorum reges nunc vincuntur a Iesu et confungiunt in speluncas, postea veniunt in fortes sanctorum et pars Domini appellantur sicut regnum Hierusalem vel Lachis vel Hebron. In quibus hoc indicatur quod quinque sensus in corpore positi, cum per Iesum fuerint devicti et infidelitas ab eis discesserit et mortui peccato fuerint ipsis postea ministris utitur anima ad facienda iustitie opera. Ita fit ut in Hierusalem, in qua regnabat rex pessimus, regnet postea David manu potens, vel Salomon rex pacificus. Assident vel assistunt enim corporeis sensibus maligne virtutes que ad concupiscentias et feda prebenda ministeria anime sollicitent, quas si fides Christi superaverit, et in ligno crucis eius suspense fuerit his interemptis regnoque depulsis tunc efficitur anima in parte Dei et Hierusalem regnum Dei et templum in ea Domino construitur. Unde quia : « eramus et nos aliquando insensati, increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis » etc.. Hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonibezeth vel alias civitates sub aliis.
marg.| ADAMANTIUS. Iesus interfecit inimicos non crudelitatem docens sicut {t. 1 : Erfurt, f. 224rb ; facsim., p. 447b} [Rusch, f.  224rb ] heretici putant, sed futura in his sacramenta designans, ut cum peremit reges, qui regenum peccati tenent, in nobis sicut exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad iniquitatem, ita exhibeamus servire iustitie in sanctificationem. Hoc que si crudele culpatur quod ait Iesus : Ponite pedes vestros super colla eorum et interficite eos . Sed hoc non est crudelitas, sed humanitas et benignitas invenitur. Utinam et tu ponas pedes tuos super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et conculces draconem et regulum, qui aliquando in te regnavit, ut omnibus interemptis qui regnabant in te opere peccati solus in te regnet Iesus Christus.

Cf. Eph. 6, 11.
Cf. Tit. 3, 3.
{t. 1 : Erfurt, f. 224rb ; facsim., p. 447b} [Rusch, f.  224rb ] et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
Numérotation du verset Ios. 10,17 
Nuntiatumque est Iosue
interl.| Iesu Christo
quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis17  Maceda.

17  urbis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,18 
Qui precepit sociis et ait : Volvite saxa ingentia ad os spelunce et ponite viros industrios qui clausos custodiant.
Numérotation du verset Ios. 10,19 
Vos autem nolite stare sed persequimini hostes
interl.| contrarias potestates que sensibus assistunt ||
marg.|  VOS  AUTEM  NOLITE  STARE etc. ADAMANTIUS. Bella Iesu et regum atque hostium strages celestium rerum umbra sunt eorum, scilicet bellorum que Iesus Christus cum exercitu suo et maiestatibus, id est credentium populus, et eorum ducibus contra Zabulum et eius angelos preliatur. Ipse est enim qui in Paulo et in Ephesiis « pugnat contra rectores tenebrarum ». Et video heretice quomodo nova veteribus concordant. Premissum est veteribus regnum terre sancte et fluentis lac et mel, que tunc a pessimis incolis, et regibus incolebatur. Venit in hanc terram Iesus cum exercitu suo et Israeliticis ducibus expugnat, omnes interimit et obtinet, et pro victorie merito accipit eorum regna. Tibi per Evangelium non promittuntur regna terre, sed celorum. Nec vacua habent enim habitatores, peccatores et demones, contra quos apostolica tuba te hortatur ad prelium, et sicut ibi dicebat Iesus quia bellum vobis non erit adversum Amorreos, Pherezeos, Eveos et Iebuseos. Ita et hic Paulus dicit : « Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, id est non sic pugnabimus ut antiqui nec in terris nobis cum hominibus habenda sunt prelia, sed contra principatus et potestates, contra mundi huius rectores tenebrarum » . Iam intelligis in quibus locis hec tibi monenda sunt certamina, vel si non intelligis manifestus audi contra spiritalia nequitie in celestibus. Audisti qui tibi bello et inde celestibus expellendi sunt, ut possis loca regni celorum hereditatis forte percipere. Hoc quoque in Evangelio Dominus ait : » A diebus Iohannis regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ». Potes ergo similiter Salvatori nostro calumnia facere, hoc est possidentem violenter expellere et possessionem diripere. Quid ergo accusatis fecisse Iesum successorem Moisi atque utinam aperiret nobis Iesus thesaurum sapientie sue, ut videremus cuius celestium spiritalium hostium qui impugnat Israel figuram tenuit princeps iste de Maceda, et ille de Iachis, et ille de Lebna, aut cuius intra me vitii vel erroris, quibus anima implicatur formam tenent singuli quique eorum, quos Iesu duce interfecit populus Dei. Hi scilicet qui audiunt mandata eius, quibus tribuit facultatem calcandi super serpentes et scorpiones et omnem potestatem inimici. Oremus ergo ut pedes nostri tam speciosi sint et tam validi, ut possunt calcare cervices inimicorum, et ita caput serpentis conculcare vel calcaneum nostrum non possit mordere. Qui enim pugnat sub Iesu duce debet illud promereri quod de illus bellatoribus scriptum est : « Et reversus est universus populus ad Iesum incolumis et non mutini t quisquam de filiis Israel in lingua sua ». Qui enim sub Iesu militat incolumis, debet redire de prelio, nec usquam ex iaculis maligni {t. 1 : Erfurt, f. 224va ; facsim., p. 448a} [Rusch, f.  224va ] ignitis vulnus accipere nec corde nec cogitati one pollui.
marg.|  Quod autem addit quia nullus mutinit in lingua sua, videtur dici quia nemo de victoria se iactavit, nec sue virtuti ascripsit. Sciunt enim quia Iesus victoriam tribuit, unde : « Non autem ego, sed gratia Dei que in me » ; et alibi : « Cum autem feceritis hec omnia, dicite quia servi inutiles sumus ». Utinam Dominus meus Iesus concedat mihi calcare spiritum fornicationis et cervicem spiritus iracundie, et furiosis, et avaricie demonem et iactanciam, et conterere pedibus meis superbie spiritum. Et cum hec, fecero gesti operis summam non mihi, sed cruci eius appendere secundum illud : « Per quem mihi mundus crucifixus est » etc.. « Non autem ego, sed gratia eius que est in me ». Quod si fecero, dicetur mihi quod antiquus Iesus dicit : « Viriliter agite et confortamini, ne timeatis nec vereamini a facie eorum quia Dominus Deus » tradidit vobis omnes inimicos in manus.
marg.|  ADAMANTIUS. « Omnia hec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ». Que cum legit qui in manifesto Iudeus est, et in carne circumcisus, putat tantum bella descripta et interitus hostium et Israelitas duce Iesu vicisse et diripuisse regna gentium. Qui vero in occulto Iudeus est, id est christianus qui Iesum non filium Nave, sed filium Dei sequitur, intelligit hec misteria esse regni celorum et dicit : quia etiam nunc pugnat Iesus contra virtutes contrarias et eiecit de civitatibus possessis, id est animabus nostris, et interficit reges, qui regnabant in animabus nostris ne ultra regnet peccatum in nobis, ut exclusa lege peccati fiat anima nostra civitas Dei, et regnet in ea Deus, et dicatur nobis : « Ecce regnum Dei intra vos est ». Est ergo misericordia quod hereticis videtur crudelitas, quod Iesus Christus per singulas civitates, id est animas credentium complet vel complevit, ut que possidebantur a pessimis regibus expulsis his, et peremptis, facere eas dignetur habitaculum Dei, et templum spiritus sancti, et membra que servierant iniquitati serviant iustitie. Sic ergo intellige quod interfecit Iesus regem Hierico, et regem Hai, et regem Lebna, et regem Lachis, et regem Hebron, ut omnes anime que sub pessimis regibus legem peccati colebant, nunc sub Dei {t. 1 : Erfurt, f. 224vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f.  224vb ] legibus agant.
marg.|  LEBNA quoque candor interpretatur, quod diverse intelligitur. Est enim candor lepre, et candor lucis ; et candorem quidem lepre habuit Lebna sub regibus malis, sed cum Israeliticum populum pervenit, candorem lucis accepit.
marg.|  LACHIS etiam interpretatur iter, quod et laudabile in scripturis est, et culpabile, unde : « Iter impiorum peribit » ; et alibi : « Iter rectum facite pedibus vestris ». Primo ergo iter impiorum fuit Lachis civitas quo destructo postmodum Israelitis regnantibus ad rectum iter pervenit.
marg.|  CHEBRON coniunctio vel coniugium. Coniunctio vero anime nostre fuit primo cum viro pessimo Zabulo, quo mortuo liberata est a lege prioris, et coniuncta viro bono et legitimo, de quo Paulus dicit : « Statui vos uni viro virginem castam exhibere Christo ». Sic ergo ipsorum nominum intelligentia ad geminum consonat statum, sic melius est intelligi bella israelitica, et subverti urbes et regna, sic religiosus apparet subvertisse Iesum urbes singulas, ut nihil in eis relinqueretur quod spiraret, neque qui salvus fieret, neque qui effugeret, ut nullus, scilicet malicie sensus in anima ultra respiret, vel ire, vel concupiscentie salvetur affectus. Nullus sit qui effugiat de ore sermo malus. Sic edificantur civitates Iude, et enim nunc cuiusque animam destruit Iesus et edificat. Primum enim opus Dei est eradicare mala, spinas et tribulos vitiorum, dum enim occupant terram. Hec non potest semina sancta suscipere. Necesse est ergo primum plantam eradicare peccati, quam non plantavit pater celestis ignique consumi. Secundum opus est plantare. Moises dicit quia plantavit Deus paradisum. Sed et nunc plantat in animabus credentium. In anima enim de qua excidit iram, plantat mansuetudinem ; de qua excidit superbiam, plantat humilitatem ; de qua eradicat lasciviam, plantat pudiciam ; extirpata ignorantia, inferit scientiam. Talis dicitur esse plantatio Dei magis quam insensibilium lignorum. Est enim in primis opus verbi Dei destruere edificia diabolica. Ille enim turres superbie et muros elationis in unoquoque extruit, que sermo Dei destruit, ut efficiamur Dei cultura et Dei edificatio supra fundamenta apostolorum et prophetarum positi, et effici mereamur in hereditatem terre {t. 1 : Erfurt, f. 225ra ; facsim., p. 440a} [Rusch, f.  225ra ] sancte in parte israelitica extinctis hostibus nostris.

Cf. Eph. 6, 12.
Cf. Eph. 6, 12.
Cf. Mt. 11, 12.
Cf. 1Cor. 15, 10.
Cf. Lc. 17, 10.
Cf. Gal. 6, 14.
Cf. 1Cor. 15, 10.
Cf. Dt. 31, 6.
1Cor. 10, 11.
Cf. Lc. 17, 21.
Cf. Ps. 1, 6.
Cf. Prv. 2, 13.
Cf. 2Cor. 11, 2.
et extremos quosque fugientium cedite. Ne dimittatis eos urbium suarum intrare presidia quos tradidit Dominus Deus vester18  in manus vestras.

18  vester] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,20 
Cesis ergo19  adversariis plaga magna et usque ad internicionem pene consumptis, hii qui Israel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas.

19  ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Ios. 10,21 
Reversusque est omnis exercitus
interl.| incolumis, qui enim sub Iesu militat, non suscipit inimici ignita iacula
ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani {t. 1 : Erfurt, f. 224va ; facsim., p. 448a} [Rusch, f.  224va ] et integro numero
interl.| quia omnes scripti in libro vite et numerati apud illum « qui numerat multitudinem stellarum »

Ps. 146, 4.
Nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
interl.| Septuaginta. Nullus mutiit in lingua id est nemo se iactavit de victoria sua, scientes quia Iesus est qui vincit
Numérotation du verset Ios. 10,22 
Precepitque Iosue dicens : Aperite os spelunce et producite ad me quinque reges qui in ea latitant.
Numérotation du verset Ios. 10,23 
Fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et adduxerunt20  ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth21  regem Lachis, regem Eglon.

20  adduxerunt] eduxerunt Weber 21  Ierimoth] scrips., Hierimoth Rusch Hieremoth Weber
Numérotation du verset Ios. 10,24 
Cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israel
interl.| fortes viriliter pugnantes
et ait ad principes
interl.| prelatos
exercitus
interl.| Ecclesie
qui secum erant :
interl.| in nullo discordantes
Ite et ponite pedes super colla
interl.| » Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem ». | 22 
regum istorum.
interl.| spirituum scilicet et vitiorum
Qui cum perrexissent et subiectorum colla pedibus23  calcarent

23  c. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,25 
rursum ait ad eos :
interl.| quasi"viriliter agite et confortamini qui speratis in Domino"

Cf. Ps. 30, 25.
Nolite timere nec paveatis, confortamini et estote robusti. Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus
interl.| spiritalibus
vestris adversum quos dimicabitis24  .
interl.| spiritalibus armis

24  dimicabitis] dimicabis Weber
Numérotation du verset Ios. 10,26 
Percussitque Iosue
interl.| Christus
et interfecit eos
interl.| morte sua
atque suspendit super quinque stipites
interl.| qua in ligno crucis triumphavit
fueruntque suspensi usque ad vesperam25  .

25  vesperam] vesperum Weber
Numérotation du verset Ios. 10,27 
Cumque occumberet sol, precepit sociis ut deponerent eos de patibulis, qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia que permanent usque in presens.
Numérotation du verset Ios. 10,28 
Eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit {t. 1 : Erfurt, f. 224vb ; facsim., p. 448b} [Rusch, f.  224vb ] in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius. Non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho.
Numérotation du verset Ios. 10,29 
Transivit autem26  cum omni Israel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam

26  autem] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 10,30 
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel. Percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius. Non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho.
Numérotation du verset Ios. 10,31 
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel27  et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam

27  cum... Israel ΩJS Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩM... Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 10,32 
tradiditque Dominus Lachis in manus filiorum28  Israel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam que fuerat in ea sicut fecerat Lebna.

28  manus filiorum] manu Weber
Numérotation du verset Ios. 10,33 
Eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem.
Numérotation du verset Ios. 10,34 
Transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
Numérotation du verset Ios. 10,35 
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas que erant in ea iuxta omnia que fecerat Lachis.
Numérotation du verset Ios. 10,36 
Ascendit quoque cum omni Israel29  de Eglon in Hebron
interl.| coniunctio vel coniugium

29  Israel] Israele Weber
et pugnavit contra eam.
Numérotation du verset Ios. 10,37 
Cepitque et percussit
interl.| destruxit mala ut edificarent bona
in ore gladii
interl.| verbi Dei
regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque {t. 1 : Erfurt, f. 225ra ; facsim., p. 449a} [Rusch, f.  225ra ] animas que in ea fuerant commorate. Non reliquit in ea ullas reliquias. Sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta que in ea reperit consumens gladio.
Numérotation du verset Ios. 10,38 
Inde reversus in Dabir
Numérotation du verset Ios. 10,39 
cepit eam atque vastavit, regem quoque eius atque30  omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii. Non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

30  atque] et Weber
Numérotation du verset Ios. 10,40 
Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Aseroth31 
interl.| vel : Asedech

31  Aseroth Edmaior. ( O ) Rusch ] Asedoth ΩJ Cor3 (hebr. ant.) Weber , Asedoch ΠC ΦV ΨB, Sedeth ΩM
cum regibus suis. Non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut preceperat ei Dominus Deus Israel
Numérotation du verset Ios. 10,41 
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon
Numérotation du verset Ios. 10,42 
universosque32  reges et regiones eorum uno impetu cepit33  atque vastavit. Dominus enim Deus Israel pugnavit34  pro eo.

32  universosque] universos Weber | 33  i. c.] inv. Weber | 34  pugnavit] pugnabat Weber |
Numérotation du verset Ios. 10,43 
Reversusque est cum omni Israel35  {t. 1 : Erfurt, f. 225rb ; facsim., p. 449b} [Rusch, f.  225rb ] ad locum castrorum in Galgala.

35  Israel] Israele Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_10)