initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Ios. 13,1 
Iosue
interl.| Iesus Christus principium et « primogenitus omnis creature » ||

a Cf. Apc. 3, 14 : « Testis fidelis et verus qui est principium creature Dei ».
b Col. 1, 15.
senex provecteque etatis erat
interl.| » a diebus malis » et paucis ad dies eternos promotus
marg.| Iosue senex etc. Senuisti et longevus est. ADAMANTIUS. Presbyteri et seniores non per longeva vita dicuntur, sed pro maturitate sensus et gravitate vite veneranda maxime cum additur « plenus dierum ». Si enim prolixitate presbyter quis vel senior diceretur primus Adam, vel Matusalam, vel Noe, qui plusquam ceteri vixerunt, hoc nomine censerentur. Sed Abraam qui minus vixit, primus in scripturis presbyter vel senior appellatur. Dixit enim Dominus Moisi : « Elige tibi ad omni populo presbyteros quos tu ipse nosti ». Quia presbyteri sunt, observa etiam sicubi inveneris peccatorem aliquem vocari seniorem et « plenum dierum ». Nunc ergo spiritus sancti est vox pronuntiantis {t 1. : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 452b} [Rusch, f.  234vb ] Iesum presbyterum vel seniorem et provectum in diebus, quod de peccatoribus dici non potest. Quia peccator non est provectus dierum. Non enim se extendit in anteriora, sed semper retro convertitur ad vomitum suum. Et idep non est aputs regno celorum. Non ergo de etate senili dicebat Dominus ad Iesum, quod omnes videbabt et noverant, sed per hoc datum magnum mysterii testimonium filio Nave. Sicut enim sol iste dies facit huic mundo, ita sol iustitie dies facit spiritales, qui fulgore veritatis et scientie illustrantur. Si quis ergo in preceptis Dei hanc vitam presentem quam, sicut Iacob dicit paucorum et malorum dierum, est. Transegerit et immaculatum se ab hoc mundo custodierit. Et omnes hostes suos spiritales subegerit ab istis paucis et malis diebus provebitur ad dies eternos, eterni solis luce signatos. Sic ergo Iesus divino responso provectus dierum dicitur.
marg.| Quis autem ita presbyter et senior provectus dierum, ut Iesus Christus, qui est principium et primogenitus omnis creature ? Ideo forsitan ipse solus vere presbyter dicitur ante quem nemo est. Etsi sunt qui dicantur presbyteri vel seniores vel pontifices, Ipse tamen sicut in pontificibus pontificum princeps est, ita in presbyteris vel senioribus princeps presbyterorum est, sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est.

Ps. 93, 13.
et dixit Dominus ad eum : Senuisti
interl.| transeundo ad dies eternos
et longevus es,
interl.| unde : « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum

Ps. 109, 1 ; Mt. 22, 44 ; Mc. 12, 36 ; Lc. 20, 43 ; Act. 2, 35 ; cf. Hbr. 1, 13.
terraque latissima derelicta est que necdum est sorte divisa est.
marg.|  Terraque latissima derelicta. Alia littera. Et terra relicta est valde multa. Superius dictum est, quia cessavit terra a bellis, et quia Iesus cepit omnem terra non tamen putandum est contrariam sibi esse scripturam. In intelligentia enim spiritali nihil invenies contrarium. Intuere Salvatoris nostri primum adventum cum venit seminare semen, vel verbum suum, cepit enim omnem terram solo seminis iactu et contrarias potestates que gentilium mentes obsederant, effugavit {t. 1 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 453a} [Rusch, f.  235ra ] et verbum seminavit, ecclesias propagavit. Hec est prima eius totius terre possessio. Vide quomodo etiam secundo capiat terram que nunc dicitur multa esse derelicta. Paulus enim de eo dicit : « Oportet eum regnare, donec ponat inimicos scabellum » etc. Hec est terra que nunc dicitur derelicta esse, donec omnes omnino subdantur sub pedibus eius.
marg.| Hec est terra que derelicta EST. Omnes fines Philistiim te alia que sequuntur. Multa supersunt que videmus nondum subiecta, que necesse est omnia subiici. Non enim finis esse poterit visi cuncta fuerint subiecta ei. Unde omnes gentes fervient ei. In secundo ergo adventu hanc multam terram obtinebit Iesus. Sed illi beati sunt qui primo adventu eius obtenti sunt. Isti enim venire in gratiam erunt, qui multis adversariis resistentibus bello et armis hereditatem terre promissionis accipiunt. Qui vero ex necessitate subiicietur cum novissimus inimicus destruetur mors non erit in gratia.

est] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,2 
Omnis videlicet Galilea Philistiim et universa Gessuri
Numérotation du verset Ios. 13,3 
a fluvio turbido qui irrigat Egyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan que in quinque regulos Philistiim dividitur Gazeos et Azotios {t. 1 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 453a} [Rusch, f.  235ra ] Ascalonitas Getheos et Accaronitas.

et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,4 
Ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrei
Numérotation du verset Ios. 13,5 
eiusque confinia, Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath.
Numérotation du verset Ios. 13,6 
Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masserephot universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel.
interl.| Sidonios id est venatores de quibus dicitur  : « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venentium ». ||
marg.| UNIVERSIQUE  SIDONII.  EGO  SUM.  ADAMANTIUS. Cum plurimas gentes enumerasset Iesus de solis Sidoniis dixit et omnes sidonios ego exterminabo a facie filiorum Israel. Sidonii interpretantur venatores. Hi sunt demones de quibus dicit Propheta : « Laqueos paraverunt pedibus meis. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas et requiescat unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua.

Ps. 123, 7  : « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati sumus ».

M.] Masrefoth Weber
Veniat ergo in partem hereditatis Israel sicut precepi tibi.

partem] parte Weber
Numérotation du verset Ios. 13,7 
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidie tribui Manasse
marg.| ET  NUNC  DIVIDE. Post hoc autem legitur quia Moyses dedit hereditatem quibusdam ; et postea Iesus secundum preceptum Domini distribuit hereditatem. Per Moysen legem intellige qui secundum legem vixerunt, primi hereditatem acceperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident neque dividunt inter se, sed expectant usquequo eis per Iesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait : Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt repromissiones Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur. Habent igitur iam promissionem suam et requieverunt digni iudicati per Moysen capere hereditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Iesu militant. Omnes enim patres, qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adiuvant. Unde : Ablinget sinagoga illa hanc sinagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Sinagoga enim Domini que nos precessit ore et lingua consumet contrariam sinagogam, id est orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et sensu recto pugnandum est.
marg.| ADAMANTIUS. Sicut umbre exemplari deserviunt celestium et qui legem suscipiunt que vere legis umbra est, ita exemplar et umbram sequuntur divisionis celestis, qui in Iudea hereditatem terre dividunt. Veritas enim est in celis, umbra in terris, dum hec constabat in terris, era Hierusalem terrestris, et templum, et altare et cultus visibilis erant pontifices et sacerdotes, civitates Iudee et vici et omnia que in hoc libro scripta sunt. Cum vero in adventu Christi veritas descendens de celis de terra orta est, et iustitia de celo prospexit, umbre ceciderunt, cecidit altare et templum ut iam nec in monte Garizim, nec in Hierosolimis sit locus ubi oporteat adorare, sed veri adoratores, adorent patrem in spiritu et veritate. Presente ergo veritate umbra cessavit. Et cum adesset templum {t. 1 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 453} [Rusch, f.  235rb ] quod per spiritum Dei et virtutem altissimi in utero virginis fabricatum est. Dirutum est templum de lapidibus compositum. Adest pontifex futurorum bonorum et cessant pontifices taurorum et hircorum. Venit agnus qui tollit peccata mundi, et cessat agnus de pecudibus assumptis, et ne quicquam tot seculis ingulatus. Consequens ergo erat, ut hereditate regni celorum patefacta ; hereditas terrena cessaret, et omnibus cessantibus omne os obstrueretur, et subditus fieret omnis mundus Deo. Ideo enim hec omnia auferri divina dispensavit providentia, ut viam quandam recipiant veritatis cessantibus figuris. Subversa est omnis terrena Hierusalem, sed habemus celestem que est mater omnium. Misericordia ergo Dei hereditas terrena nobis sublata est, ut hereditatem queramus in celis. Refertur itaque prima et secunda hereditatis divisio : prima quidem per Moysen, secundaque et potentior per Iesum facta est. Moyses trans Iordanem Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse dedit possessionem. Alii vero omnes per Iesum suscipiunt hereditatem.
Numérotation du verset Ios. 13,8 
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
Numérotation du verset Ios. 13,9 
ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio {t. 1 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 453b} [Rusch, f.  234rb ] universaque campestria Medaba usque Dibon
Numérotation du verset Ios. 13,10 
et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
Numérotation du verset Ios. 13,11 
et Galaad ac terminum Gessuri et Machati et omnem montem Hermon et universam Basan usque Salecha

et omnem] omnemque Weber Salecha Rusch ] Saleca Weber
Numérotation du verset Ios. 13,12 
omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edrai ipse fuit de reliquiis Raphaim percussitque eos Moyses atque delevit.

Edrai] Edraim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,13 
Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati et habitaverunt in medio Israel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Ios. 13,14 
Tribui autem Levi non dedit possessionem
interl.| quia non potuit dicere :"Vende omnia que habes et da pauperibus" etc. Hoc est enim partem Levitis dare. Christus enim qui hec et huiusmodi dixit, Levitis partem dedit.
marg.| TRIBUI  AUTEM  LEVI. Levitis autem neque Moyses dedit hereditatem nec Iesus, quia Ipse Deus est hereditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia virtute animi et meritorum gratia alios precedunt. Hi sint forte qui in populo salvandorum sapientie et scientie operam tribuunt, et mentem suam puram custodiunt, et omnibus preclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salvatorem horum hereditas ipse Dominus est qui est sapientia quam pre ceteris omnibus dilexerunt.

Cf. Mt. 19, 21 ; Mc. 10, 21 ; Lc. 18, 22.
sed sacrificia et victime Domini Dei Israel ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
Numérotation du verset Ios. 13,15 
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
marg.| TRIBUI  FILIORUM  RUBEN etc. Invenio tamen aliquam differentiam in his que Moyses distribuit, et in his que Iesus, Moyses enim duabus semis tribubus hereditatem tribuens non dedit levitis portionem. Iesus autem non solum in his tribubus quibus terram divisit, sed etiam in illis quibus Moyses diviserat, habitacula levitis in singulis tribubus decrevit. Ordo enim leviticus vel sacerdotalis qui Dei sapientie et scientie operam impendit, non potuit a Moyse accipere sortem habitationis qui non erat minister veritatis, sed umbre et exemplaris. Iesus vero noster qui est sapientia Dei habitacula sapientibus prebet. Non potuit dicere Moyses : « Vende omnia que habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo, et veni sequere me ». Hoc est partem dare levitis. Nec potuit dicere : « qui non renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus », nec aliud : « Omnis qui non oderit patrem et matrem et fratres et sorores » etc. Ideo habitacula sacerdotum et levitarum dispensare non potuit. Beatus est ergo qui invenitur dignus, ut ab Iesu sortem celestis mansionis accipiat, de qua dicit Iesus : « Volo pater ut ubi ego sum et isti sunt mecum, et sicut ego in te et tu in me unum sumus et isti in nobis unum sint ». Hi tamen quibus sapientia Dei verbum veritas et iustitia esse hereditas dicitur : habitationem interim cum illis accipiunt, quorum hereditas in terris, ut qui per se non valent per illos efficiantur participes sapientei et scientie Dei, et ita ad minimos dispensatio divina pertendit, ut illud compleatur. Qui multum non abundavit et qui minimum non minoratus est. Et quod Apostolus ait : ut vestra abundantia fiat ad illorum inopiam » etc. Ita ergo cohabitare iubentur sacerdos et levita, qui non habent terram ut percipiant ab Israelita sacerdos et levita terrena, que non habent et israelita a sacerdote et levita celestia, et divina que non habet. Lex enim Dei sacerdotibus commissa {t. 1 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 454a} [Rusch, f.  235va ] est, et levitis, ut huic soli operam tribuant, et verbo Dei absque ulla sollicitudine vacent, laicorum ministeriis sustentati. Si enim necessaria non prebuerint minus legi Dei vacabunt occupati corporalibus curis, et periclitabuntur laici. Obscurabitur enim lux scientie que in illis est, te non ministrante oleum lucerne et culpa tua cecus ceco ducatum prebens, in foveam cadet cum eo.
Numérotation du verset Ios. 13,16 
{t. 1 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 454a} [Rusch, f.  235va ] Fuitque terminus eorum ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem que ducit Medaba
Numérotation du verset Ios. 13,17 
et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Abamothaal et oppidum Baalmaon

Abamothaal] Bamothbaal ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 13,18 
et Gessa et Cedimoth10  et Mepheth11 

et Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber | Ges(s)a ΩSM Ed1455 Rusch ] Iaessa Cava , Ies(s)a Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Weber , Iassa Clementina | 10  Cedimoth ΩM ΩL ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Cedemoth ΩJ, Cedmoth Weber | 11  Mephet ΣM Ed1455 Rusch ] Maphe ΩM, Mephe ΩS, Mefeeth ΩJ, Mepheeth Amiatinus Φ ΘHAMG* ΨB ΩL Ed1530 Weber , Mephaath ΘG² ... Clementina |
Numérotation du verset Ios. 13,19 
et Chariathaim12  et Sabama13  et Sarathasar in monte convallis

12  et C(h)ariathaim ΛH L ΣM B ΨDFM Ω (Cariathim ΩM) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Cariathaim ΩL Weber 13  et Sabama Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ( om. et) Clementina ] Sebama Weber
Numérotation du verset Ios. 13,20 
Bethpheor14  et Aserothphasga15  et Bethaisimoth

14  Bethpheor Weber ] Bethfeor ΩJ (et praem. sec. m.) , Betheor ΨDM ΩM, Bethfogor Ed1455 , Bethphogor X Rusch Ed530 Clementina 15  Aserothphasga] Asedothphasga Weber
Numérotation du verset Ios. 13,21 
omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moyses cum principibus Madian Eveum16  et Recen17  et Sur et Hur18  et Rebec19  duces Seon habitatores terre

16  Eve(h)um Ω Rusch Weber ] Evi Edmaior. | 17  Recen] Recem Weber | 18  Hur Ψ ΩJM Clementina ] Ur Rusch Weber | 19  Rebec] Rabee Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,22 
et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis
Numérotation du verset Ios. 13,23 
factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Hec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Numérotation du verset Ios. 13,24 
Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius hec divisio est.
Numérotation du verset Ios. 13,25 
Terminus Iazer20  et omnes civitates Galaad et dimidiam21  partem terre filiorum Ammon usque ad Aroer que est contra Rabba

20  Iazer] Gazer Rusch 21  et dimidiam] dimidiamque Weber
Numérotation du verset Ios. 13,26 
et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Bethanim22  et a Manaim usque ad terminos Dabir.

22  Bethanim] Batanim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,27 
In valle quoque Betharam23  et Bethnemra24  et Socoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon. Huius quoque finis Iordanis25  est usque ad extremam partem maris Cenereth26  trans Iordanem ad orientalem plagam.

23  Betharam] Betharaam Weber | 24  Bethnenra] Bethnemra Weber | 25  f. I.] inv. Weber | 26  Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,28 
Hec est possessio filiorum Gad per familias suas et27  civitates et ville earum.

27  et] om.Weber
Numérotation du verset Ios. 13,29 
dedit et dimidie tribui Manasse filiisque eius iuxta {t. 1 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 454b} [Rusch, f.  235vb ] cognationes suas possessionem
Numérotation du verset Ios. 13,30 
cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Iahir28  qui sunt in Basan sexaginta oppida

28  Iahir] Air Weber
Numérotation du verset Ios. 13,31 
et dimidiam partem Galaad et29  Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidie parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.

29  et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,32 
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
marg.| HANC  POSSESSIONEM.  ADAMANTIUS. Discamus ex lege quam necessario descripta est terre divisio, que primo per Moysen ; secundo per Iesum dicitur, non ut utramque severmus, sed ut ratione utriusque discentes illam solam teneamus, que ab Iesu Christo nobis traditur. Illam ergo terram que est trans Iordanem Moyses distribuit. Hanc vero que est in terra sancta, Iesus et princeps tribus. Vides quia cum ceperat vera hereditas terre sancte distribui, assumuntur principes tribuum veri et spiritalis Israel. Hi sunt apostoli quibus dicitur : Sedebitis et vos super sedes iudicantes xii tribus Israel assumitur etiam sacerdos, id est mysticus sermo Dei. Sic enim dicit quia convenerunt Iesus et Eleazar simul ad dividendam terram.
Numérotation du verset Ios. 13,33 
Tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus
interl.| qui est sapientia et scientia, cui soli Levite et sacerdotes operam tribuunt
Israel ipse est possessio eius ut locutus est illi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_13)