initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Ios. 14,1 
Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos
interl.| archanus sermo Dei et mysticus
et Iosue
interl.| Christus
filius Nun et principes familiarum per tribus Israel
interl.| apostoli quibus dicitur :"Sedebitis et vos iudicantes duodecim tribus Israel".

Cf. Mt. 19, 28.
Numérotation du verset Ios. 14,2 
sorte omnia dividentes sicut preceperat Dominus in manu Moysi novem tribubus et dimidie tribui Manasse.
marg.| SORTE  OMNIA  DIVIDENTES. Isidorus HispalensisISIDORUS. Deletis gentibus Iosue forte dividit populis terram promissionis ; Christus quoque a facie fidelium suorum gentes, id est gentilium errorum spiritus eiecit, et forte divisit terram, unicuique propria Dona {t. 1 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 454b} [Rusch, f.  235vb ] tribuens.

Manasse] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,3 
Duabus enim tribubus et dimidie dederat Moyses trans Iordanem possessionem
interl.| ne temporalibus occupati minus celestibus deservirent
marg.| DUABUS  ENIM  TRIBUBUS. Isidorus HispalensisISIDORUS. Moyses trans Iordanem duabus tantum tribubus et dimidie possessionem decrevit ceteri vero omnes per Iesum suscpiunt, quia plures per fidem Iesu Christi promissa celestia suscipiunt, quam per legem due enim semis tribus figurabant priorem populum, qui habuit quidem trinitatis noticiam, sed non perfectam. Novem vero et semis tribus que per Iesum promissionem terre sancte suscipiunt significant novum populum, qui ab Iesu Christo per fidem et gratiam eterne repromissionis hereditatem post lavacrum quasi post Iordanis transitum accipiunt. Sed ipsi quoque ad denarium numerum quasi perfectus est non perveniunt, quia nec in ipso adventu Domini omnia nobis perfecte annuntiata sunt. Unde multa habeo vobis dicere, sed non, sed spiritus veritatis qui a patre procedit annuntiabit vobis omnia. Perfectio ergo et summa omnium bonorum in spiritu sancto est.
absque Levitis qui nihil terre acceperunt inter fratres suos
marg.|  ABSQUE  LEVITIS  QUI  NIHIL. Isidorus HispalensisISIDORUS. Levite non accpiunt hereditatem terre, quia Iesus Christus est hereditas eorum secundum illud. Ego hereditas eorum et possessio non dabitur eis in Israel. Ego enim sum possessio eorum, clericorum enim hereditas et possessio. Ideo dici voluit Deus quia ministri altaris ipsius effecti sunt et sors.  UNde et clerus sors interpretatur. Ergo Deum in hereditate possident merito qui ut sine impedimento Deo servire valeant pauperes spiritu esse cupiunt, ut possint dicere Dominus pars hereditatis etc.
Numérotation du verset Ios. 14,4 
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levite aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
marg.|  NEC  ACCEPERUNT  LEVITE. Isidorus HispalensisISIDORUS. Habitacula levitis per omnes tribus decernit Iesus, ut qui in ecclesia Domini scientie operam dant et doctrine gratiam administrant, ab his quibus divina dispensant, terrena subsidia recipiant. Unde Paulus : Si nos vobis spiritalia {t. 1 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 455a} [Rusch, f.  236ra ] seminavimus, magnum est ut carnalia vestra metamus. Et merito in omnes tribus dividuntur, qui dispensatione omnium vivunt.
Numérotation du verset Ios. 14,5 
Sicut preceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.

preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset Ios. 14,6 
Accesserunt itaque filii Iuda ad {t. 1 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 455a} [Rusch, f.  236ra ] Iosue in Galgala locutusque est ad eum Caleb
interl.| quasi cor
marg.|  LOCUTUSQUE  EST  CALEPH  FILIUS.  ADAMANTIUS. Caleph primus hereditatem accipit a Iesu, qui interpretatur quasi cor. Hic est qui in omnibus intellectui operam tribuit, qui non aliud membrum corporis Ecclesie esse dicitur quam cor quod est preclarius in nobis, id est qui omnia cum ratione et prudentia agit, et ita cunctis dispensat quasi non fit aliud membrum nisi cor. Interpretatur autem Iephone conversio. Caleb vero filius conversionis est. Conversus enim ad Deum talem fructum ex se profert, et cor filium generat. Est ergo omnis qui divinis sensibus vacat et rationabiliter agit omnia Caleb. Hic quidem primo eruditus a Moyse ; secundo a Iesu, cui assistebat dicit : Tu nosti verbum quod locutus est Dominus ad Moisen etc. Quis alius potest nosse verbum quod locutus est Dominus ad Moysen nisi solus Iesus ? Nemo enim sic intellexit legem sicut docuit Iesus. Ipse enim omnia edocuit et aperuit. Ipse revelavit Paulo quia lex spiritalis esset etc.
filius Iephone
interl.| conversionis
Cenezeus. Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei
interl.| Solus Christus novit quid locutus est   Dominus ad Moysen . Nemo enim sic intellexit legem. Ipse omnia docuit et aperuit.
marg.|  NOSTI  QUID  LOCUTUS  SIT  DOMINUS etc.  ADAMANTIUS. Hoc est quod dixit Dominus : Si crederetis Moysi, crederetis et mihi de me enim ille scripsit. De me vero, id est Caleb qui est cor dixiit : Certum est enim quia de corde scripsit Moyses, quia omnia sapienter scripsit.
de me et te in Cadesbarne
interl.| Moyses de quo dicitur de me enim ille scripsit
interl.| "Si crederetis Moysi, crederetis et mihi".

Cf. Lc. 24, 44 : « Et dixit ad eos : Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me ».
Io. 5, 46.
Numérotation du verset Ios. 14,7 
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.

m. me] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,8 
Fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Numérotation du verset Ios. 14,9 
Iuravitque Moyses in die illo dicens : Terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in eternum quia secutus es Dominum Deum tuum.

tuum] meum Weber
Numérotation du verset Ios. 14,10 
Concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in presentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen quando ambulabat Israel per solitudinem {t. 1 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f.  236rb ] hodie octoginta quinque annorum sum
Numérotation du verset Ios. 14,11 
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum.
marg.|  SIC  VALENS etc. Sanctus enim similiter valet et in presentibus et in preteritis et in novis et veteribus, in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod non dicit valere se sub Iesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque testamenti mysteriis cor vigilans valet.
Numérotation du verset Ios. 14,12 
Da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus
marg.|  DA  ERGO  MIHI  MONTEM  ISTUM. Nihil humile, nihil deiectum sanctus requierit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magne et munite, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones in quibus confidunt impii.
te quoque audiente in quo Enachim sunt et urbes magne atque munite si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi.
marg.|  IN  QUO  ENACHIM  SUNT  ET  URBES.  ADAMANTIUS. Civitates et muri sunt impiorum dogmata et silogismi Prophetarum, quibus astruunt impia queque et divine legi contraria. Illa quoque sunt civitates munite et in montibus collocate, que heretici scripturarum assertionibus velut in altis montibus locant. Has civitates quisque sapiens verbum veritatis predicans destruit, et urbes mendacii veritatis ariete subvertit. Ego sapientissimus Caleb, assistens ante Iesum promitti se plus valere ad prelium ; et ideo poscit permitti sibi facultatem disputandi, cum dialecticis seculi, qui pro veris falsa confirmant, ut subvertant omnia que falsis assertionibus contruunt, cuius alacritatem videns Iesus, benedicit eum qui talia poscit et audet. Tu quoque, si vis operam dare studiis et legem Dei prudenter meditari et effici cor in lege Dei, potest istas magnas et munitas urbes, id est falsas assertiones, subvertere ut et tu merearis benedici ab Iesu et accipere Hebron, que interpretatur coniunctio vel coniugium, per quod forsitan potest illud ostendi, quod spelunca duplex comparata ab Abraam patriarcha in ea est, in qua coniugia patrum et reliquie eorum iacent, id est Abraam cum Sara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia. Meruit ergo Caleb patrum reliquias in hereditatem suscipere, quia sapientiam qua vigebat sub Moyse et Iesu {t. 1 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f.  236rb ] intellexerat coniunctionibus rationem, et quid cause esset, quod cum Abraam sola ibi Sara iaceret, et neque Agar, neque Cetura ei meruisset adiungi, vel quare cum Iacob sola Lia iaceret, et neque Rachel amplius dilecta, neque ex concubinis aliqua in sepulcro ei fuerat copulata. In memoriis ergo patrum hereditatem capit sapiens Caleb. Ipsi Iesus enachitarum gentis metropolim tribuit Hebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem, utinam et mihi daretur sors Abraam, Isaac et Iacob, ut efficeretur meus Deus sicut effectus Deus Abraam, Deus Isaac et Deus Iacob in Christo Iesu.
Numérotation du verset Ios. 14,13 
Benedixitque ei Iosue
interl.| quia talia deposcit et audet
et tradidit ei Hebron
interl.| que interpretatur coniunctio vel coniugium

ei] om. Weber
in possessionem
Numérotation du verset Ios. 14,14 
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezeo usque in presentem diem quia secutus est Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset Ios. 14,15 
Nomen Hebron antea vocabatur Chariatharbe.
interl.| civitas quattuor

antea Rusch Weber ] ante Clementina
Adam maximus ibi inter Enachim situs est et terra cessavit a preliis.
interl.| Si vis habere hereditatem a Iesu, oportet ut terra carnis tue quiescat, nec contra spiritum confligat.
marg.|  ET  TERRA  CESSAVIT A etc.  ADAMANTIUS. Non est hoc sciptum in distributione Moysi, sed in distributione Iesu. Si ergo vis dignus effici qui hereditatem consequaris a Iesu, oportet te prius omnia bella finire, et in pace consistere, ut de carnis tue terra dicatur, quia cessavit terra a bellis. Cum autem consuetudo sit sancte scripture quattuor partes orbis quas axes vel plagas nominant appellare ; in descriptione finium tribus Iude, due tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Iuda secundum plebes eorum a finibus Idumee, a destero Sinai ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum. Septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Iudee primi sunt Idumee, finibus que terrena interpretatur post terrena. Ergo statim sequuntur fines Iudee, sed a deserto, inquit, Sinai, id est temptationum, post temptationes ergo sequuntur fines hereditatis Iude. Oriens et occidens nominantur vicina loca que supra diximus, id est confinia. Vallis quoque Egypti vicina occidentalibus partibus designatur, que a deserto est ab occidente. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hec a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidentem usque ad cades Barne, et sic protenditur ab occidentem ad cades. Hi sunt fines eorum ab Africo, et inde perrexit usque ad vallem Egypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Egyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque hec esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumee est desertum Sinai. Ideo necesse est nos transire Eremum temptationum, ut possimus pervenire in hereditatem filiorum Iuda. Ascendere quoque oportet assenssum collium Accabim, qui interpretatur scorpiones, quia transeundu sunt a nobis, et calcandi scorpiones, de quibus dicitur : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones et serpentes etc. Qui ergo vult ingredi in hereditatem tribus Iude, ascendat istas ascensiones ? Calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus : Fili hominis in medio scorpionum tu habitas. Et sunt, inquit, fines usque cades Barne, cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Iude usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus tribus Iude esse mare salsum et post hec in parte eius niminatur fons solis et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet igitur omnem qui vult introire in partem filiorum Iuda transire prius mare salsum, id est mundi huius {t 1. : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 456a} [Rusch, f.  236va ] undas et turbines superare, et omnia huius mundi evadere, que pro sui incerto et lubrico marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Iude terram pervenire, et ad fontem solis iustitie, qui est fons aque salientis in vitam eternam, et postea civitatem solis iustitie invenire est et in Egypto civitas solis, sed illa huius solis nomen accepit, que pater celestis oriri iubet super bonos et malos. Illa vero que est in Iudea sanctorum tantum efficitur, quia civitas dei est et fons ille supradictus fluvius effectus letificat civitatem dei. Tu quoque, si undique munitus sis et continentie muro circondatus, patientie et magnimitatis turribus consummatus efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientie Dei tibi addideris et te sol iustitie irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis forte hereditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis, non recessit et efficietur hereditas tua civitas litterarum.

Cf. Glossa ordinaria (Mt. 27, 33).




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_14)