initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Ios. 15,1 
marg.|  ADAMANTIUS. Non parum utilitatis confertur anime, cum ad aures nostras licet obscura lectio divini sermonis illabitur. Si enim creditur a gentilibus quod per carmina quedam que precantationes appellant, quibus istud artis est susurrantes nominibus quibusdam compilatis, et cum his que nec illi qui invocant norunt ex solo tamen vocis sono sopiuntur serpentes, vel etiam de cavernis trahuntur, et sepe in corporibus humanis tumores vel fervores vel alia huiusmodi voce sola solvere vel reprimere dicuntur. Interdum etiam anime stuporem quendam sensus infligere. Si tamen Christi non restiterit fides, quanto magis totius precantationis et carminis validiorem ducendam credimus quamcumque scripture sancte vel sermonum vel nominum appellatione. Sicut enim apud infideles contrarie viritutes audientes illa nomina assunt. Etiam dant operam in hoc ad quod invocari se ex illo, vel ex illo nomine sentiunt, officii sui rem cui se mancipaverint impendentes multomagis celestes virtutes, que nobis cum sunt libenter accipiunt, si verba scripture et horum nominum appellationes, velut carmina quedam et precantationes ex ore nostro promamus. Et si enim illa non intelligimus, ille virtutes intelligunt et velut carmine quodam invitate, et adesse nobis et ferre auxilium delectantur. Non solum enim circa nos, sed etiam intra nos divine virtutes sunt, unde Benedic anima mea Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum eius, id est omnia que intra me sunt. Constat ergo multas esse virtutes intra nos, quibus animarum nostrarum vel corporum cura commissa est. Si sancte sunt cum scripture leguntur a nobis delectantur, et validiores erga nostram diligentiam fiunt {t 1. : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f.  236vb ] licet sensus noster sine fructu sit. Secundum illud Apostoli : Si linguis loquamur et spiritus noster oret, sensus autem noster sine fructu sit ad intelligendum. Mirum mysterium in hoc protulit Apostolus aliquando, scilicet fieri posse ut spiritus qui in nobis est oret, et sensus noster sine fructu sit. Ille enimi virtutes que anime nostre in adiutorium date sunt, reficiuntur ex auditu sancte scripture velut divinis et rationabilibus cibis, cum secundum divina verba proferimus ex ore. Ipse etiam Christus si in huiusmodi studiis nos vacantes inveniat, non solum refici et pasci dignatur in nobis, sed etiam si has epulas viderit apud nos paratas patrem secum adducet, secundum illud : Ego et pater veniemus et mansionem apud eum faciemus. Sed sicut huiusmodi meditationibus divinarum consortia et officia provocamus, ita malignarum virtutum insidias et demonum incursiones huiusmodi sermonum et nominum appellationibus effugamus, verbi gratia : ut siquis prospexerit precantationibus sopitum serpentem in manibus portari, vel de carvenis extrahi, nihil nocere valentem venenis incantationum virtute torpentibus, ita lectionis divine virtute, si quis intra nos est contrarie virtutis serpens, si patienter feras, id est si non tedio auditum avertas carminibus depellitur. Si ergo legitur tibi scriptura obscura et quam non intelligis, hanc interim utilitatem suscipere, observa tantum ne efficiaris sicut aspides surdes, que non exaudiunt vocem incantantis et venefici qui incantatur a sapientie. Est enim carmen quod incantatur a sapiente Iesu Nave et ab omnibus prophetis. Ne ergo fastidiamus audientes sanctas scripturas, etiam si non intelligamus, sed fiet nobus secundum fidem nostram credentibus, quia omnis scriptura divinitus est inspirata, et utilis etiam si non sentiamus utilitatem. Prebent aliquando medici cibum vel potium verbi gratia ad discutiendam caliginem oculorum, nec tamen in edendo vel potando sentimus quod prosit, sed cum transierit dies una et altera et tertia suo tempore per occultos meatus relata ad visum cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.
{t 1. : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 456a} [Rusch, f.  236va ] Igitur sors filiorum Iude per cognationes suas ista fuit a termino Edom
interl.| qui interpretatur terrenus
usque ad desertum Sin
interl.| tentationis

usque ad] om. Weber
contra meridiem et usque ad extremam partem australis plage.
Numérotation du verset Ios. 15,2 
Initium eius a summitate maris Salsissimi
interl.| mundanorum scilicet fructuum
et a lingua eius que respicit meridiem
Numérotation du verset Ios. 15,3 
egredieturque contra ascensum Scorpionis
interl.| » Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones ».

Lc. 10, 19.

egredieturque] egrediturque Weber
et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom, ascendens ad Daram et circumiens Cariathaa.

ad Daram] Addara Weber Cariathaa] Caricaa Weber
Numérotation du verset Ios. 15,4 
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Egypti eruntque termini eius mare Magnum. Hic erit finis meridiane plage.

termini] termi Weber
Numérotation du verset Ios. 15,5 
Ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea que respiciunt ad aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium.

ad] om. Weber Iordanis] Iordanem Weber
Numérotation du verset Ios. 15,6 
Ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

Boem Rusch ] Boen Weber < Parall . > Ios. 18, 18
Numérotation du verset Ios. 15,7 
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala que est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas {t. 1 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f.  236vb ] que vocantur
fons
interl.| » Aque salientis in vitam eternam ».

Io. 4, 14.
Solis
interl.| iustitie
et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Numérotation du verset Ios. 15,8 
Ascenditque per convallem filii Ennon10  ex latere Iebusei ad meridiem. Hec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennon11  ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem

10  Ennon Rusch hic et ubique cum Ω etc.] Ennom hic et ubique Weber 11  Gehennon Ω Rusch ] Gehennom Weber cum hebr. גֵֽי־הִנֹּם֙
Numérotation du verset Ios. 15,9 
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aque Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala12  que est Chariathiarim id est urbs Silvarum

12  Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset Ios. 15,10 
et circuit de Bala13  contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

13  Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset Ios. 15,11 
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Secrona et transit montem Baala14  pervenitque in Gebneel et Magni maris15  contra occidentem fine concluditur.

14  Baala ΩF Rusch Weber ] Balaa ΩM 15  M. m. ΩF Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 15,12 
Hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Numérotation du verset Ios. 15,13 
Caleb vero filio Iephone
interl.| conversionis
marg.|  CALEB  VERO  FILIO  IEPHONE  DEDIT etc.  ADAMANTIUS. Initium distributionis Iesu incipit a Caleb. Data est enim huic portionis sue sors priusquam tribus sua, id est tribus Iuda perciperet nec in extremis partibus, sed in medio filiorum Iuda nec per sortem, sed per preceptum Domini datur ei civitas integra. Quem enim alium dignum erat consequi talem hereditatem nisi Caleb qui solus salvatus est cum Iesu de sexcentis milibus armatorum, qui exierant de Egypto. Et ipsum oportet {t. 1 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 457a} [Rusch, f.  237ra ] accipere metropolim. Ideo deit ei Iesus civitatem Arboc metropolim Enach, que est Hebron, in qua erant memorie patrum et exterminavit inde tres filios Enach. Primo ergo discutiamus, quare metropolim accepit Caleb, et illam que prima inter omnes in terra pro metropolis dicitur, et metropolis Enache, que interpretatur humilitas inanis. Due autem humilitates sunt, una laudabilis de qua dicitur : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde etc. Qui se humiliat exaltabitur etc. Et humiliamini sub potenti manu Dei ; altera culpabilis de qua dicitur quia Ammon humiliavit Thamar sororem suam. Hec est humilitas inanis que ex peccato descendit huius metropolim cepit et excidit Caleb et intermit tres filios Enach, id est inanis humilitatis, et habitavit civitatem. Primus autem est filius Susi, id est extra me. Hoc est extra sanctum, extra sanctum enim est filius inanis humilitatis, immo extra Deum. Est alius Achimaau, qui interpretatur frater meus sine consilio. Omnes enim fratres qui de humilitate inani nascuntur extra consilium sunt. Tertius est Thalamin, quod interpretatur precipitium vel suspensio, quia nihil in eo stabilitatis, sed vaga omnia et in preceps ruentia. His exterminati ascendit in Dabir, cuius nomne erat prius civitas litterarum. Dabir autem interpretatur loquela. Igitur civitatem litterarum intellige omne veteris instrumentum testamenti, sicut hanc ipsam quam nec exponimus scripuram, que post efficitur Dabir, id est loquela. Que enim prius in litteris erat, et secundum litteram intelligebatur, modo in Eclesiis Christi loquela facta est, loquentibus de ea et differentibus, primo apostolis et removentibus superficiem littere et proferentibus in spiritalem loquelam, deinde doctoribus singulis litterarum singulis loquelam et disputationem angelicam facientibus. Qui sunt autem tres filii Enach, quos Caleb interfecit, in cuius personam et virtutem legis ascripsimus in terrenis. Inanis humilitas est illa quam poete vel philosophi de divinitate senserunt. Humilia enim sunt et Deo indigna sunt, que senserunt. Quid enim tam inaniter humile, quam ligna et lapides Deos putare, huius inanis humilitatis, primus filius est qui dicitur extra me, id est primus sensus eorum extra veritatem et extra Deum est. Secundus Achiman, id est frater sine consilio est, quam relinquere Deum, qui nos fecit, et sequi Deos alienos quos nos fecimus. Tertius erroris sensus est Thalamin, quod est precipitium vel suspensio, quia novissima huius erroris tendum in precipitium, et in profundum inferni. Hos gentilitatis sensus tamquam filios Enach vetusti erroris abscidit lex que etiam secundum litteram {t. 1 : Erfurt, f. 237rb ; facsim., p. 457b} [Rusch, f.  237rb ] verum Deum creatorem omnium predicat. Sed nunc ascendit Caleb ad istam civitatem litterarum et dixit : Quicumque perexciderit civitatem litterarum et obtinuerit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem etc. Gothoniel qui cepit civitatem litterarum interpretatur responsio Dei. Responsio autem Dei dicitur is cui respondet Deus, id est cui archana revelat. Iste ergo qui potest capere civitatem litterarum veteris testamenti, et excidere litteram occidentem, frater Caleb iunior. Hic ego sum qui excisa legis littera sensum in ea spiritalem requiro. Excido autem litteram, cum non secundum carnem circumcidor, neque secundum carnem azima comedo, neque Pascha cum Iudeis observo vel huiusmodi etc. Promittitur enim mihi si civitatem litterarum excidero filia fratris mei maioris. Erat enim filium Cenem, qui interpretatur spretio. Quis enim erat spretio sicut nos gentes alienati a conversatione Israel. Nam prior frater meus, cuius accipio filiam, quia excidit civitatem litterarum fuit filius Iephone, qui interpretatur conversio. Dat ergo mihi minori fratri filiam suam, id est intelligentiam sui, lex, unde : Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Sciendum tamen aliud esse legem, cuius nunc personam dedimus : Caleb aliud litteram veteris testamenti, id est civitatem litterarum. Accepta ergo filia eius ego frater eius iunior adduco eam de domo patris sui. Que cum veniret mecum sedens super asinum, quem secundum solverunt discipuli Christi dicit ad patrem suum : Da mihi benedictionem tuam, pater. Et accepit Gonechlam superiorem et gonechlam inferiorem, id est pollicitationem vite, que nunc est et future et centuplum in presenti seculo, et vita eternam in futuro.
dedit partem in medio
interl.| non in extremis
filiorum Iuda sicut
interl.| non forte
preceperat ei Dominus Chariatharbe patris Enach
interl.| qui interpretatur humilitas inanis vel responsio inanis
ipsa est Hebron
Numérotation du verset Ios. 15,14 
delevitque ex ea Caleb tres filios {t. 1 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 457a} [Rusch, f.  237ra ] Enach Sisai16  et Achiman17 
interl.| frater meus extra consilium id est sine consilio. Omnes enim filii inanis humilitatis extra consilium sunt.

16  Sisai ΩM ΩJ ΩS] scrips. , Sesai Rusch Weber 17  Achiman ΩM ΩF ΩJ ΩS Ed1530 ] Hayman Ed1455 Rusch , Ahiman Cor3 (al.) Clementina Weber
et Tholmai
interl.| Septuaginta : Thalamin id est principium vel suspensio quasi vagus scilicet et preceps
de stirpe Enach
Numérotation du verset Ios. 15,15 
atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir
interl.| qui interpretatur loquela
que prius vocabatur Chariathsepher id est civitas Litterarum.
Numérotation du verset Ios. 15,16 
Dixitque Caleb
interl.| ut non carnaliter impleat vel intellegat sed spiritaliter
qui percusserit Chariathsepher
interl.| civitatem litterarum scilicet Veteris Testamenti
et ceperit eam ; dabo ei18  Axam filiam meam uxorem.
interl.| legis scilicet intelligentiam

18  ei ΩF Rusch] illi Weber
Numérotation du verset Ios. 15,17 
Cepitque eam Othoniel
interl.| Gothoniel : responsio Dei cui scilicet Deus respondet et archana revelat
filius Cenez19  frater Caleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem.
marg.|  GOTHONIEL  FILIIS etc. Nota quod Caleb dicitur filius Iephone et Gotoniel filius Cenem, qui est Caleb iunior, id est sanguineus.

19  Cenez] Zenech ΩF
Numérotation du verset Ios. 15,18 
Qui20  , cum pergerent simul, suasa est a viro suo21  ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino.
interl.| gentium populo de quo dicitur : « Solvite et adducite mihi ».
marg.|  UT  SEDEBAT  IN  ASINO. Gregorius MagnusGREGORIUS. Axa super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis motibus anima presidet. Que suspirans a patre terram irriguam petit, quia a creatore cum magno gemitu querenda est lacrimarum gratia. Sunt enim qui iam perceperunt libere pro iustitia loqui, oppressos tueri, indigentibus tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrimarum non habent hi terram australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni et ferventes sunt. Oportet ut timore supplicii vel amore regni celestis, mala etiam que ante perpetraverunt, deplorent. Compunctionis autem duo principalia genera sunt, quia Deum sitiens anima prius timore compugitur poste amore. Primus enim timore se lacrimis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his eterna supplicia pertimescit. Cum vero longo merore fuerit formido consumpta, quedam de presumptione {t. 1 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 457a} [Rusch, f.  237ra ] venie securitas nascitur et in amorem celestium gaudiorum animus inflammatur. Et que prius flebat ne duceretur ad supplicium, post flere incipit, quia differtur a regno. Dat ergo ei pater irriguum superius cum se in lacrimis celestis regni desiderio affligit. Irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertinescit. Prius autem inferius et post irriguum superius datur, sed quia compunctio amore dignitatis preminet, necesse fuit ut prius irriguum superius et post inferius poneretur.

Mt. 21, 2.

20  Qui Cor3 (vel :) Rusch ] Que ΩF ΩJ Weber 21  suasa... suo ΩM ( om. suo) ΩF Rusch Ed1530 Clementina ] suasit ei vir eius B L M ΛH Σ ΦV Ψ ΩJS (suus) Ed1455 , suasit viro Weber
Cui Caleb : Quid habes inquit ?
Numérotation du verset Ios. 15,19 
At illa respondit : Da mihi benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque22  ei23  Caleb irriguum superius et inferius.

22  Dedit itaque ΩL Rusch ] Deditque X Ω cum Gregorio Magno Dial. 3, 34 Pater. in Ios. 123  ei ΩL Rusch ] om. ΩM
Numérotation du verset Ios. 15,20 
Hec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Numérotation du verset Ios. 15,21 
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabseel et Eder24  et Iagur

24  Cabseel et Eder Rusch ] Capsehel et Eder ΩP, Cabsahel et Edel ΩL
Numérotation du verset Ios. 15,22 
et Cina et Dimona et Adada25 

25  et Adada ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] et Ededa ΨB, Edada T M ΦRAZG ΩSL, Adeba ΩP, Adeda ΩM, Weber
Numérotation du verset Ios. 15,23 
et Cedes26  et Asor et Iethan

26  Cedes ΩLP Rusch Weber ] Cades ΩMS Clementina
Numérotation du verset Ios. 15,24 

27  et Iethan Ziph et Thelem et Ω (et² om. ΩM) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] et Iethanziphethelem et Rusch, Ietnã Cif et Thelem ΩP, Iethnan Ziph et Thelem ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 15,25 
Asor Noba28  Carioth Iesrom29  hec est Assor30 

28  Asor Noba Rusch ] et praem. ΩLP Weber , Asor ioba ΩM, a. nobva ΩS, a. nova ΩJL Cor3 (Hier. Asor in sorte Iude que ad distinctionem veteris dicitur nova), a. nobe ΩP, + et ΩLP Weber | 29  Iesrom Ed1455 Rusch ] Effron ΩM, Ephron ΩS, Esron Cava ΩJ ΩL, Esrom ΩP Weber , Hesron Clementina | 30  Assor ΩS Ed1455 Rusch ] Asor cett. |
Numérotation du verset Ios. 15,26 
Omam Same31  et Meloda32 

31  Omam Same Ed1455 Rusch ] Oman Same ΩMS, Aman Same ΩLP Weber , Cor3 (aliqui ant. habent amansame hebr. aman et sama), Asor Amam Sama Clementina, 32  Meloda Ed1455 Rusch ] Moloda ΩM, Molida ΩS, Modola ΩP, Molada ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 15,27 
et Asergadda et Assemoth et33  Bethfeleth34  35 

33  Assemoth et] Asemon ΩL Weber | 34  B.] Bethfaleth ΩL | 35  Cf. 2Esr. 11, 26 : Bethfaleth |
Numérotation du verset Ios. 15,28 
et Asersual et Bersabee et Baziothia36 

36  Baziothia ΩL Rusch Weber ] Bazothia ΩL
Numérotation du verset Ios. 15,29 
et Abala37  et Humesen38 

37  et Abala Ed1455 Rusch ] et Balaa ΩM, et Baala ΩSJ Ed1530 Clementina , Baala ΩL, Bala plerique codd. Weber 38  Humesen] Hiim Essem ΩL, Iim et Esem Clementina, Hiim Esem Weber
Numérotation du verset Ios. 15,30 
et Heltholad39  et Exiil et Harma40 

39  Cf. 1Par. 4, 29.40  et Exiil et Sarma] et Exul et Sarma Rusch , Exiil et Harma Weber
Numérotation du verset Ios. 15,31 
Siceleg41  et Medemena et Sensenna

41  Siceleg Weber ] Sicelech Rusch
Numérotation du verset Ios. 15,32 
Lebaoth et Selim et Ahemremmon42  omnes civitates viginti novem et ville earum.

42  Ahemremmon] Aen Remmon ΩL, Emremmon ΩP, Aenremmon Weber
Numérotation du verset Ios. 15,33 
In campestribus vero Estaol43  et Saraa44  et Asena

43  Estaol ΩL Rusch ] est Haol ΩP, Esthaul Weber 44  Saraa ΩLP Weber ] Sarca Rusch
Numérotation du verset Ios. 15,34 
et Azone45  et Engannim et Thaphua46  et Enaim

45  Azone] Zanoe ΩL, Azanoe ΩP Weber 46  et Thaphua] Thaffua Weber
Numérotation du verset Ios. 15,35 
et Ierimoth et47  Adulam Socho et Azecha48 

47  et] om. Weber 48  Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset Ios. 15,36 
et Sarim et49  Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et ville earum.

49  Sarim et ΩLP Rusch ] Saraim Weber
Numérotation du verset Ios. 15,37 
Sanan et Adesa50  et Magdalgad

50  Adasa] Adesa ΩLP Weber
Numérotation du verset Ios. 15,38 
Delean51  et Masepha52  et Iectel

51  Delean ΩP Rusch ] Delen ΩSJ ΩL 52  Masepha] Mesfa ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 15,39 
Lachis et Baschat53  et Eglon54 

53  Baschat ΩL Rusch ] Baschath ΩJ, Bascath ΩP Weber 54  Eglon ΩJL Rusch ] Aglom ΩP, Aglon Weber
Numérotation du verset Ios. 15,40 
Tebbon55  et Leemas56  et Chethlis57 

55  Tebbon Ed1455 Rusch ] Thebbon ΩJ ΩP Weber , Chebon ΩL, Chebbon Ed1530 Clementina , Lesbon ΩM, Esbon ΩS | 56  Leemas Ω Ed1455 Rusch ] Lechemas ΩP, Lehemas ΩL Weber | 57  Chethlis Weber ] Cethlis ΩJLP, Cethis Rusch |
Numérotation du verset Ios. 15,41 
et Gideroth et58  Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et ville earum.

58  et Rusch ] om. ΩJLP
Numérotation du verset Ios. 15,42 
Lebana59  60  et Ether et Asan

59  Lebana Rusch Ed1530 ] Labana ΩJLP Weber , Labane Cava L X ΩM, Lambane L ΛL ΩS , Libana ΨDM Cor3 (hebr.)60  Cf. 1Par. 6, 57 (hebr. v. 40, 42)
Numérotation du verset Ios. 15,43 
Iepta61  et Esna et Nesib

61  Iepta ΩJ Rusch ] Iephta ΩL ΩP ( praem. et ) Weber
Numérotation du verset Ios. 15,44 
et62  Ceila et Achzib63  et Maresa civitates novem et ville earum

62  et Ω ΩLP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber 63  Achzib ΩL Rusch ] Aczib ΩMS, machizib ΩP tantum
Numérotation du verset Ios. 15,45 
Accaron64  cum vicis et villulis suis.

64  Accaron ΩJ Weber ] Acharon Rusch
Numérotation du verset Ios. 15,46 
Ab Accaron65  usque ad mare omnia que vergunt ad Azotum et viculos eius.

65  Accaron Weber ] Acharon Rusch
Numérotation du verset Ios. 15,47 
Azotus cum {t 1. : Erfurt, f. 237va ; facsim., p. 458a} [Rusch, f.  237va ] vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Egypti et66  mare Magnum terminus eius

66  et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 15,48 
et in monte Samir et Ietther67  et Socchoth68 

67  Ietther ΩLP Rusch ] Iether Weber 68  Socchoth] Soccho Socho Weber
Numérotation du verset Ios. 15,49 
et Edenna Chariathsenna, hec est Dabir,
Numérotation du verset Ios. 15,50 
Anab et Histemo69  et Anim

69  Histemo Rusch ] Isteio ΩM, ysbemo ΩS, Istemo ΩL, stemo ΩP, Histhemo Ed1455 , Isthemo Weber , Estemo Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Ios. 15,51 
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et ville earum.
Numérotation du verset Ios. 15,52 
Arab et Roma et Esaan
Numérotation du verset Ios. 15,53 
et70  Ianum et Bethafua et Apheca71 

70  et] om. ΩL Weber 71  Apheca] scrips. , Afeca ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Ios. 15,54 
Athmatha72  et Chariatharbe hec est Hebron et Sior civitates novem et ville earum.

72  Athmatha Cava Ed1455 Rusch Clementina ] et Azmata ΩJ, Amatha ΩL, Ammatha Weber
Numérotation du verset Ios. 15,55 
Maon et Chermel et Ziph et Loche73 

73  Loche Rusch ] Iote Weber
Numérotation du verset Ios. 15,56 
Iezrael74  et Iucadam et Zanoe

74  Iezrael] scrips., Iezrachel Rusch tantum , Iezreahel ΛH, Zerahel ΩSM, Ierahel ΩJ, Iesrahel Ed1455 , Iezrael Clementina, Iezrehel Weber
Numérotation du verset Ios. 15,57 
Accaim75  Gabaa76  et Thamna civitates decem et ville earum.

75  Accaim Weber ] Accaym Rusch, Accain ΩL, Acchaym ΩP 76  Gabaa ΩL Rusch ] Gebaa Weber
Numérotation du verset Ios. 15,58 
Alul et Bethsur77  et Hiedor78 

77  Bethsur] Betsor Rusch 78  Hiedor Rusch ] Gedor Weber
Numérotation du verset Ios. 15,59 
Mareth et Bethanoth79  et Helthecen80  civitates sex et ville earum.

79  Cf. 2Esr. 5, 28 : Bethamoth80  Helthecen Rusch ] Elthecen Weber
Numérotation du verset Ios. 15,60 
Chariathbaal hec est Chariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates due et ville earum.
Numérotation du verset Ios. 15,61 
In deserto Betharaba Meddin et Sacha81 

81  Sacha Ed1455 Rusch ] Sabacha ΩJ Cor3 (hebr.), Schacha ΩLP Cor3 (ant.) Weber , Siriarcha ΩM, Syriacha ΩS Cor3 (al.), Sachacha Clementina
Numérotation du verset Ios. 15,62 
Et Nebsan civitates82  Salis et Engaddi civitates sex et ville earum. Fiunt simul centum quindecim83  .

82  Et Nebsan civitates ΩM Ed1455 Rusch ] Nebsan et civitas ΩJS, Anepsan et civitas ΩP ΩL (Anebsan) Weber 83  Fiunt... quindecim T O ΘHAG* ΨDM Ω ΩL* ΩP (Fuerunt... ) Ed1455 Rusch ] del . ΩL² (va-cat) Clementina Weber
Numérotation du verset Ios. 15,63 
Iebuseum
interl.| zizania scilicet

Cf. Mt. 13, 25-40.
autem habitatorem Hierusalem
interl.| Ecclesie
non potuerunt
interl.| ne eradi carent simul et triticum
filii Iuda
interl.| qui sunt"sine macula et ruga"
marg.|  IEBUSEUM  AUTEM  HABITATOREM etc.  ADAMANTIUS. Intellegimus spiritaliter habitasse Iebuseos alias Iebuseum cum iudeis in Hierusalem usque in presentem diem secundum parabolam Evangelii que de zizaniis diciit : Sinite utraque crescere ne eradicetis simul et triticium. Sic enim in Hierusalem, id est in Ecclesia, sunt Iebusei, qui scilicet degenerem vitam dicunt fide quidam et actibus vel actione et conversatione peccati perversi. Non potest enim ad liquidum Ecclesia purgari dum in terris est. Sunt in ea omnes sancti in quibus peccati macula non est. Sed ne cum zizaniis eradicetur et triticum sunt in ea aliqui in quibus vel dubia vel occulta peccata sunt. Qui enim manifeste et evidenter criminosi sunt de Ecclesia expellendi sunt. Non ergo potuerunt filii Iuda disperdere Iebuseos, sed habitaverunt cum ipsis Hierusalem usque in presentem diem. Iebuseus interpretatur conculcatio. Debet ergo nobis esse summa cautela et studium ne quis scandalum faciat vel patiatur, ne quis pollutus in hanc sanctorum congregationem introeat. Si tamen eos non possumus eiicere, qui nos conculcant eos saltem quos possumus quorum peccata manifesta sunt eiiciamus. Ubi enim peccatum evidens non est eiicere de Ecclesia neminem possumus. Illi autem sunt in Ecclesia conculcantes de quibus dicitur : Nolite mittere sanctum canibus neque magaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent ea etc. Isti ergo sunt Iebusei qui indigni audiunt verbum Dei, quo audito neque discedunt ut infideles, neque permanent ut fideles, sed precepta mysterior noticia, et fidei nostre secretioribus perscrutatis, conversi impugnant nos et contradictionibus dirumpunt corda nostra verbi Dei margaritas conculcantes et ornamenta fidei maculantes hos non potuerunt eiicere filii Iuda de Hierusalem usque in presentem diem.

Cf. Eph. 5, 27 .
delere, habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in presentem diem.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 237vb ; facsim., p. 458a} [Rusch, f.  237vb ] USQUE  IN  PRESENTEM  DIEM etc. Idem. Seculi eternitatem more scripture, sed hoc ad litteram stare non potest. Quomodo enim Iebuseus habitat cum filiis Iuda in Hierusalem quamdium durat hoc seculum cum nec filii Iuda habitent ibi in seculum.
marg.|  Conculcationem scandalum secundum facientes in Ecclesia et qui precepta mysteriorum noticia vebum Dei margaritas impugnando conculcant. 
marg.| Hierusalem visio pacis interpretatur. Si ergo in corde nostro edificata est Hierusalem, id est visio pacis, et Christum, qui semper est pax nostra, intueamur et servamus in corde, siquidem ita fixi et stabiles sumus in hac visione pacis ut nulla cogitatio peccati ascendat in cor nostrum. Possumus dicere quia Hierusalem sumus et nullus nobiscum est nisi soli sancti. Nunc vero etiam si ad grandem perfectum veniamus, et summis nos studiis excolamus, nullum puto tam purum esse qui non aliqua cogitatione maculetur. Certum est ergo habitare etiam Iebuseos cum filiis Iuda in Hierusalem. Laborandum tamen est quotidie eiicere eos de Hierusalem, sed non omnes simul eiici possunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_15)