initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Ios. 18,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 460b} [Rusch, f.  238vb ] Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta.
Numérotation du verset Ios. 18,2 
Remanserant autem filiorum Israel septem tribus que necdum acceperant possessiones suas.
Numérotation du verset Ios. 18,3 
Ad quos Iosue ait : Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Numérotation du verset Ios. 18,4 
Eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint.
Numérotation du verset Ios. 18,5 
Dividite vobis terram in septem partes. Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
Numérotation du verset Ios. 18,6 
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
marg.|  MITTAM  VOBIS  HIC  SORTEM.  ADAMANTIUS. In consuetudine hominum cum aliquid forte dividitur fortuitu videtur sors illa ad illum, vel alia ad alium cadere. In scriptura autem sancta non est ista. Si enim de tanta re patres sortibus summerent iudicium vel emisissent nihil mirum esset, si gentiles hoc facerent. Sed videamus si in scripturis aliquid sit positum quod nobis quid virtutis sit in sortibus manifestet. In Levitico scriptum est : Accipiat duas sortes ; sors una in Domino, et sors una in apompeio etc. Item ibi : Moyses sorte divisit terram tribui Ruben, et Gad et dimidie tribui Manasse. Dedit etiam Iesus secundum preceptum Domini Caleb sortem et tribui Effrem et dimidie tribui Manasse. Et post hec, inquit, congregavit Ecclesiam de filiis Israel et dixit : Mittam sortem et proferam in conspectu {t. 1 : Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 460b} [Rusch, f.  238vb ] Domini sortem etc. Et post hec sortibus missis sic hereditas populo distribuitur et agitatur sors ita non fortuitu, sed secundum quod predestinatum est a Deo. Denique tribus Beniamin prima ibi accepit sortem ubi erat Hierusalem, post hanc tribus Simeon, secunda post Ysachar, deinde Zabulon, deinde Aser post Neptalim, deinde Dan in quibus novissime veniunt tres ille tribus que ex concubinis sunt. Invenio in scripturis etiam gentiles sortem misisse cum Ionas navigaret, et tempestas urgeret quasi sors prodere deberet vel posset, cuius causa periculum immineret et quamvis gentiles essent a cognitione Dei alieni non hanc opinione falluntur. Sors enim verum prodidit.
marg.| SALOMON  QUOQUE ait contradictiones quoque cohibet sors etc. Veluti cessare ostendens contradictiones ubi sors mittitur. In novo quoque testamento convenientes Apostoli multo sapientiores, quam qui nunc episcopos vel presbyteros vel diacones ordinant elegerunt duos. Nec tamen de eis iudicaverunt ut illum facerent Apostolum quem voluissent, sed orantes miserunt sortem et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum xi apostolis et factus est duodenarius precedente enim oratione non casu, sed divina providentia sors divinum iudicium proferebat. Paulus quoque de Christo dicit : In quo sorte vocati sumus predestinati secundum propositum eius qui omnia operatur etc. Et ad Thessalonicenses gratias agens Deo patri, qui ydoneos nos fecit in parte sortis eorum in lumine. Ex his omnibus hoc dixisse sufficiat, quod nobis ab Apostolis sors ducta designat, quia ubi ex fide integra et oratione permissa sors ducitur ea, que Dei voluntas continet in occulto sors hominibus declarant in manifesto. Secundum vero interiorem intellectum sicut Paulus videtur indicare dicens : in parte sortis sanctorum et in sorte vocati in Christo. Videndum est ne forte non solum in hominibus, sed in supernis virtutibus sors agatur et presideat aliqua virtus huic officio, que verbi causa Iesu filio Nave, nunc sorte hereditatem distribuenti, non ad aliquam gratiam, sed secundum hoc quod scit Deo placere ductum prebeat sortis et illi faciat evenire que prima sunt quem scit apud Deum primum tenere locum, ut quod latet apud Deum sortis gubernatione etiam hominibus demonstretur ; alium vero facere secundi loci, et alium tertii quod ista gestum non solum in terris arbitror, sed etiam in celestibus et huiusmodi sortem que apud Deum etiam meritorum contemplatione distinguitur etiam illo tempore habitam cum divideret excelsus gentes secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini Iacob funiculus hereditatis eius Israel. Hic enim partem per sortem et {t. 1 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 461a} [Rusch, f.  239ra ] funiculum Israel Deum dicit esse fortitum. Non ergo fortuitu putandum est per sortem evenisse illi angelo Egyptiorum gentem, alli Idumeorum, alii Moabitarum et similia. Sed ibi etiam si secundum numerum angelorum Dei dividuntur gentes sorte sicut in hominibus diximus, quia Dei iudicium occultum sors pandit in publicum. Talis sors fuisse credendam est, qua pro merito suo quisque illa vel illam gentem susceperit. Nec per singulos quidem quod sine forte que Dei iudicio dispenditur evenire dicendum est, ut alius talem vel talem vita a nativitate sortiatur vel quod boni angeli assint hominibus et contrarii, ut ille angelus anime Petri custodiam sortitus sit aius Pauli alius cuiuslibet infantis de Ecclesia. Non est enim dubitandum Dei iudicio qui vel illorum dignitatem vel anime nostre ad liquidum respicit qualitatem, cuique nostrum custodiam dari quadam sorte mystica Christi dispensatione directa. Puto etiam de his virtutibus que mundi ministeria susceperunt, quod non fortuitu illa virtus terre vel arborum germinationibus presit illa fontium vel fluminum fluenta exhibeat ; alia imbrium, alia ventorum, alia marinis, alia terrenis animalibus vel singulis quibusque e terra gignentibus presit et esse in singulis sacramenta ineffabilia divine dispensationis, ut in ordine suo cuncta per unamquam quod virtutem dirimantur et competenti officio. Unde : Nonne omnes sut amministratorii spiritus et in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis ? Ad horum imitationem dicuntur sortes duci per Iesum et hereditas per tribus divina dispensatione decerni et per ineffabilem Dei providentiam ac presenciam in his fortibus adumbrari future in his hereditatis exemplar, quia lex umbram dicitur futurorum bonorum habere. Hinc Paulus ait accesisitis ad Sion monten ad ciivitatem Diei viventis {t. 1 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 461b} [Rusch, f.  239rb ] Hierusalem celestem. Est ergo civitas in celis que dicitur Hierusalem et mons Sion. Non sine causa Beniamin accepit in sorte sua Hierusalem et montem Sion, sed quia celestis Hierusalem ratio exigebat ut non alii daretur terrestris que est figura celestis.
marg.|  ADAMANTIUS.  BETHELEEM  QUOQUE non sine certa ratione in sortem Iude decernitur vel Chebron, vel singule civitates singulis tribubus conscribuntur. Sed celestia loca in quibus Hierusalem et Sion nominantur et cetera, que his vicina sunt, hoc in se rationis continebant in celis, quod forte gubernabatur in terris ?
marg.|  Hinc ergo est quod dispensavit divina sapientia nomina quedam locorum scribi que mysticam interpretationem contineant quibus indicatur, quia hec certis rationibus non casu fieri dispensantur. Sicut enim non fortuitu ille angelus Michael, alius Gabriel, alius vero Raphael vocatur, et ille patriarcha Abraam, et ille Isaac, et alius Iacob, vel ille Abraam, ex Abram ille Isaac, et alius Israel. Sed et certa ratione illa Sara, ex Sara ille Israel, ex Iacob vel ille Abraam, ex Abram et quisque angelorum vel hominum. Ex his que sibi iniunguntur officiis et actibus nomina fortiuntur, ita consequens est loca quedam esse celestia et civitates sicut Hierusalem celestis dicitur et mons Sion esse etiam alias, quarum figuram iste que in terris sunt continent, que hic nobis per Iesum Nave mystice designantur. De civitatibus dictum puto : Edificabuntur civitates Iude, et habitabunt ibi, et in domo patris mei mansiones multe sunt. Et esto potestatem habens super x civitates. Ne ergo cum fastidio hoc legatis et putetis vilem scripturam ex multis nominibus contextam, sed scitote in his mysteria contineri maiora, quam potest humanus sermo proferre vel auditus mortalis audire. Cognita sunt hec illi integre qui raptus est usque {t. 1 : Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 462a} [Rusch, f.  239va ] ad tertium celum. In celo enim vidit celestia, vidit Hierusalem celestem veram civitatem Dei et Sion montem quocumque loci est. Vidit Bethleem et Chebron et omnia que scribuntur hoc forte divisa. Rationes quoque eorum in spiritu comprehendit. Confitetur enim se audisse verba et rationes que non licet homini loqui, quales, scilicet illi erant quibus dicebat. Ratione homines estis, et secundum hominem ambulatis. Dicebat ea forsitan illis qui non secundum carnem ambulabant Thymotheo et Luce et ceteris discipulis, quos sciebat capaces esse ineffabilium sacramentorum. Unde Thymotheo ait : Memor esto verborum que a me audisti que commenda fidelibus hominibus et his qui ydonei sunt alios docere.
Numérotation du verset Ios. 18,7 
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset Ios. 18,8 
Cumque surrexissent viri ut pergerent {t. 1 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 461a} [Rusch, f.  239ra ] ad describendam terram precepit eis Iosue dicens : Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo vestro in Silo mittam vobis sortem.

vestro] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,9 
Itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
Numérotation du verset Ios. 18,10 
Qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israel in septem partes.
Numérotation du verset Ios. 18,11 
Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
Numérotation du verset Ios. 18,12 
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plage et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven

a] ab Weber ad] in Weber
Numérotation du verset Ios. 18,13 
atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel descenditque in Astharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris

Astharothaddar] scrips., Astarothaddar ΩMS Rusch , Ataroth Addar Ed1530 Clementina, Atharothaddar Ed1455 Weber
Numérotation du verset Ios. 18,14 
et inclinatur circumiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Bethoron contra Africum. Suntque exitus eius in Chariathbaal que vocatur et Chariathiarim urbem filiorum Iuda. Hec est plaga contra mare ad occidentem.

ad meridiem] a meridie Weber ad] et Weber
Numérotation du verset Ios. 18,15 
A meridie autem ex parte Chariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa.
Numérotation du verset Ios. 18,16 
Descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennon et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque Gehennon id est vallis Ennon iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel

Gehennon Ω Rusch ] in praem. Ed455 Rusch Ed1530 Rusch Clementina , Gehennom Weber cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם
Numérotation du verset Ios. 18,17 
ad aquilonem {t. 1 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 461b} [Rusch, f.  239rb ] et egrediens ad Ensemes id est fontem Solis

ad] transiens praem. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,18 
et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque Habenboem id est lapidem Boem filii Ruben10  et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem

Habenboem] ad Abenboen Weber 10  < Parall .> Ios. 15, 6.
Numérotation du verset Ios. 18,19 
et pretergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam
Numérotation du verset Ios. 18,20 
qui est terminus illius ab oriente. Hec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias suas11  .

11  suas] singulas Weber
Numérotation du verset Ios. 18,21 
Fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis
Numérotation du verset Ios. 18,22 
Betharaba et Samaraim12  et Bethel

12  Samaraim ΩMS Ed1455 Rusch ] Samari ΩJ, Semaraim Weber
Numérotation du verset Ios. 18,23 
et13  Avim et Affara et Offora14 

13  et] om. Weber 14  Offora] Ofra Weber
Numérotation du verset Ios. 18,24 
villa Emona15  et Ophni16  et Gabee civitates duodecim et ville earum.

15  Emona] Hemona Weber 16  Ophni] scrips. ,Offui Rusch Ofni Weber
Numérotation du verset Ios. 18,25 
Gabaon et Rama et Beroth
Numérotation du verset Ios. 18,26 
et Mesphe Caphara 17  et Amosa18 

17  Mesphe] Mesfe Weber | Caphara] Cafera Weber 18  Amosa] Ammosa Weber
Numérotation du verset Ios. 18,27 
et Recem Iarephel19  et Tharela20 

19  Iarephel] Iarafel Weber 20  Tharela] Tharala Weber
Numérotation du verset Ios. 18,28 
et Sela Heleph21  et Iebus que est Hierusalem Gabaad22  et Chariath civitates quattuordecim et ville earum. Fuerunt omnes civitates viginti sex23  . Hec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.

21  Heleph] Eleph Weber | 22  Gabaad] Gabaath Weber | 23  Fuerunt omnes… sex Rusch ] om. Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_18)