initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Ios. 2,1 
Misit ergo Iosue
interl.| Christus
filius Nun de Sethim duos viros exploratores
interl.| duo testamenta, ut credentium fidem vel rebellium infidelitatem probaret ante adventum iudicii
in abscondito et dixit eis : ite et considerate terram urbemque
interl.| mundum

in] om. Weber
Hiericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
interl.| Ecclesie scilicet de gentibus congregate, que ante in desideriis carnis fornicabatur cum idolis ; unde « Meretrices precedent vos in regno » celorum.

Mt. 21, 31.
et quieverunt apud eam.
marg.|  DUOS  VIROS  EXPLORATORES. ADAMANTIUS. Mittuntur a Iesu exploratores in Hierico et suscipiuntur a meretrice Raab. Exploratores isti possunt angeli putari, secundum illud : « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam » etc. Quod per alios invisibiliter per Iohannem vero visibiliter complebatur, de cuius baptismo dicitur, quia scribe et pharisei non crediderunt ei. Meretrices autem et publicani credentes baptizati sunt, sicut meretrix exploratores Iosue suscepit, per quos ab interitu inimice gentis eripitur. Raab interpretatur latitudo, hec est Ecclesia Christi que ex peccatoribus tamquam ex meretricatione collecta dicit : « Angustus est mihi locus, fac mihi locum ubi habitem » ; hos autem mihi « quis enutrivit », et ad quam dicitur dilata edes tuas, hec est meretrix, cui Salomon qui pacem venit facere eorum que in celis sunt et que in terris reddi vivum iussit infantem. Illa vero que mortuum habebat infantem prioris populi est sinagoga, vel eorum qui in heresim declinaverunt ; hec autem meretrix exploratores Iesu suscipit, susceptos in superioribus collocat excelsis, scilicet fidei sacramentis. Nem enim missus a Iesu invenitur deorsum et humi iacens, sed in superioribus permanet. Nec ipse solum in superioribus permanet, sed et meretrix que suscipit ex meretrice sit prophete. Dicit enim : Scio quia   Dominus tradit vobis terram hanc etc. Vides quomodo olim meretrix impia et immunda nunc spiritu sancto repleta est : de preteritis confitetur, de presentibus credit, de futuris prophetat. Sic Raab dilatatur et proficit usquequo in omnem terram exivit sonus eorum. Sed et Iaphet dilatatio interpretatur, qui et ipse formam gentilis populi gerebat, et Chanaan puer servus ei subiicitur a patre, et fratri suo Sem, in forma eorum, qui ex circumcisione salvantur. In quo miranda benignitas et providentia Dei, qui volens peccatori Cham prestare remedium et salutem, servum fecit eum fratribus suis, sicut Esau fratri suo Iacob non ut periret, sed ut salutem melioribus obediendo acquireret. Prestatur enim plurimum malis, qui se regere nesciuntur cum sibimetipsis non committuntur, sed servi fiunt sanctorum, et subiacent melioribus. Vides quam multa benignitas Domini quam abscondit auribus vulgi, et verbis asperioribus tegit, ne servus malus et ingratus contemptor efficiatur, si in misericordia Domini sui intellixerit bonitatem.

Mt. 11, 10 ; Mc. 1, 2 ; Lc. 7, 27.
Cf. Is. 49, 20.
Cf. Is. 49, 21.
Cf. Ios. 2, 24.

Parall. : Glossa ordinaria (Ps. 86, 4).
Numérotation du verset Ios. 2,2 
Nuntiatumque est regi Hiericho
interl.| diabolo vel mundo qui maluit periclitari quam perdere exploratores Christi
et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel ut explorarent terram
Numérotation du verset Ios. 2,3 
Misitque rex Hiericho ad Raab meretricem dicens : Educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam. Exploratores quippe sunt et omnem terram {t. 1 : Erfurt, f. 217ra ; facsim., p. 433a} [Rusch, f.  217ra ] considerare venerunt.

m.] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,4 
Tollensque mulier viros abscondit et ait :
interl.| fideliter apud se conservans
Fateor venerunt ad me et nesciebam unde essent.

et] sed Weber
Numérotation du verset Ios. 2,5 
Cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendite
interl.| vel : comprehendetis

comprehendite] comprehendetis Weber
eos.
Numérotation du verset Ios. 2,6 
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos in stipula lini
interl.| vel stuppa vel quisquiliis

in stipula lini] lini stipula Weber
que ibi erat.
Numérotation du verset Ios. 2,7 
Hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam que ducit ad vadum Iordanis. Illisque egressis statim porta clausa est
Numérotation du verset Ios. 2,8 
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait :
Numérotation du verset Ios. 2,9 
Novi quod tradiderit vobis Dominus terram etenim irruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terre.

v. D.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,10 
Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Egypto et que feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
Numérotation du verset Ios. 2,11 
et hec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester ipse Deus in celo sursum et in terra deorsum.

remansit] + in Weber ipse] + est Weber
Numérotation du verset Ios. 2,12 
Nunc ergo iurate mihi per Dominum
interl.| pactum facit pro salute sua et suorum cum testamentis Domini
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
Numérotation du verset Ios. 2,13 
et salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia que eorum sunt et eruatis animas nostras a morte10  .
interl.| ruina seculi

10  a m.] de m. Weber
Numérotation du verset Ios. 2,14 
Qui responderunt ei : anima nostra sit pro vobis in mortem si tantum11  non prodideris {t. 1 : Erfurt, f. 217rb ; facsim., p. 433b} [Rusch, f.  217rb ] nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.

11  tantum] tamen Weber
Numérotation du verset Ios. 2,15 
Dimisit12  ergo eos per funem de fenestra domus enim eius adherebat13  muro.

12  Dimisit Weber ] scrips. , demisit Rusch 13  adherebat] herebat Weber
Numérotation du verset Ios. 2,16 
Dixitque ad eos ad montana conscendite
interl.| quasi humilia et deiecta fugite, celestia predicate
ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 217rb ; facsim., p. 433b} [Rusch, f.  217rb ] AD  MONTANA  CONSCENDITE. ADAMANTIUS. etc. Dat sapiens meretrix consilium mysticum et celeste, nihil terrenum habens. Per   montana , inquit, abite, nolite per valles incedere humilia et deiecta refugite que excelsa sunt et sublimia predicate. Ipsa autem pannum coccineum ponit in domo sua per quod salvetur ab excidio civitatis, coccineum scilicet, quod sanguinis formam gerebat. Sciebat enim quod nulli esset salvus nisi in sanguine Christi. Datur etiam ei hoc mandatum. Omnes qui inventi fuerint in domo tua salvabuntur. Si quis ergo salvari vult, veniat in hanc domum in qua Christi sanguis in signo est redemptionis. Nam, apud eos qui dixerunt : « Sanguis eius super nos et super filios nostros », Christi sanguis in damnationem. Positus est enim Iesus in ruinam et in resurrectionem multorum. Ideo contradicentibus signo eius efficitur sanguis ad penam credentibus ad salutem. Nemo ergo extra Ecclesiam salvatur. Qui foras exit mortis sue reus fit, hoc est sanguinis signum quia hec est sanctificatio que per sanguinem constat. Quia in fenestra dependet hoc signum, illud arbitror indicare quia fenestra domum illuminat, et per quam tantum luminis capimus, quantum sufficiat oculis nostris et visui et incarnatio Salvatoris non nobis integrum deitatis aspectum ingessit, sed tamquam per fenestram per incarnationem suam fecit nos lumen deitatis aspicere. Ideo mihi videtur signum salutis per fenestram datum, quo salutem consequantur omnes qui in domo eius sunt, que aliquando meretrix erat, mundati in aqua et in Spiritu sancto et in sanguine Christi.
Numérotation du verset Ios. 2,17 
Qui dixerunt ad eam : Innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
Numérotation du verset Ios. 2,18 
si ingredientibus nobis terram, signum
interl.| redemptionis
fuerit funiculus iste coccineus
interl.| sanguis Christi
et ligaveris eum in fenestra
interl.| incarnatione Christi
per quam nos dimisisti14  et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
interl.| in Ecclesiam

14  dimisisti Weber ] scrips., demisisti Rusch
Numérotation du verset Ios. 2,19 
qui ostium domus tue egressus fuerit
interl.| nemo extra Ecclesiam salvatur
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis qui tecum in domo fuerint15  , redundabit in caput nostrum si eos quis16  tetigerit.

15  in d. - f.] inv. Weber 16  quis] aliquis Weber
Numérotation du verset Ios. 2,20 
Quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos,
Numérotation du verset Ios. 2,21 
et illa respondit : Sicut locuti estis ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent appendit funiculum coccineum in fenestram eius.17 

17  fenestram eius] fenestra Weber
Numérotation du verset Ios. 2,22 
Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti. Querentes enim per omnem viam non repererunt eos.
Numérotation du verset Ios. 2,23 
Quibus urbem ingressis, reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et, Iordane transmisso, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia que acciderant sibi
Numérotation du verset Ios. 2,24 
atque dixerunt {t. 1 : Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 434a} [Rusch, f.  217va ] tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_2)