initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Ios. 21,1 
Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel
marg.|  ACCESSERUNTQUE  PRINCIPES.  ADAMANTIUS. Omnes filii Israel acceperunt sortes suas in terra. Levitis in hereditate solus sufficit Deus. Sed quia accipiunt decimas et primitias per preceptum Domini, oportet eos etiam de terra et de habitaculis decimas accipere. Hoc est enim de omnibus decimas accepisse. Ideo accedentes principes levitarum ad Eleazarum sacerdotem, et ad Iesum filium Nave, et ad principes tribuum dixerunt, Dominus precepit civitates dari nobis ad habitandum {t. 1 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f.  240va ] et suburbana earum animalibus nostris. Oportet ergo de civitatibus et de suburbanis sortem fieri, ne indiscrete et fortuitu videatur facta divisio levitis. Sicut ergo distributio in filiis Israel habuit rationem, qua quis prima sorte dignus haberetur, et alius secundam, in quibus fuit ultimus Dan, ita necesse est hic esse aliquam rationem, ut alii prima, alii secunda, alii vero tertia sors ducatur. Dicuntur autem esse filii Levi, Gerson et Caath et Merari, et ostenditur primatus tenuisse honorem Caath, cuius filii fuerunt Moyses, Aaron et Maria. Igitur de Caath pars quidem plebis facta est sacerdotalis, que est Aaron et filii eius. Moyses autem in sacerdotali ordine aut si quid plus esse potest habendus est ; alia vero ratio est de filiis Israel. Ceteri autem ex filiis Caath secundum ordinem tenuerunt in tribu Levi, qui sunt Ysahar et Hebron et Oziel. Deinde accipiunt post hos partem, post Caath ex filiis Levi Gerson. Tertio loco novissimus omnium Merari. Hec est autem differentia primi ordinis, secundi, tertii vel quarti, quam primo omnium observavimus in numeris. Postquam enim ordinate sunt xii tribus, per quattuor orbis partes circa arcam testamenti Domini excubias agere ; statute sunt tres quidem ab Oriente, tres ab Affrico, id est meridie, tres ad mare, id est ad Occidentem, tres vero ab Aquilone. Ibi etiam isti per quattuor orbis partes eodem ordine deputantur. Et ab Oriente quidem ubi erant tribus Iuda, que est inter ceteras prima Aaron et filii eius locantur. Caath vero filii qui erant reliqui arcam Domini portare, et tubis canere statuuntur, ita ut cum prima tuba cecinisset, moverent castra, qui erant ab Oriente. Cum vero secunda que erant a meridie, tertia ab Occidente, quarta ab Aquilone. Videns quantus ordo, quanta in scripturis sanctis rerum consequentia custoditur, nihil sine ratione geritur et ordine. Diligentius vero que hic referuntur adverte. Prima, inquit, exit sors Caath, et facta est filiis Aaron sacerdotibus qui erant in Levitis, cui oportebat primatum dari, nisi Aaron primo vel summo pontifici ? Primo in vite meritis, in honoribus, in virtute. Non est ergo ista sors fortuita, sed adest virtus supera gubernans eam secundum divine providentie iudicium, et decernit hec sors filiis Aaron prima habitacula. Filiis Aaron in tribu Iuda et in tribu Symeon et in tribu Beniamin per sortem civitates xiii. Vides quomodo electis viris in electis tribubus habitacula dispensantur ? Quos autem oportuit secundam sortem suscipere ? Filios, inquit, Caath, qui reliqui erant post filios Aaron et quas tribus isti accipiunt ? In tribu, inquit, Effrem, et in tribu Dan, et in dimidia tribu Manasse civitates x per sortem.

1 Eleazarum] Eleazar Weber
Numérotation du verset Ios. 21,2 
locutique sunt ad eos in Silo terre Chanaan atque dixerunt : Dominus precepit per manum Moysi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta.
Numérotation du verset Ios. 21,3 
{t. 1 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f.  240va ] Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum.
Numérotation du verset Ios. 21,4 
Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribu Iuda et Simeon et Beniamin civitates tredecim

tribu] tribubus Weber
Numérotation du verset Ios. 21,5 
et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superfuerant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.

superfuerant] superflui erant Weber
Numérotation du verset Ios. 21,6 
Porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
Numérotation du verset Ios. 21,7 
Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
marg.| Qui sunt autem tertii filii Gerson, et in quibus tribubus fortiuntur ? In Isachar, inquit, et in Aser ; in Neptalim et dimidia tribu Manasse, que est in Basanitidi civitates tredecim.
marg.| Qui sunt autem ultimi in levitis ? Filii, inquit, Merari. In quibus accipiunt tribubus ? Ex tribu, inquit, Ruben trans Iordanem, et Gad de tribu Zabulon, qui ultimus est inter filios Lie. Accipiunt in sorte civitates xii. Cum quattuor partes sint orbis terre, Caath accipit sortem primus inter filos Levi a parte Orientis, cum illis tribubus primatum omnium tenent. Vide quomodo {t. 1 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 464b} [Rusch, f.  240vb ] omnia convenienti quattuor partibus. Orbis orientalis nobilior est in qua nobilior omnium Iude tribus habebatur. Et filii Caath sacerdotes primam ducunt in primis tribubus et orbis partibus sortem Gerson et Merari, qui erant primi inter filios Levi. Sic ergo tres primi Levi accipiunt Orientem, Occidentem vero ubi erat Ruben et Symeo et Gad, sortitur secunda sorte Caath et tribum Symeonis. Merari vero primum sortitur Ruben et Gad et iterum Merari tertium in numeris ab Oriente accipit Zabulon ut iustitia servetur in sorte secundum Deum ducitur et credentium mentes ad mysteria futuri seculi dirigat contuenda. Post hec eorum qui ad mare erant, id est Effrem et Beniamin et Manasses, Caath, cum suscepisset secunda sorte tribum Beniamin ceteri ex familia eius sortiti sunt Effrem. Post hec eos qui erant ex dimidia tribu Manasse, que fuit in terra sancta, sortitur Gerson, et aliam dimidiam tribum Manasse. Sed quia oportebat etiam eos qui erant in Aquilone aliquid sacerdotalis gratie consequi, ne penitus nudati celestibus donis viderentur in his ergo quorum novissimus ordo erat in Aquilone, id est Dan et Neptalim et Aser. Rursus Caath non inter sacerdotes, sed inter ceteros primam tamen accipit sortem in Dan, secunda vero Gerson in Aser, et tertiam idem Gerson in Neptalim. Quis potest hec omnia comprehendere ? Quis meminisse saltem ordinem ipsum mysteriorum, quod si etiam ad litteram explicare difficile est per mixtiones locorum vel personarum, que in historia continentur. Quid dicimus de sacramentis que per hec describuntur et in quibus distributiones future hereditatis adumbrantur ? Quis castrorum sedes diversas explicet ? Quomodo hec in resurrectione per singulos quosque sanctorum sacerdotali vel levitico ordine habenda sit distributio, ut in resurrectione non confuse agantur omnia, sed veniat unusquique suo ordine. Initium Christus deinde qui sunt Christi, qui in adventu eius resurgent cum tradiderit regnum Deo Patri cum subiecerit ei omnem principatum et potestatem. Ibi tales quedam castrorum observationes et sacerdotales descriptiones et ordines ac tubarum significationes erunt. Fortassis etiam sicut ordinavit Deus stellas celi et mirandis rationibus collocavit alis in axe Aquilonis, alias in partibus Orientis, alias in Austro, et alias in Occasu ; ita eos qui ex resurrectione mortuorum erunt sicut stelle celi in multitudine et claritate venientes, scilicet ex semine Abrae ordinabit in regno celorum ; secundum ordinem stellarum et partium celi, et dabit aliis sortem ad Orientem, aliis ad Occidentem, aliis ad Austrum, aliis vero quos ipse novit ad Aquilonem, quia multi veniunt ab Oriente et Occidente, et quattuor partibus orbis terre et recumbent cum Abraam, cum Isaac et Iacob in regno celorum.
marg.|  ADAMANTIUS. Supra dictum est quia filii Israel dederunt sortem Iesu in monte Effrem, et quia edificavit civitatem ibi et habitavit in ea. Sed in eadem scriptura repetit ut addat quod Macheras petrinas quibus circumcidit filios Israel in eremo abscondit ibi. Diximus autem quia Iesus Christus petit a nobis locum {t. 1 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 465a} [Rusch, f.  241ra ] quem edificet in quo habitet. Et quia tales effici debemus mente et corpore ut in anima nostra locum dignetur accipere et edificare et habitare. Et quis est in omni populo tam acceptabilis qui ad hoc dignus sit forte nec singuli, sed tota simul Ecclesia recipere potest in se Iesum ut habitet in ea. Quis est ergo locus in quo habitare debet Iesus ? In monte, inquit, Effrem, id est in monte fructifero. Qui sunt montes fructiferi ? Illi, scilicet in quibus sunt fructus spiritus, pax, gaudium et patientia, caritas etc. Hi sunt mente et spiritu semper excelsi et quamvis pauci fuerint, in ipsis tamen habitans Iesus, qui est lux vera. Emittit radios sue lucis super eos, quos nondum dignos suo habitaculo principaliter iudicat. Videamus ergo que sunt machere petrine quibus circuncidit Iesus filios Israel. Si oretis pro nobis ut sermo noster vivens sit et efficax et acutior, super omnem macheram prestabit et nobis Dominus Iesus Christus, ut verbum Dei quod loquimur ad vos circumdat omnem immunditiam et vitia de auditoribus et amputet omne quo vis mentis et efficacia naturalis obtegitur. Et sic per verbum Dei quod est machera petrina circumcidemini a Iesu, et audietis quia abstuli opprobrium Egypti hodie a vobis. Quid enim prodest exisse de Egypto, id est de seculo, et per eremum ambulare, et morum pristinas sordes et vitiorum immunditias retinere ? Oportet ergo post digressionem maris rubri auferri carnalia veteris consuetudinis vitia per Iesum Christum, ut tandem Egypti careamus opprobriis. Ponuntur vero illi culturi lapidei quibus secundo circumcisi sumus a Iesu in eo loco quem petit Iesus, accipit Iesus, possidet in anima, scilicet iusti. Est enim machera verbum Dei, quo purgantur peccata de auditorum annis. Hec ergo virtus verbi divini reconditur in eo loco cui datur sermon sapientie et scientie, ut oportuno tempore anima illa proferat istas macheras in Ecclesia et circumcidat secundo eos qui secunda indigent circumcisione. Quod autem dicit petrinas macheras, id est saxo cultros et non ex ferro opere artificis fabricatos, illud ostendit quod hic sermo Dei qui immunditias cordium circumcidit, non ex arte grammatica vel rhetorica venit neque doctorum malleis domatur aut studiorum cotibus elimatur, sed ex illa petra descendit, que de monte sine manibus abscisa orbem terre implevit et dona spiritalia credentibus tribuit.
Numérotation du verset Ios. 21,8 
Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum sicut precepit Dominus per manum Moysi singulis sorte tribuentes.
Numérotation du verset Ios. 21,9 
De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina :
Numérotation du verset Ios. 21,10 
filiis Aaron per familias {t. 1 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 464b} [Rusch, f.  240vb ] Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
Numérotation du verset Ios. 21,11 
Chariatharbe patris Enach que vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum.
Numérotation du verset Ios. 21,12 
Agros vero et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum.
Numérotation du verset Ios. 21,13 
Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis

Lobnam Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Lepnam Π ΩM, Lebnam ΩJL Weber , Lebna Cor3 (Al. Lebna., hebr. pronuntiat libna ubicumque nos dicimus lobna)
Numérotation du verset Ios. 21,14 
et Iether et Istimon

Istimon] Isthimon Weber
Numérotation du verset Ios. 21,15 
et Helon et Dabir

et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,16 
et Ahin et Iethan et Bethsames cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus.

Ahin] Ain Rusch Bethsames] Bethsemes Weber
Numérotation du verset Ios. 21,17 
De tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabae

Gabae] Gabee Weber
Numérotation du verset Ios. 21,18 
et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
Numérotation du verset Ios. 21,19 
omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
Numérotation du verset Ios. 21,20 
Reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis hec est data possessio.
Numérotation du verset Ios. 21,21 
De tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis {t. 1 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 465a} [Rusch, f.  241ra ] in monte Ephraim et Gazer
Numérotation du verset Ios. 21,22 
et Iebsam10  et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor.

10  Iebsam] Cebsain Weber
Numérotation du verset Ios. 21,23 
De tribu quoque Dan Helteco11  et Gabathon12 

11  Helheco] Elthece Weber 12  Gabathon] Gebbethon Weber
Numérotation du verset Ios. 21,24 
et Haialon13  et Iethremmon14  cum suburbanis suis civitates quattuor.

13  Haialon] Ahialon Weber 14  Ahialon Φ Θ Weber ] scrips., Haialon Ed1455 Rusch | Iethremmon Rusch tantum ] Gethremmon Weber
Numérotation du verset Ios. 21,25 
Porro de dimidia tribu Manasse Tanath15  et Iethremmon16  cum suburbanis suis civitates due.

15  Tanath] Thanach Weber 16  Iet(h)remmon Rusch Edmaior.T)] Gethremmon Weber cum cett.
Numérotation du verset Ios. 21,26 
Omnes civitates decem et suburbana earum date sunt filiis Caath inferioris gradus.
Numérotation du verset Ios. 21,27 
Filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates17  Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas.

17  civitates] civitatem Weber
Numérotation du verset Ios. 21,28 
Porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth18 

18  Dabereth] + moderni Daberech, hebr. Daberath marg. Cor3
Numérotation du verset Ios. 21,29 
et Ieramoth19  et Engannim cum suburbanis suis, civitates quattuor.

19  Ieramoth] Iaramoth Weber, + moderni ieramat ant. Iaramoth et sic est in interpretationibus hebr. Iarmuth marg. Cor3
Numérotation du verset Ios. 21,30 
De tribu autem Aser Masal20  et Abdon

20  Masal ΩJS Weber ] Masan ΣT Ed1455 , Mas sã Rusch, Messal Ed1530 , Massalaton ΩM
Numérotation du verset Ios. 21,31 
et Olrath21  et Roob cum suburbanis suis, civitates quattuor.

21  Olrath] Elacoth Weber
Numérotation du verset Ios. 21,32 
De tribu quoque Nepthalim22  civitates23  confugii Cedes in Galilea et Ammothdor {t. 1 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 465b} [Rusch, f.  241rb ] et Charthan cum suburbanis suis civitates tres.

22  Nepthalim] scrips., Neptalim Rusch, Nepthali Weber 23  civitates] civitatem Weber
Numérotation du verset Ios. 21,33 
Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
Numérotation du verset Ios. 21,34 
Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnal24  et Chartha25 

24  Iecnal Ed1455 Rusch ] Iecenam ΛH Π ΣTO O ΘAMG*H ΩL, Iecnaam Ed1530, Iecnam Clementina, Gethenã ΩM, Getheran ΩS, Iecheram ΩJ Weber 25  Chartha Weber ] Charta ΩL, Cartha Rusch
Numérotation du verset Ios. 21,35 
et Damna et Naalol26  civitates quattuor cum suburbanis suis.

26  Naalol] Nalol ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 21,36 
Et de27  tribu Ruben ultra Iordanem contra Hiericho civitates28  refugii29  Bosor in solitudine Misor30  et Iaser31  et Iethson32  et Maspha33  civitates quattuor cum suburbanis suis.34 

27  Et de tribu] De tribu ΛH ΩM Ed1455 Ed1530 Clementina, Deinde Rusch | 28  civitates ΦV ΩM Ed1455 Rusch Clementina, civitas Ed1530 ] civitatem ΩL | 29  refugii ΩJ Rusch ] confugii ΦP ΩL | 30  Misor Rusch etc.] om. ΩJL tantum | 31  et Iaser ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Iasa ΩL tantum | 32  Iethson ΦP ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] Gethson ΩJ, Cademoth ΩL | 33  Maspha Rusch ] Masfa ΩJ, Masphe ΩS, Masphaat ΩL, Mephaath Clementina | 34  v. 36 (forma longior): Et de tribu Ruben... suis ΛH ΦV²P² ΘHAM*ΩJ* ΨB*DFM ΩM ΩL Ed1530 Clementina ; post v. 37 : ΘM² ΩJS Ed1455 cum LXX ] om. Rusch Edmaior. (cf. apparatus) Weber cum multis coddicibus hebreis ; cf. Cor2 : « Alii novi et hebrei et latini sed et satis antiqui habent. Verumptamen, quia invenio grecum habere, constat mihi ant. hebr. hoc habere et postea agitur de tribu Gad ». |
Numérotation du verset Ios. 21,37 
De35  tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon36  et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis.

35  De] Et praem. ΩJL Weber 36  Esebon] Eschon Weber
Numérotation du verset Ios. 21,38 
Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim.
Numérotation du verset Ios. 21,39 
Itaque civitates universe37  Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
marg.|  ITAQUE  CIVITATES  UNIVERSE  LEVITARUM etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quod duodecim urbes accipiunt levite predicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam que constat ex Decalogo legis et quadrifido numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes quibus etiam adduntur due, quia cuncta que predicant mortali et mistico sensu annuntiant.

37  c. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,40 
cum suburbanis suis singule per familias distribute.
Numérotation du verset Ios. 21,41 
Deditque Dominus Deus38  Israeli omnem {t. 1 : Erfurt, f. 241va ; facsim., p. 466a} [Rusch, f.  241va ] terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea.
marg.|  DEDITQUE  DOMINUS  DEUS  ISRAELI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur cum Israel non solum usque ad diem mortis Iesu, sed etiam post non eradicaverit gentes que terram promissionis tenebant, quamvis ex parte illis debellatis ibi consisterent, quomodo dictum sit et dedit Dominus Deus Israel omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum et eam hereditaverunt, et requiem dedit illis Dominus in circumitu sicut iuraverat patribus {t. 1 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 465b} [Rusch, f.  241rb ] eorum nec restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Omnes inimicos eorum tradidit Dominus Deus in manus eorum non decidit ex omnibus verbis, que locutus est Dominus filiis Israel, omnia advenerunt, diligenter omnia consideranda sunt, et primum quod omnium gentium terra promissa sit Israelitis.  VII gentes videntur assidue memorari, unde in Exodo legitur : Mittam ante faciem tuam angelum meum, et eiiciet Amorreum, Etheum, Pherezeum, Gergeseum, Eveum et Iebuseum et Chananeum. Harum ergo gentium terram videtur Deus patribus promisisse. In Deuteronomio etiam scriptum est expressius : Si accesseris ad civitatem, expugnare eam et vocaveris eos cum pace si pacifice responderint tibi, et apparuerint tibi ; omnis populus qui inventi fuerint in civitate erunt tibi tributarii et obedientes. Si autem non obedierint tibi et fecerint ad te bellum et circumsedebis eam et tradet eam, Deus in manus tuas interficies omne masculinum eius et inece gladii preter mulieres. Suppellectilem et omnia pecora, et quecumque fuerint in civitate, et omnia utensilia predaberis tibi et edes omnem predationem inimicorum tuorum quos Dominus Deus tuus dabit tibi. Sic facies omnibus civitatibus que longe sunt a te valde que non sunt de civitatibus gentium istarum. Ecce autem ex civitatibus istis, quas Deus dabit tibi in hereditatem terram eorum, non vivificabis omnem vivum, sed anathematizabis eos Etheum et Amorreum, Chananeum, Pherezeum, Iebuseum et Gergeseum, quemadmodum mandavit tibi Dominus Deus tuus. Et hic istarum  VII gentium terram esse promissam in hereditatem quam debellatis eisdem gentibus usque ad internitionem Israelite possiderent manifestum est. Ceteras enim gentes, que longinque essent, voluit esse tributarias si non resisterent. Si autem resisterent etiam ipsas interfici exceptis pecoribus et preda. Item in Deuteronomio : Et erit cum abstulerit Dominus gentes multas et magnas a conspectu tuo : Etheum, Gergeseum, Amorreum, Phereseum, Chananeum, Eveum et Iebuseum, exterminio percuties eos et exterminio exterminabis eos. Non dispones ad eos testamentum nec miserearis eorum etc. His ergo et aliis scripturam locis ostenditur. Harum gentium terras ita accepisse in hereditatem filios Israel, ut non cum eis, qui eas tenebant, sed pro eis illic habitarent. In Genesi autem undecim gentes promittuntur semini Abrae sic : Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Egypti usque ad flumen magnum Eufraten, Cineos et Cenezeos et Chelmoneos, Pherezeos, Etheos, et Raphaim et Amorreos et Chanaeos et Eveos et Gergeseos et Iebuseos. Que ita solvitur questio ut intelligamus hanc precessisse prophetiam, quod in eos fines regnum erat porrecturus Salomon, de quo ita scriptum est : Et omne propositum Salomonis quod destinaverat edificare in Hierusalem et in Libano et omni terra potestatis sue omnis populos qui derelictus est a Cetheo et Amorreo et Pherezeo, Evo et Iebuseo, qui non erant ex Israel, et filiis eorum qui residui erant in terra cum eis. Quos non consumaverant filii Israel. Subiugavit eos Salomon in tributum usque in diem hanc. Ecce residua populorum debellandorum et omnino ex Dei precepto perdendorum, subiugavit Salomon in tributum. Quos utique secundum Dei preceptum perdere debuit, sed tamen subiugati {t. 1 : Erfurt, f. 241va ; facsim., p. 466a} [Rusch, f.  241va ] tamquam tributarii possessi sunt. Post autem ita legitur : Et erat dominans in omnibus regionibus a flumine usque ad terram Philistim, et usque ad fines Egypti. Ecce impletum est quod in Genesi Abrae promissum est a flumine, enim hic intelligitur Eufraten. Magnum enim flumen in illis locis etiam proprio nomine non addito. Potest intelligi enon enim de Iordane, accipi potest cum et citra Iordanem et ultra iam terras Israelite obtinerent, et ante regnum Salomonis. Ergo a flumine Eufrate ex partibus orientis usque ad fines Egypti, que pars illis erat ab occidente regnum Salomonis, dicit Liber Regum, fuisse porrectum. Tunc ergo plus subiugatum est, quam tenebant vii gentes, et tunc in servitutem redacte sunt non vii sed xi. Quod enim in Libro Regum scriptum est : usque ad fines Egypti a flumine, cum scriptura ab oriente, usque ad occidentem. Quantum porrectum esset regnum, vellet ostendere idem in Genesi cum ab occidente usque ad orientem prefiniretur, dictum est a flumine Egypti usque ad flumen magnum Eufraten. Flumen enim Egypti quod disterminat regnum Israel ab Egypto non est Nilus, sed fluvius non magnus qui fluit per Rinocorulam civitatem. Unde iam ad orientem versus incipit terra promissionis. Sic ergo fuerat constitutum filiis Israel ut septem gentium terras illis perditis inhabitarent, aliis autem regnarent subditis atque tributariis, usque ad flumen Eufraten. Et cum in hoc non obedissent, quia ex illis quas exterminare debebant ; obedientes aliquos fecerant. Deus tamen, tempore Salomonis, fidem sue repromissionis implevit. Nunc ergo in libro Iesu Nave quod consideramus quomodo erit verum. Et dedit Deus Israel omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum et hereditaverunt eam. Quomodo adhuc vivente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias septem gentium nondum superavissent. Nam quod sequitur : Et hereditaverunt eam, verum est quia ambierant ibique consederant. Deinde quod adiungitur : Et requiem dedit illis in circumitu Dominus, sicut iuraverat patribus eorum. Verum est quia vivo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquie illarul gentium, sed nulla earum audebat eos lacessere. Ideo dictum est etiam quod adiungitur non resistit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Quod vero sequitur : Sed omnes inimicos eorum tradidit Dominus in manus eorum illos, scilicet intelligi voluit, qui obviam ire in bellis ausi sunt. Quod postea dicit : Non decidit, ex omnibus verbis {t. 1 : Erfurt, f. 241vb ; facsim., p. 466b} [Rusch, f.  241vb ] bonis que locutus est Dominus filiis Israel omnia advenerunt ; ita vult intelligi quia cum iam illi contra preceptum Domini fecissent quibusdam parcendo, et eos obedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salvi erant. Ideo cum dixisset ex omnibus verbis addidit bonis, quia nondum evenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. Restat ergo ut quod ait : Dedit Dominus Deus Israel omnem terram quam iuraverat dare patribus eorum. Secundum hoc intelligatur quia adhuc erant ex illis gentibus reliquie conterende et exterminande, vel ex aliis usque ad flumen Eufraten, aut subiugande. Si non resisterent, tamen in usum eorum relicte sunt in quibus exercerentur ne carnalibus affectibus et cupiditatibus infirmi repentinam prosperitatem modeste et salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent. Omnis ergo illis terra data est, quia et illa pars que nondum fuerat data in possessionem iam data fuerat in quandam exercitationibus utilitatem.

38  Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,42 
Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt.
marg.|  NULLUSQUE  HOSTIUM  EIS  RESISTERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod ait : Non restitit quisquam ante faciem eorum ab omnibus inimicis eorum, queri potest quomodo verum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes non permiserunt descendere in vallem et prevaluerint eis in montibus, sed pro universo populo xi tribus deputate sunt. Si autem queritur cur hec tribus in sorte sua non obtinuerit sufficientes terras, et ab eis a quibus tenebantur, afflicta sit in secreto Dei consilio, est cum tamen Iacob filios benediceret, similia dixit de isto Dan, quibus de illa tribu existimetur futurus antichristus. Sic etiam solvi potest hec questio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum, cum scilicet simul sub unius ducis imperio pugnarent antequam singulis tribubus sua loca defendenda dividerentur.
Numérotation du verset Ios. 21,43 
Ne unum quidem verbum quod illis prestiturum39  se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia.

39  prestiturum] prestaturum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_21)