initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 
Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse
marg.| marg.| EODEM  TEMPORE  VOCAVIT etc. ADAMANTIUS. Congregat Iesus filios Ruben et Gad et dimidia tribum Manasee, qui secum militaverant, et dimittit eos in hereditatem suam, dantis quibusdam muneribus. In quo significat quia cum plenitudo gentium intraverit, et que promissa sunt a Domino Iesu perceperit illi qui per Moysen eruditi et instructi fuerant, et nobis in certamine orationibus et exemplis auxiliati sunt, quia nondum promissiones consecuti sunt expectantes ut etiam nostra vocatio impleretur. Tunc demum perfectionem consequenter cum muneribus que accipiunt a Iesu, ut unusquisque habitet in pace, omni impugnatione cessante. ||
Numérotation du verset Ios. 22,2 
dixitque ad eos : Fecistis omnia que precepit vobis Moyses famulus Domini mihi quoque in omnibus obedistis

p. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,3 
nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in presentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.

nec Cor3 (antiq.) Rusch Weber] non Cor3 (al.)
Numérotation du verset Ios. 22,4 
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem

et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 22,5 
ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem quam precepit vobis Moyses famulus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius {t. 1 : Erfurt, f. 241vb ; facsim., p. 466b} [Rusch, f.  241vb ] et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra.

famulus] servus Weber
Numérotation du verset Ios. 22,6 
Benedixitque eis Iosue et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Numérotation du verset Ios. 22,7 
Dimidie autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan et idcirco medie que superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset eis

Dimidie... Manasse] Tribui autem Manasse medie Weber eis] illis Weber
Numérotation du verset Ios. 22,8 
dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici. Dividite predam hostium cum fratribus vestris.
Numérotation du verset Ios. 22,9 
Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo que sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis sue quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Numérotation du verset Ios. 22,10 
Cumque venissent ad tumulos Iordanis in terram Chanaan edificaverunt iuxta Iordanem altare infinite magnitudinis.
marg.| marg.| CUMQUE  VENISSENT AD  TUMULOS etc. ADAMANTIUS. Filli Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse terras Iordanem edificaverunt altare, filii vero Israel reliqui causam {t. 1 : Erfurt, f. 226ra ; facsim., p.467a} [Rusch, f.  226ra ] ignorantes mittunt Phineem filium Eleazari cum decem viris de singulis tribubus electis querentes quare hoc fecissent. Illi autem satis faciunt de ara dicentes : Scimus quia altare verum est apud vos ubi Iesus habitat etc. Sed videamus huius facti sacramentum prior populus circumcisionis in Ruben primogenito figuratur, et in Gad qui et ipse primogenitus est ex Zelpha et manasse primogenitus est. Quod autem dico primogenitus secundum tempus loquor. Hec autem dicuntur ne inter nos et illos qui ante adventum Christi fuerunt iusti divisio aliqua videretur, sed ut ostenderent se etiam fratres nostros esse, licet enim tunc habuerint altare sentiebant, quia non erat verum sed forma futuri et veri altaris. Noverant illi quia vere hostie et que possent auferre peccata non in illo altari offerebantur, quod habebat primogenitus populus, sed in isto ubi erat Iesus fiet ergo unus grex et unus pastor illi iusti et isti iusti Christiani. ||

terram] terra Weber
Numérotation du verset Ios. 22,11 
Quod cum audissent filii Israel et ad eos certi nuntii detulissent edificasse filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israel
Numérotation du verset Ios. 22,12 
{t. 1 : Erfurt, f. 226ra ; facsim., p. 467a} [Rusch, f.  226ra ] convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos.
Numérotation du verset Ios. 22,13 
Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis

Eleazari sacerdotis] Eleazar sacerdotem Weber
Numérotation du verset Ios. 22,14 
et decem principes cum eo singulos de singulis tribubus.

s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,15 
Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse in terram Galaad. Dixeruntque ad eos :
Numérotation du verset Ios. 22,16 
Hec mandat omnis populus Domini. Que est ista transgressio ? Cur reliquistis Dominum Deum Israel edificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes ?
Numérotation du verset Ios. 22,17 
An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in presentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt ?
marg.| marg.| MULTIQUE DE  POPULO  CORRUERUNT. Cadebat ergo aliquando populus in deserto et moriebatur, venit Aaron et stetit in medio eorum qui moriebantur et qui vivebant, ne ultra vastatio mortis proficeret. Venit ergo et nunc verus pontifex Dominus meus medius inter morientes et vivos, id est inter eos qui ex Iudeis suam presentiam susceperunt, et inter eos qui non solum non susceperent, sed se magis quam illum occiderunt dicentes. « Sanguis eius super nos et super filios nostros ». Unde : « Omnis sanguis iustus qui effusus est super terram ». Requiretur ab hac generatione que hec dixit. Sunt ergo isti pars populi mortui, quia neque azima, neque dies festos competenter agunt. Sed conversi sunt dies festi eorum in luctum et cantica in lamentum. Qui etiam si vellent poterant diem festum celebrare, in eo loco quem elegit Dominus Deus. Nos autem non diximus eis. Non erit vobis pars {t. 1 : Erfurt, f. 226rb ; facsim., p.467b} [Rusch, f.  226rb ] in hoc altari, vel in hereditate Domini, sed ipsi sponte sua altare verum et celestem pontificem refutaverunt. Ideo etiam imaginem perdiderunt. Unde : « Ecce relinquetur vobis Domus vestra deserta ». Translata est enim ad nos gratia spiritus sancti et solemnitates, quia transiit ad nos pontifex verus secundum ordinem Melchisedech et necesse est eum veras hostias, id est spiritales offerre apud nos ubi edificatur templum Dei ex lapidibus vivis que est Ecclesia Dei viventis et ubi est verus Israel in Christo Iesu Domino nostro. ||

Cf. Mt. 27, 25.
Cf. Mt. 23, 38.
Numérotation du verset Ios. 22,18 
Et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israel ira eius10  deseviet.

10  i. eius] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,19 
Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestre transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis edificato altari preter altare Domini Dei nostri11  .

11  nostri] vestri Weber
Numérotation du verset Ios. 22,20 
Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini et super omnem populum Israel ira eius incubuit ? Et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo.
Numérotation du verset Ios. 22,21 
Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidie12  tribus Manasse principibus legationis Israel.

12  dimidie] dimidiam ΩL*, dimidiam ΩL²
Numérotation du verset Ios. 22,22 
Fortissimus Dominus Deus Israel13  ipse novit et Israel simul intelliget si prevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat nos14  in presenti.

13  Dominus Deus Cor1+3 (al.) ΩS Rusch] Deus Dominus Cava X Σ B* ΦA ΘHM ΨDFM Ω Cor3 (antiq. hebr. ) ΩL | Israel Cor3 (al.) ΩS Rusch] om. cett., fortissimus Deus Dominus Weber 14  nos] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,23 
Et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas {t. 1 : Erfurt, f. 226rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f.  226rb ] super eo imponeremus ipse querat et iudicet
Numérotation du verset Ios. 22,24 
et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israel ?
Numérotation du verset Ios. 22,25 
Terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius
Numérotation du verset Ios. 22,26 
et diximus : Extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas
Numérotation du verset Ios. 22,27 
sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre et15  holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris ; non est vobis pars in Domino.

15  et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,28 
Quod si voluerint dicere respondebunt eis : Ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium nostrum ac vestrum16  .

16  n. - ac - v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,29 
Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas preter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius.
marg.| marg.| EXTRUCTO  ALTARI AD  OLOCAUSTA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et in sacrificiis salutarium nostrorum quia pluraliter dicta sunt sacrificia pluraliter etiam salutaria. Ubi advertendum est quemadmodum singulariter dici soleat sacrificium salutare quia si Christum acceperimus, qui dictus est salutare Dei non occurrit quemadmodum pluralier possit intelligi unus enim Dominus noster Iesus Christus quamvis multi dicantur Christi per eius gratiam post eum. Unde : « Nolite tangere Christos meos ». Utrum autem salutare possit dici vel salutaria non facile audendum est. Solus enim Salvator est ipse.||
Numérotation du verset Ios. 22,30 
Quibus auditis Phinees sacerdos et principes legationis Israel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse libentissime susceperunt.
Numérotation du verset Ios. 22,31 
Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod vobiscum17  sit Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 226va ; facsim., p. 468a} [Rusch, f.  226va ] quoniam alieni estis a prevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini.

17  vobiscum] nobiscum Weber
Numérotation du verset Ios. 22,32 
Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israel et retulit eis.
Numérotation du verset Ios. 22,33 
Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum.
Numérotation du verset Ios. 22,34 
Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_22)