initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Ios. 23,1 
Evoluto autem multo tempore postquam pacem dederat Dominus Israeli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis etatis,

1 Evoluto] Avoluto propter mendosam rubricam Rusch ( facsim. )2 d. D.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 23,2 
postquam diviserat terram filiis Israel secundum quod Dominus imperaverat, vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac duces ac magistros dixitque ad eos : Ego senui et progressioris etatis sum,

filiis] filii ΨM, om. ΦP | postquam... imperaverat ΦP² Ψ (... imperarat ΨBF*) Rusch ] om. cett. ΩL Weber | ac] et Weber |
Numérotation du verset Ios. 23,3 
vosque cernitis omnia que fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit.
Numérotation du verset Ios. 23,4 
Et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multeque adhuc supersunt nationes,
Numérotation du verset Ios. 23,5 
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,6 
Tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta que scripta sunt in volumine {t. 1 : Erfurt, f. 226vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f.  226vb ] legis Moysi et non declinetis ab eis neque ad dextram neque ad sinistram

neque] nec Weber neque] nec Weber
Numérotation du verset Ios. 23,7 
ne postquam intraveritis ad gentes que inter vos future sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos
Numérotation du verset Ios. 23,8 
sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc.
Numérotation du verset Ios. 23,9 
Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit.

Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 23,10 
Unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est.
Numérotation du verset Ios. 23,11 
Hoc tantum diligentissime precavete ut diligatis Dominum Deum vestrum.
Numérotation du verset Ios. 23,12 
Quod si volueritis gentium harum que inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
Numérotation du verset Ios. 23,13 
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed erunt vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis.

erunt] sint Weber
Numérotation du verset Ios. 23,14 
En ego hodie ingrediar viam universe terre et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis que se Dominus prestiturum10  vobis11  esse pollicitus est unum non preterierit in cassum.
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 226vb ; facsim., p.468b} [Rusch, f.  226vb ] EN  EGO  INGREDIAR  HODIE  VIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod autem dicit Iesus. Ego autem recurro viam sicut et omnes qui sunt super terram in interpretatione que est ex Hebreo invenimus ingredior viam. Ita ergo accipiendum est, quod Septuaginta dixerunt recurro, sicut dictum est homini donec revertaris in terram, unde sumptus es ut secundum corpus intelligatur. Secundum animam vero si voluerimus accipere, sicut in Ecclesiaste scriptumest : Et spiritus revertetur ad eum qui dedit eum, cum non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic vixerunt ut ad Deum redire mereantur tamquam ad auctorem a quo creati sunt, non enim hoc de illis intelligi potest de quibus dicitur, spiritus ambulans et non revertens. Iesus autem si non addidisset, sicut et omnes qui sunt super terram nulla esset questio. Non enim aliud de illo crederemus quam quod de eo dignum esse legimus. Cum vero additum est hoc mirum, si hoc quod latinus interpres recurro posuit, non magis percurro, vel excurro dicendum est. Omnes enim percurrunt vel excurrunt huius vite viam cum ad eius finem pervenerint. Sed quia hoc verbum positum est ubi parentes Rebecce dicunt ad servum Abrae. Ecce Rebeccam accipiens recurre et sit uxor domini tui. Ideo et hic ita huius verbum interpretatum est.

10  prestiturum M ² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] prestaturum Weber 11  vobis ΣTO Cor2 (hebr. antiq.) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] nobis Weber
Numérotation du verset Ios. 23,15 
Sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis
Numérotation du verset Ios. 23,16 
eo quod preterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum {t. 1 : Erfurt, f. 227ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f.  227ra ] et servieritis diis alienis et adoraveritis eos. Cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini ab hac terra12  optima quam tradidit vobis.

12  ab hac terra] de t. h. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_23)