initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Ios. 3,1 
Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Sethim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israel et morati sunt ibi per tres dies.
Numérotation du verset Ios. 3,2 
Quibus evolutis transierunt precones per castrorum medium
Numérotation du verset Ios. 3,3 
et clamare ceperunt : Quando videritis arcam federis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis levitice portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini precedentes
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 217va ; facsim., p. 434a} [Rusch, f.  217va ] QUANDO  VIDERITIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scribe populo dicunt : cum videritis archam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et levitas portantes eam proficiscimum de locis vostris et ite post eam. Sed longum intervallum sit inter vos et illam quantum duo milia cubitorum stabitis ne propinquetis ei, ut sciatis viam quam inibitis in eam. Non enim abistis viam ab hesterna et nudius et tertiana die etc. Longe iussum est archam precedere, ut posset a populo videri tam grande enim agmen si post eam proxime pergeret, non eam videret preire, nec nosset qua sequeretur. Ex hoc intelligitur, quod columna nubis que solebat movendis castris signum dare, et iter ostendere, iam recesserat, nec eis apparebat. Hinc factum est, quod triduum illud ex humana dispositione prediceretur. Nunc ergo duce Iesu post archam Domini sequuntur nube subtracta tamquam velamine ablato.
Numérotation du verset Ios. 3,4 
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul magis videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne appropinquetis ad arcam.

magis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,5 
Dixitque Iosue ad populum : Sanctificamini. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Numérotation du verset Ios. 3,6 
Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam federis et precedite populum. Qui iussa complentes tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Numérotation du verset Ios. 3,7 
Dixitque Dominus ad Iosue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel
interl.| cuique Christus exultatur, cum in morte eius baptizatur
marg.|  HODIE  INCIPIAM  EXALTARE. ADAMANTIUS. Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Iesus. Ubi vero transitur Iordanis, dicitur ad eum hodie incipiam te exaltare etc. Exaltatio enim Iesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur in morte ipsius baptizantur, cuius mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Iesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit, unde exaltavit illum Deus et donavit illi nomen, quod est scilicet omne nomen etc.

Cf. Rm. 6, 3.
ut sciant quod sicut cum Moyse fui ita et tecum sum.

Moyse] Moysi Weber sum] sim Weber
Numérotation du verset Ios. 3,8 
Tu autem precipe sacerdotibus qui portant arcam federis et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aque {t. 1 : Erfurt, f. 217vb ; facsim., p. 434b} [Rusch, f.  217vb ] Iordanis state in ea.
Numérotation du verset Ios. 3,9 
Dixitque Iosue ad filios Israel : Accedite huc et audite verbum Domini Dei nostri.

verbum] verba Weber nostri] vestri Weber
Numérotation du verset Ios. 3,10 
Et rursum in hoc inquit : Scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est
marg.|  DOMINUS  DEUS  VIVENS  IN  MEDIO. ADAMANTIUS. Peccatori omnis creatura hostis est, sicut Egyptiis fluvius terra est celum. Iusto serviunt omnia. Mare rubrum transit sicco vestigio Egyptius submergitur. In eremo, id est in deserto, horribili et vasto cibus de celo ministratur iusto et in Iordane archa testamenti dux est populo, aque defecerunt sacerdotibus et levitis. Similiter tibi qui per baptismi sacramentum Iordanis fluenta egressus es, per ipsum aera transitus promittitur, unde : « Rapiemur obviam Christo in aera » etc. Nihil ergo est quod metuat iustus cui omnis creatura famulatur et cui dicitur : « Si transieris per ignem, flamma non aduret te » etc. Omnia vero que in prioribus gesta sunt in te secundum mysticam rationem complentur qui cupis idolatrie tenebris derelictis ad audientiam {t. 1 : Erfurt, f. 217vb ; facsim., p. 434b} [Rusch, f.  217vb ] divine legis accedere. Egyptum derelinquis. Cum cathecumenis agregatus, et preceptis ecclesiasticis parere cepisti, et egressus mare rubrum, et in desertis stationibus positus ad audiendam legem Dei et intuendum vultum Moysi per gloriam Domini revelatum quotidie vacas. Si autem ad baptismum veneris, et consistente sacerdotali et levitico ordine initiatus fueris, venerandis sacramentis, tunc sacerdotum ministeriis Iordane transmisso terram promissionis intrabis. In qua te post Moysen suscipit Iesus novi itineris dux, tu autem memor tantarum virtutum, quod tibi mare divisum est, quod aqua Iordanis stetit, dices : « Quid est tibi mare quod fugisti, et tu Iordanis quia conversus es retrorsum ». Et respondebit sermo divinus : « A facie Domini mota est terra a facie Dei » etc.

Cf. 1Thess. 4, 17.
Cf. Is. 43, 2.
Cf. Ps. 113, 5.
Cf. Origenes, Homeliae in Ios., IV, 1, SC 71, p. 146-150. [DR2018]
et disperdet in conspectu vestro Chananeum
marg.|  Chananeus : possidens vel possessio vel negociatores vel motabilis. Etheus : formidans sive stupens, Eveus : lapides colligens, Phereseus separans sive disseminans, Gergeseus colonum applica vel colonum eiiciens sive advena appropinquans, Amorreus : amarus vel loquens, Iebuseus : calcantes vel presepe eorum.

disperdet] disperdat Weber
et Etheum Eveum et Pherezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum.

et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,11 
Ecce arca federis Domini omnis terre, antecedet vos per Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 3,12 
Parate duodecim viros de duodecim tribubus Israel, singulos per singulas tribus.

duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,13 
Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam federis Domini Dei universe terre in aquis Iordanis aque que inferiores sunt decurrent atque deficient. Que autem desuper veniunt in una mole consistent.

federis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,14 
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis pergebant ante eum,
interl.| quia per sacerdotum magisterium deducitur populus ad terram promissionis et siquis est hodie in illo ordine dignus ascribi cedent ei ipsa fluenta Iordanis et ipsa elementa verebuntur.
Numérotation du verset Ios. 3,15 
ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in partem aque10  ,
interl.| quia pars eorum qui baptizantur ; acceptam celestis gratie dulcedinem custodiunt

10  partem aque] parte aque cum Weber
Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat11  .
marg.| MESSIS. Septuaginta :   Sicut in diebus messis tritici . Hoc incredibile videtur regionibus nostris. Ibi autem sicut prohibent qui noverunt in initio veris, est messis tritici : tunc autem ille fluvi redundat et impletur amplius quam per hiemem.

Ios. 3, 15 (LXX, Rahlfs, 1962, p. 358). [DR2018]

11  messis] misses cacogr. Rusch | impleverat] impleret Weber
Numérotation du verset Ios. 3,16 
Steterunt aque descendentes in loco uno12  et ad13  instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe que vocabatur14  Edom15  usque ad locum Sarthan. Que autem inferiores erant in mare Solitudinis
interl.| quia pars in peccatorum amaritudinem convertitur
marg.|  STETERUNT  AQUE. ADAMANTIUS. Non absque mysterii ratione arbitror scriptum quod pars acquarum Iordanis mergatur in mare et amaritudinem fluat ; pars autem in dulcedine perseveret. Si enim omnes qui baptizantur celestis gratie dulcedinem custodirent nullus in amaritudinem peccatorum verterentur. Sed sepe, suscepto baptismo, ad secularia redeunt et avaricie falsum poculum bibunt, et in mare fluentes falsis fluctibus pereunt. Pars vero illa que in stabilitate permanet et dulcedinem servat significat eos qui acceptum munus Dei firmiter tenent. Et recte est una pars eorum qui salvantur, quia unus est panis qui de celo descendit, et fides una, et unum baptisma, et unus spiritus quo omnes purantur in baptismo, et unus Deus pater omnium.

Cf. Origenes, Homeliae in Iosue, IV, 2, p. 152. [DR2018]

12  loco u.] inv. Weber | 13  ad] om. Weber | 14  vocabatur] vocatur Weber | 15  Edom] Adom Weber |
quod {t. 1 : Erfurt, f. 218ra ; facsim., p. 435a} [Rusch, f.  218ra ] nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent.
interl.| eterna morte perirent
Numérotation du verset Ios. 3,17 
Populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis Domini
interl.| qui docent populum de Egypto exire, id est de erroribus mundi, et transire per eremum id est tentationem seculi
marg.| {t. 1 : Erfurt, f. 218ra ;ab facsim., p. 435a} [Rusch, f.  218ra ] SACERDOTES qui etc. Idem sacerdotalis ordo et leviticus arche Domini assistit, in qua lex Dei portatur. Ipsi enim sunt qui illuminant populum de mandantis Dei. Unde « lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis »; hoc lumen per sacerdotes et levitas accenditur.

Cf. Ps. 118, 105.
Cf. Origenes, Homeliae in Iosue, IV, 2, p. 152-154. [DR2018]
stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat.
marg.|  POPULUS, inquit, longe sit ab arca testamenti   Domini , duo milia cubitorum. Sacerdotes vero et levite proximi ut in humeris eorum portetur. Beati qui merentur proximi esse Deo. Sed scriptum est : « Qui approximant mihi, approximant igni ». Si aurum et argentum fueris, et igni approximaveris, clarius per ignem effulgebis. Si superedificasti ligna, fenum stipulam consumeris. Beati ergo qui proximi sunt, ut ignis eos illuminet, non adurat. Salvabitur tantum Israel, sed longe positus iter agit, non sua virtute in ministerio sacerdotum.

Cf. Origenes, Homeliae in Iosue, IV, 3, p. 154-156. [DR2018]




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_3)