initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Ios. 7,1 
Filii autem Israel prevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan
interl.|  in Paralipomenon : Achar ; in Iosue : Acham vel Achor

1 Achan Edmaior. (Θ ΨD ΩS*J2) Ed1455 Clementina ] Achã ( Rusch ), Acham ΩJ* etc., Achar Φ, Achor ΩS2P
filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 220va ; facsim., p. 440a} [Rusch, f.  220va ] contra filios Israel.
marg.|  IRATUSQUE. ADAMANTIUS. Non otiose transcurrendum est quod, uno peccante, ira super omnem populum venit. Hoc accidit quando sacerdotes qui populo presunt erga delinquentem benigni videri volunt et verentes peccantium linguas, ne forte de eis male loquantur, sacerdotalis severitatis immemores peccantem coram omnibus nolunt publice arguere ut ceteri timorem habebant, nec malum auferunt ex seipsis. Nec tradunt huiusmodi Sathane in interitum carnis ut spiritus salvus sit, et dum uni parcunt, universe Ecclesie moliuntur interitum. « Ex una enim ove morbida, grex universus inficitur ». Observemus ergo nos invicem et uniuscuiusque conservatio nota sit maxime sacerdotibus et ministris. Omnes enim unum corpus sumus in Christo, tu qui presides, huius corporis oculus es, ut omnia circumspicias, et omnia ventura provideas. Pastor es oviculas Domini, vides ferri per precipitia et per prerupta pendere non occurris ? Non revocas ? Saltem nec clamore deterres ? Hec non dicimus, ideo ut pro levi culpa aliquis abscidatur, sed si forte monitus vel correctus semel iterum et tertio non emendatur, uteamur medici disciplina. Si oleo perunximus, si emplastris mitigavimus malagmate molluimus nec tamen cedit medicamentis tumoris duritia, solum superest remedium resecandi. Unde : « Si manus tua scandilazat te, abscide eam, et proiice abste », hoc est quod dicit ut ego qui videor tibi manus esse dextera, et presibiter nominor, et verbum Domini predicare videor, si aliquid contra Evangelii regulam gessero, ut scandalum Ecclesie faciam. In huius consensu universa Ecclesia conspirans excidat me et proiiciat a se. Expedit enim tibi Ecclesie absque me manu tua, que male agendo scandalum feci introire in regnum celorum quam mecum ire in gehennam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queri solet quomodo iuste pro peccatis alterius in alios vindicetur, cum in lege dictum sit nec patres pro filiorum, nec filios pro patrum iniquitatibus esse puniendos. An illud iudicantibus hominibus est preceptum, ne quemquam pro altero puniant ; Dei autem iudicia non sunt eiuscemodi qui alto et invisibili consilio suo novit quatinus extendat, etiam hominum temporalem penam salubremque terrorem. Non enim aliquid dirum quantum attinet ad universi mundi administrationem contingit mortalibus, cum moriuntur, quandoque morituri et tamen apud eos qui talia metuunt disciplina sanecitur, ut non se solum quisque curet in populo. Sed invicem sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita, nec tamen credendum est, ecc e in penis que post mortem irrogantur alium prop alio posse damnari, sed in his tantum rebus hanc irrogari penam que finam fuerint habiture, et si non eo modo finirentur. Similiter et ostenditur quantum connexa sit in populi societate ipsa universitas, ut non in seipsis singuli, sed tamquam partes in toto existimentur. Per unius ergo peccatum mortemque paucorum ammonitus est {t. 1 : Erfurt, f. 220va ; facsim., p. 440a} [Rusch, f.  220va ] populus universus tamquam in corpore universo querere quod amissum est. Simul etiam ostensum est quantum mali fieret si universa congregatio peccasset quando ne unus quidem ita potuit iudicari, ut ab eo possent ceteri esse securi at vero si Achan ab aliquo inventus et comprehensus et criminis reus ad iudicium Iesu fuisset adductus. Non putandum est hominem iudicem quemquam alium qui societate facti eius non teneretur ; ideo pro illo vel cum illo fuisse puniturum. Non enim mandatum legis licebat excedere quod datum est hominibus, ne iudicio suo quod in hominem homini visum vel permissum est alterum pro altero arbitraretur esse plectendum longe autem secretiori iudicio iudicat Deus, qui potens est, etiam post mortem quod homo non potest vel liberare vel perdere visibiles igitur afflictiones hominum vel mortes, quoniam his quibus ingeruntur. Et obesse et prodesse possunt, novit Deus, in occulto providentie sue quemadmodum iuste quibusque dispenset etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisi penas invisibiles que nocent et non prosunt. Ita nullus Deo iudice pro alienis peccatis luit sicut homine iudice ; luere nullus nisi pro sua culpa ista visibiles debet ; hoc enim precepit homini iudici Deus, ut in his que ad humanum iudicium pertinent, iudicanda quod in sui iudicio facit ipse quo potestas humana non aspirat.

Mt 5, 30.
Numérotation du verset Ios. 7,2 
Cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Hai que est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui precepta complentes exploraverunt Hai

Hai Rusch ] Ahi Weber
Numérotation du verset Ios. 7,3 
et reversi dixerunt ei : Non ascendat omnis populus sed duo vel tria millia virorum pergant et deleant civitatem. Quare omnis populus frustra vexetur contra hostes paucissimos ?

vexetur] vexatur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,4 
Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum qui statim terga vertentes

pugnatorum] pugnatores Weber
Numérotation du verset Ios. 7,5 
percussi sunt a viris urbis Hai et corruerunt ex eis triginta et sex homines, persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi et instar aque liquefactum est.

ad] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 7,6 
Iosue vero scidit vestimenta sua et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam tam ipse quam omnes senes Israel. Miseruntque pulverem super capita sua

p. c.] inv. Weber vesperam] vesperum Weber
Numérotation du verset Ios. 7,7 
et dixit Iosue : Heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes ? Utinam ut cepimus mansissemus trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 7,8 
Mi Domine Deus, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem ?
Numérotation du verset Ios. 7,9 
Audient Chananei et omnes habitatores terre ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo ?
Numérotation du verset Ios. 7,10 
Dixitque Dominus ad Iosue : Surge quid iaces pronus in terra ?

quid] cur Weber
Numérotation du verset Ios. 7,11 
Peccavit Israel et prevaricatus est pactum {t. 1 : Erfurt, f. 220vb ; facsim., p. 440b} [Rusch, f.  220vb ] meum. Tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua
Numérotation du verset Ios. 7,12 
nec poterit Israel stare contra hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est.

contra] ante Weber
Numérotation du verset Ios. 7,13 
Surge sanctifica populum et dic eis : Sanctificamini in crastinum. Hec enim dicit Dominus Deus Israel. Anathema in medio tui est Israel. Non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Numérotation du verset Ios. 7,14 
Accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognationes10  per domos, domosque11  per viros

10  cognationes] cognatio Weber 11  domosque] domusque Weber
Numérotation du verset Ios. 7,15 
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus comburetur igni cum omni substantia sua
interl.|  pena vehementi quam significat ferrea fornax Egypti
quoniam prevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel.
Numérotation du verset Ios. 7,16 
Surgens itaque Iosue mane applicavit12  Israel per tribus suas et inventa est tribus Iuda.

12  applicavit] applicuit ΩP
Numérotation du verset Ios. 7,17 
Que, cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare13  . Illam quoque per domos14  offerens reperit Zabdi.

13  Zare Λ Π D Φ P Ψ Ω ΩL ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina ] def. ΩF, Zarai Weber , Zarahy Cava X14  per domos ΩF (?) ΩP Cor3 (moderni) Rusch Clementina ] per viros Weber (codd. omnes) ΩL Ed1455 Ed1530 Cor1 Cor3 (antiq.)
Numérotation du verset Ios. 7,18 
Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi et15  filii Zare de tribu Iuda

15  et ΩF Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 7,19 
et ait Iosue16  ad Achan17   : Fili mi da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas.

16  Iosue Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum hebr. LXX] om. Ω ΩF ΩL ΩP Weber 17  Achan Rusch Weber ] Achor ΩM² ΩF ΩP
Numérotation du verset Ios. 7,20 
Responditque Achan18  Iosue et dixit ei. Vere ego peccavi Domino Deo Israel et sic19  feci.

18  Achan ΩM²JS] scrips., Acha cacogr . Rusch, Achar Φ ΨBF* ΩM*, Acham Cava Λ L L * F X ΣM T , Achor ΩM² ΩF ΩP Cor3 (vel Achor) 19  et sic] iter. ΩP Weber
Numérotation du verset Ios. 7,21 
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum
interl.|  conversationis secularis cultum
et ducentos siclos argenti. {t. 1 : Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 441a} [Rusch, f.  221ra ] Regulam quoque20  auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei. Argentum quoque21  fossa humo operui.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 221ra ; facsim., p. 441a} [Rusch, f.  221ra ] REGULAM  QUOQUE. Furatus est autem linguam auream et posuit eam in tabernaculo suo. Non puto in illo furto parvi auri tantam vim fuisse peccati, ut tam numerosam Dei Ecclesiam maculet, sed multus decor est in verbis, multa in rethorum vel philosophorum sermonibus pulchritudo, qui omnes sunt de civitate Hierico, id est de hoc mundo. Si ergo invenias apud philosophos perversa dogmata luculenti sermonis assertionibus decorata ista est lingua aurea. Sed inde ne te decipiat fulgor operis, ne te rapiat sermonis aurea pulchritudo. Memento quia Iesus anathema esse iussit omne aurum, quod in Hierico fuerit inventum. Si poetam legeris fulgenti carmine deos deasque texentem ne delecteris eloquentie suavitate, lingua aurea est. Si eam sustuleris et posueris in tabernaculo tuo, id est si introduxeris in cor tuum, quam ab illis asseruntur pollues omnem Ecclesiam Domini, debemus autem diligenter discutere, ne quis habeat in tabernaculo suo hiericontinam linguam absconditam. Et abiiciamus malum ex nobis ipsis, qua etiam si cessamus, arguet Deus, ut sponte confiteatur et dicat : Furatus sum linguam auream et dextraria pura autem ; dextraria sunt opera quibus nihil miscetur divinum, sed totum secundum hominem geritur nos Christum Deum et hominem confitemur. Quod de Hierico furatum est purum, id est sine Deo esse dicitur, quod furanti exstitit causa peccati.   regulam quoque. Septuaginta : Linguam hereticorum, scilicet dogmata vel superstitiosa secularium litterarum studia. Hec enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt heretici de Hierico quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum extinguuntur, quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat rursus superatus vincitur et a populo Dei suspensus crucis virtute necatur.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Hierico mundum significat de anathemate eius in tabernaculo suo abscondit. Qui seculares mores Ecclesie secretis inserit, qui sub cultu Dei manens sollennitates seculi vel spectacula diligit, qui sortilegos auruspices et augures inquirit vel cetera facit, que in Hierico, id est in seculo, habebantur.

Cf. Origenes , Homeliae in Ios., VII, 7, p. 214-216. [DR2018]

20  Regulam quoque ΩF Rusch ] Regulamque ΩP Weber 21  Argentum quoque] Argentumque ΩP Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Ios. 7,22 
Misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum eius22  repererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

22  eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 7,23 
auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum
Numérotation du verset Ios. 7,24 
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filios quoque23  et filias eius24  , boves et asinos eius25  et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor.

23  filios quoque] filiosque Weber | 24  f. e.] inv. Weber | 25  eius] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 7,25 
ubi dixit Iosue : Quia turbasti nos exturbet te Dominus {t. 1 : Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 441b} [Rusch, f.  221rb ] in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel et cuncta que illius erant igne consumpta sunt.
marg.|  LAPIDAVITQUE  EUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur cum Dominus eum qui furtum fecerat, cum fuisset comprehensus igni cremari iusserit. Cur Iesus potius lapidari fecerit an ita eum mori oportuit ? Quomodo Iesus verba iubentis intellexerit ? Sic enim alius non facile intelligere potuit, ideo magis querendum cur Dominus lapidationem ignem dixerit quam credendum Iesum aliud fecisse quam Dominum iussisset? Nam quis ad intelligenda verba Domini sapientior esse potuit vel ad facienda obedientior, sed nomine ignis potuit pena significari, sicut ibi : « Eduxit nos de fornace ferrea », scilicet de tribulatione dura. Due mihi cause occurrunt non ut ambe sint, sed altera ex eis : cur non ille cum omnibus suis evidenti igne crematus sit ? Si enim peccatum eius Dominus tale iudicavit, quod supplicio illo expiatum non puniret in eternum propter ipsam purgationem pena illa dicta est ignis. Neque ad hunc intellectum quisquam tendere moveretur, si eum visibilis ignis exureret, sed in eo quisque maneret quos aperte impletum videtur, neque ultra quereret. Nunc vero propter verba Dei et factum Iosue quo prevaricari verba illa non possent recte dicitur lapidationem ignem fuisse, ut agnoscatur illa pena hominem illum fuisse purgatum, ne puniretur in posterum, quod significant vasa in Levitico que iubentur igne purgari. Si {t. 1 : Erfurt, f. 221rb ; facsim., p. 441b} [Rusch, f.  221rb ] autem tale fuit illud peccatum propter quod Deum etiam post hanc vitam gehenne ignis susciperet, ideo Iesus eum voluit lapidari, ut quod ad Domino dictum est igni cremabitur intelligeretur, quod Dominus faceret non quod ab ipsis esset faciendum. Non enim dictum est : igni cremabitis etc. Cum vero ita dictum est ut magis videatur Deus quod ei futurum esset predixisse, quam quod ei ab hominibus fieret precepisse, non potuit melius facere Iesus, qui divina verba sicut propheta intellexit, qui hoc ipsum prophetice fecit quam ut illum lapidibus magisquam flammis permimeret, ne nullis ignibus verba Domini impleta viderentur que ob aliud dicta voluit intelligi. Nec movere debet quod non ipsum tantum, sed etiam omnia que sunt eius, Deus igni cremanda predixerit ait enim : igni cremabitur et omnia quecumque sunt eius. Omnia enim hec opera possunt intelligi que cum illo dixit esse cremanda. Nam sicut Apostolus dicit de quibusdam operibus igne consumptis, « ipse autem salvus erit », si huius peccatum ita intelligendum est ut etiam eterno igne puniatur. Filios ergo eius et filias, cum pecoribus et omnibus que habebat populus, cum eum puniret simul lapidibus obruit. Non tamen hoc iudicio humano, sed spiritu prophetico fecit Iesus, sive ita intelligens omnia quecumque sunt eius, ut nec filios censeret exceptos lapidationis penam pro igne ingerens sine opera eius, qui post mortem eius in illo fuerat crematurus, non solum per cetera que illi erant, sed etiam per filios significans, nec ideo credendum est eos pro peccato patris a quo innocentes erant, post mortem igne inferni esse cremandos. Mors enim que omnes manet quamvis de primo peccato veniat, quia ita nati sumus ut necessario moriamur, accelerata quibusdam est unde : « Raptus est ne malicia mutaret sensum illius ». Quo ergo iudicio Dei vel misericordia fuerit irrogata filiis huius, vel illis xxxvi viris cum omnes ab eius peccato fuerint alieni, latet apud eum quem non est iniquitas. Sed illud inpromptum est, quia populum terribiliter oportebat querere quod amissum est et tanto timuerunt ceteri factum eius imitari quanta humana horreret infirmitas, in tam magnum et tam iustum odium populi dari, et eis quos ad spem propagandi generis se relicturam putabat peccato suo secum consumptis mori.

Cf. Dt. 4, 20.
Cf. Lv. 9, 13.
Cf. 1Cor. 3, 15.
Cf. Sap. 4, 11.
Cf. Augustinus Hipponensis , Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 6 (Ios.), qu. 8-9, CSEL 28, p. 426-428. [DR2018]
Numérotation du verset Ios. 7,26 
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in presentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_7)