initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<08. Iosue*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Ios. 8,1 
Dixit autem Dominus ad Iosue : Ne timeas neque formides. Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai.
marg.|  IN  OPIDUM  HAI. ADAMANTIUS. Primo propter peccata victi sumus, et qui habitabant   Hai multos interfecerunt.   Hai enim interpretatur chaos, quod est habitaculum demonum quorum rex diabolus est, contra quem veniens Iesus. In duas partes dividit populum : alios in primis, alios in postremis statuit, qui ex insperato post ter gavenian t inimicorum. Primi autem sunt Iudei, de quibus dicitur : Non veni nisi « ad oves perditas domus Israel », et alibi : « Iudeo primum, et greco », id est gentili, posteriori. Iudaicus ergo populus est qui primus statuitur et quasi fugiens cum Iesu. Posterior vero gentilis, quasi ex insperato veniens. Quis enim speraret gentes salvari ? Acrius post tergum adversarios cedit et sic uterque populus mediam turbam demonum concludit et vincit. Fugere autem visi sunt qui sequuntur Iesum ab onere legis observatione sabbat, circumcisione carnis et huiusmodi, sed iterum non fugit qui sequitur Christum perfectionem legis et plenitudinem.

a Cf. Mt. 10, 6.
b Cf. Rm. 1, 16 et 2, 10.
Ecce tradidi in manum tuam egem eius et populum urbemque et terram.

manum tuam] manu tua Weber
Numérotation du verset Ios. 8,2 
Faciesque urbi Hai et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi eius. Predam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam.
marg.|  PONE  INSIDIAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum quis iustum bellum susceperit, cui bellare fas est. Non enim fas est omnibus. Utrum aptera pugna vel insidiis vincant nihil ad iustitiam interest. Iusta autem bella definiri solent que ulciscuntur iniurias, si ea gens vel civitas que bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est {t. 1 : Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 442a} [Rusch, f.  221va ] vel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed et hoc genus belli iustum est, quod Deus imperat apud quem, non est iniquitas, et novit quid cuique fieri debeat. In quo bello ductor exercitus vel ipse populus non tamen auctor belli quam minister iudicandus est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Querendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et, si ita est, utrum possit esse iustum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli, et, si non hoc quidem iustum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est ad veritatem referatur.

Cf. Augustinus Hipponensis , Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 6 (Ios.), qu. 11, CSEL 28, p. 429 [DR2018].
Cf. Augustinus Hipponensis , Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 6 (Ios.), qu. 1, CSEL 28, p. 428-429 ; cf. Grat., 23, 2, 2 (Friedberg 894-895). [DR2018]

eius] illius Weber
Numérotation du verset Ios. 8,3 
Surrexitque {t. 1 : Erfurt, f. 221va ; facsim., p. 442a} [Rusch, f.  221va ] Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Hai et electa triginta millia virorum fortium misit nocte
Numérotation du verset Ios. 8,4 
precepitque eis dicens : Ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati.
Numérotation du verset Ios. 8,5 
Ego autem et reliqua multitudo que mecum est accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Numérotation du verset Ios. 8,6 
donec persequentes ab urbe longius protrahantur. Putabunt enim nos fugere sicut prius.

nos f.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,7 
Nobis ergo fugientibus et illis persequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.

persequentibus] sequentibus Weber
Numérotation du verset Ios. 8,8 
Cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi.
Numérotation du verset Ios. 8,9 
Dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio populi mansit.

p. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,10 
Surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum.
Numérotation du verset Ios. 8,11 
Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat.
Numérotation du verset Ios. 8,12 
Quinque millia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis.
Numérotation du verset Ios. 8,13 
Omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit {t. 1 : Erfurt, f. 221vb ; facsim., p. 442b} [Rusch, f.  221vb ] in vallis medio.
Numérotation du verset Ios. 8,14 
Quod cum vidisset rex Hai festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis. Direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidie.
Numérotation du verset Ios. 8,15 
Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum et fugientes per viam solitudinis.
marg.|  ET  FUGIENTES. ADAMANTIUS. Quid putas Iesus fugiens significet. Videamus si sit tale aliquid quod fugiendo vincamus, quia est aliqua perfecta virtus in fuga, Paulus indicat dicens : « Fugite fornicationem ». Vides ergo esse quandam speciem fornicationis quam fugere debemus, si caste in Christo vivere volumus. Hec ergo fuga parit salutem. Simili modo fugere debemus iram, avariciam, invidiam, livorem, detractionem et huiusmodi. Hic est exercitus Hai quem Iesus fugere docebat, unde : « Si vos persecuti fuerint, fugite in aliam ». Vult enim nos huiusmodi hostes fugere, et si fugiendo, evaserimus horum malorum contagia videntes devotionem nostram, et propositum mentis angeli et nos infectationem demonum pati insurgunt, et eos post tergum cedentes interimunt. Iesus enim est cum his qui fugiunt, magis quam cum his qui persequuntur. Diligit enim eos qui fugiunt fornicationem, dolum, mendacium et huiusmodi.

Cf. 1Cor. 6, 18.
Cf. Mt. 10, 23.
Cf. Origenes Homeliae in Ios., VIII, 6, SC 71, p. 230-232 [DR2018].
Numérotation du verset Ios. 8,16 
At illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate
Numérotation du verset Ios. 8,17 
et ne unus quidem in urbe Hai et Bethaven remansisset qui non persequeretur Israel sicut eruperant, aperta oppida relinquentes

Bethaven] Bethel Weber
Numérotation du verset Ios. 8,18 
dixit Dominus ad Iosue : Leva clipeum qui in manu tua est contra urbem Hai quoniam tibi tradam eam.
Numérotation du verset Ios. 8,19 
Cumque levasset clipeum ex adverso civitatis insidie que latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam.

levasset] elevasset Weber
Numérotation du verset Ios. 8,20 
Viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad celum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere, presertim cum hi qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent.
Numérotation du verset Ios. 8,21 
Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,22 
Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire ceperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur.

succenderant Weber ] succederant cacogr . Rusch
Numérotation du verset Ios. 8,23 
Regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et {t. 1 : Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 443a} [Rusch, f.  222ra ] obtulerunt Iosue.

apprehenderunt ΨB etc. Ω Rusch Clementina ] apprehendere Amiatinus etc. Ed1455 Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ios. 8,24 
Igitur omnibus interfectis qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 443a} [Rusch, f.  222ra ] IGITUR  OMNIBUS. ADAMANTIUS. « Percusserunt eos in ore gladii, usquequo non reliqueretur ex eis, qui salvus fieret » etc. . Indicat nobis quia ex his quorum chaos est habitaculum, id est demonibus qui in abysso regnant, nullum penitus relinquere debemus, sed omnes interimere. Non substantiam scilicet illorum, sed opus et studium quo peccare homines faciunt. Hec est enim eorum vita si peccemus, et interitus eorum si non peccemus. Interimunt ergo sancti habitatores Hai ; nec ullum dimittunt qui cum omni diligentia servant cor suum, ne procedant ex eo cogitationes male et os suum procedat, inde sermo malus : hoc est non relinquere ullum qui effugiat cum eo nec sermo effugit malus. Extinguamus ergo omnes chaos habitantes, id est contrarias virtutes, et nullam relinquamus quam effugiat. Sic enim festum celebrabimus diem Deo et leta solennitate gaudebimus. Quando ergo legis in scripturis pugnas iustorum cedes interemptorum, et quia sancti nulli hostium parcunt, et si pepercerint reputari eis in peccatum, sicut Pauli qui vivum reservavit Agag regem Amalech. Sicut ex posuimus intelligenda sunt, quia hec bella geruntur adversus peccatum. Quomodo autem iusti erunt si vel parum peccati in seipsis servaverint. Ideo dicitur de eis, quia nec unum reliquerunt, unde : « Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum ». Hinc alibi dicitur : « Sanctificate bellum » et « pugnate pugnam Domini ». Quid est enim sanctificare bellum nisi interemptis omnibus anime hostibus, id est vitiis « et mortificatis membris que sunt super terram » et omnibus malis cupiditatibus amputatis, effici « sanctum corpore et spiritu », et fortiter facientem venire ad conspectum Dei viventis et pro palma victorie virtutis merito coronari ?

Cf. Idc. 18, 27 ; Ios. 8,22-24.
Cf. Hbr. 12, 4.
Cf. Ioel. 3, 9.
Cf. 1Sm. 18, 17
Cf. Col. 3, 5.
Cf. 1Cor. 7, 34.
Cf. Origenes , Homeliae in Ios., VIII, 7, SC 71, p. 238-240 [DR2018].
Numérotation du verset Ios. 8,25 
Erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim millia hominum omnes urbis Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,26 
Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clipeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Numérotation du verset Ios. 8,27 
Iumenta autem et predam civitatis diviserunt sibi filii Israel sicut preceperat Dominus Iosue.
Numérotation du verset Ios. 8,28 
Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum.
interl.|  non solum hoc ad litteram sed locus demonum inhabitabilis erit in eternum, cum iam nemo peccabit neque regnabit peccatum, cum diabolus et angeli eius ibunt « in ignem eternum ».

Mt. 18, 8 ; Mt. 25, 41.
Numérotation du verset Ios. 8,29 
Regem quoque eius {t. 1 : Erfurt, f. 222rb ; facsim., p. 443b} [Rusch, f.  222rb ] suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum. Precepitque et deposuerunt ipsum10  cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in presentem diem.
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 222ra ; facsim., p. 443a} [Rusch, f.  222ra ] REGEM  QUOQUE  EIUS.  ADAMANTIUS . Rex Hai in ligno gemino suspenditur diabolus, scilicet in cruce Christi que gemina fuit, id est gemina ratione consistit, quia visibiliter Dei filius in carne crucifixus est, invisibiliter vero diabolus cum principatibus et potestatibus suis. Unde Apostolus : « Quod erat contrarium nobis tulit illud de medio, affigens cruci sue, exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis, quamvis in aliis exemplaribus habeatur triumphans eos in semetipso », sed apud grecos habet « in ligno ». Ergo duplex est ratio Dominice crucis : una qua Christus crucifixus reliquit nobis exemplum ; altera in qua crux illa tropheum fuit diaboli, in quo crucifixus est et triumphatus. Unde : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ». Vides quomodo Apostolus duplicem crucis prodit rationem. Duo enim sibi contraria dicit esse crucifixa se sanctum, scilicet et peccatorum mundum, sicut diximus Christum et diabolum. « Nos enim crucifigimur mundo, cum veniens princeps mundi in nobis non invenit quicquam, et in nobis crucifigitur mundus » cum peccati, concupiscentias non recipimus. Sed dicet aliquis si diabolus et exercitus eius interemptus est quomodo adhuc contra servos Dei prevalet, et « sicut leo rugiens circuit querens quem devoret », sed et adventus Christi unus quidem in humililitate completus est. Alius speratur in gloria, et hic primus adventus in carne, mystice in scripturis umbra eius dicitur. Unde : « Spiritus vultus nostri Christus dominus cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus ». Unde intelligimus pluria : primo adventu eius obumbrari, quorum completio consummabitur ; in secundo et Apostolus dicit quia : « Resuscitavit nos cum eo simulque sedere fecit in celestibus ». Que adhuc impleta non videmus, sed nunc adumbrata sunt hic per fidem, quia mente et spe a terrenis et mortuis operibus elevamur, et quottidie cor nostrum ad celestia erigimus sed in {t. 1 : Erfurt, f. 222rb ; facsim., p. 443b} [Rusch, f.  222rb ] secundo adventu implebuntur que nunc credimus et speramus. Sic ergo diabolus victus est et crucifixus, sed his qui cum Christo crucifixi sunt, omnibus autem erit crucifixus, cum complebit illud quod ait Apostolus : « Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur ». Est ergo hoc etiam resurrectionis future mysterium. Nam et tunc dividetur populus in duas partes, et erunt alii primi, alii postremi. Quicumque ad Iesum conspiraverunt in unum, nec ultra erit diabolus, nec mors. Unde : « Nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non preveniemus eos, qui dormierunt, quia ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de celo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos qui vivimus » etc.. De diabolo autem ait : « Novissimus inimicus destruetur mors » etc.
marg.| ADAMANTIUS. Septuaginta : in gemino ligno . Hoc est lignum scientie boni et mali, in quo bonus, id est Christus, et malus, id est Diabolus, pependit ; sed malus ut interiret, bonus ut viveret ex virtute, quia « crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei », nec solum ut viveret, sed ut vivificaret. Ipse estaa  « novissimus Adam in spiritu vivificante ».ab 

Cf. Origenes , Homeliae in Ios., VIII, 3-4, SC 71, p. 222-228. [DR2018]
Cf. Col. 2, 14-15.
Cf. Gal. 6, 14.
Cf. Io. 14, 30.
Cf. 1Pt. 5, 8.
Cf. Lm. 4, 20.
Cf. Eph. 2, 6.
Cf. 1Thess. 4, 15.
Cf. 1Cor. 15, 26.
Cf. Gn. 2, 9.
Cf. 2Cor. 13, 14.
aa  Cf. 1Cor. 15, 45.
ab  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., VIII, 6, SC 71, p. 232-234. [DR2018]

10  ipsum] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 8,30 
Tunc edificavit Iosue altare Domino Deo
interl.|  oportebat eum aliquid Deo dignum tanta victoria offerre
marg.|  TUNC  EDIFICAVIT  IOSUE. ADAMANTIUS.   Edificavit Iesus altare Domino Deo Israel etc. Omnes qui in Christum credimus, lapides vivi esse dicimur secundum illudac   : « Vos autem estis lapides vivi » etc.. Sicut autem lapides validiores primi iaciuntur in fundamento, ut ipsis superponi possit edificii pondus; secundi vero et paulo inferiores proximi ordinantur. Qui vero plus inferiores sunt, paulo superiores, deinde in comparatione lapidum qui infirmiores sunt in superioribus et prope ipsa fastigia collocantur. Idem intelligendum est de lapidibus vivisad   : « Apostoli et prophete » sunt in fundamentis. Unde : « Edificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapidi Christo Iesu ». Ipse autem Christus spiritalis edificii fundamentum est, undeae   : « Fundamentum aliud non potest ponere, preter id quod positum est, quod est Iesus Christus ». Beati ergo qui supra tam nobile fundamentum edificia sancta construxerunt. Sed in hoc edificio oportet esse altare. Quicumque ergo lapides vivi, orationibus et obsecrationibus, vacant et supplicationum victimas immolant ex his edificat Iesus altare. Sed vide quid ascribitur laudis lapidibus altaris,   sicut dixit legislator Moises edificari altare ex lapidibus integris quibus ferrum non est iniectum . Novit cuiusque conscientia, quis sit integer incorruptus, impollutus, immaculatus, carne et spiritu, cui ferrum non est iniectum, id est qui ignea tela maligni non recepit, sed scuto fidei extinxit et repulit, vel quis est qui ferrum pugne belli, litium nunquam recepit, sed semper pacificus fuit, quiestus, mitis et Christi humilitate formatus. Hi sunt lapides vivi   ex quibus altare fit, ut offerat Iesus super eos   holocausta et sacrificia salutis . af  Sed adhuc deest quod his omnibus adiiciat Iesus.   Scripsit, inquit, Iesus super lapides altaris Deuteronomium legem Moysi etc. Quomodo autem hoc potuit facere? Sed noster Iesus in lapidibus vivis et integris scripsit Deuteronomium, id est secundam legem. Unde ipse aitag   : « Dictum est antiquis non occides. Ego autem dico vobis : omnis qui irascitur fratri suo homicida est » etc.. Vides Deuteronomium quod scripsit Iesusah  « in lapidibus vivis et integris, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, non attramento, sed spiritu Dei vivi », undeai  « cum enim gentes, que legem non habent naturaliter que legis sunt faciunt, huiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis » etc.. Sed nunc {t. 1 : Erfurt, f. 222va ; facsim., p. 444a} [Rusch, f.  222va ] per hec que loquimur Iesus Deuteronomium descripsit in cordibus eorum qui integra fide et toto animo accipiunt quasi in integris lapidibus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo potuit super lapides magnum librum scribere et permanentibus ibi filiis Israel usquequo perscripsisset, noster autem Iesus non indiget multa mora ut secundam legem in cordibus credentium figat, qui ad altaria constructionem digni sunt.

ac  1Pt. 2, 5.
ad  Cf. Eph. 2, 20.
ae  Cf. 1Cor. 3, 11.
af  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., IX, 2-3, SC 71, p. 246-250. [DR2018]
ag  Mt. 5, 21.
ah  Cf. 2Cor. 3, 3.
ai  Cf. Rm. 2, 14.
Israel in monte Hebal
Numérotation du verset Ios. 8,31 
sicut preceperat Moyses famulus Domini filiis Israel et scriptum est in volumine legis Moysi altare de lapidibus impolitis
interl.|  Hi lapides vivi sunt apostoli et integri et incontaminati. Unum altare facientes propter unanimitatem et concordiam unanimiter orantes. Super hoc altare offert Iesus sacrificium Patri. Nos quoque possumus effici lapides altaris. Non enim deserit nos Christus et orationes nostras spiritus adiuvat et offert Patri orationes nostras.
interl.|  omnibus fidelibus qui sunt11  lapides vivi
11  sunt] suut cacogr . Rusch
quos ferrum non tetigit
interl.|  quia incorrupti carne et spiritu
et obtulit super eo holocaustum12  Domino immolavit13  {t. 1 : Erfurt, f. 222va ; facsim., p. 444a} [Rusch, f.  222va ] pacificas victimas

12  holocaustum] holocausta Weber 13  immolavit] immolavitque Weber
Numérotation du verset Ios. 8,32 
et scripsit super lapides deuteronomium legis Moysi
interl.|  evangelium scilicet in cordibus credentium
quod ille
interl.|  dando fidei sacramenta
digesserat coram filiis Israel.
interl.|  Hi sunt celestes virtutes angeli, id est Ecclesia primitivorum qui in huiusmodi assistunt.
interl.|  qui « semper vident faciem Patris »aj 

aj  Mt. 18, 10.
Numérotation du verset Ios. 8,33 
omnis autem populus et omnes14  maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arce in conspectu sacerdotum
interl.|  qui sacerdotali religione vivunt
marg.|  OMNIS  AUTEM etc.   Et omnis Israel et presbyteri et iudices et scribe precedebant hinc et illinc arcam testamenti Domini etc. Arca testamenti Domini est qua tabule legis manu Dei scripte servantur, et circa hanc, qui vere Israel est, incedit nec est longe ab ea levite vero et sacerdotes in humeris eam portabant. Quicumque enim sacerdotali religione et sanctitate vivunt non solum hi qui sedent in sede sacerdotali, sed magis qui sacerdotaliter agunt, quorum par est Dominus. Ipsi vero sacerdotes et levite Domini, qui legem portabant in humeris implendo, scilicet opere que scripta sunt in lege.ak 

ak  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., IX, 5, SC 71, p. 254. [DR2018]

14  omnes] om. Weber
qui portabant arcam federis Domini
interl.|  opere implendo legem que in arca erat
ut advena
interl.|  catechuminus vel qui iam sociari studet fidelibus
marg.|  UT  ADVENA etc.   Sed et proselitus et indigena simul, et erant dimidii iuxta montem Garizim , et qui sunt dimidii qui licet salventur. al  Non tamen potuerunt iuxta montem Garizim incedere, sed incedunt   iuxta montem Hebal . Mons Garizim benedictiones habet. Mons Hebal maledictiones, que peccatoribus imminent. Statuerint enim sicut scriptum est Deuteronomioam   : sex tribus ad benedicendum in monte Garizim nobiliores et eximias, id est Simeon, Levi, Iuda, Isachar, Ioseph et Beniamin. Sex vero ignobiliores ad maledicendum, in quibus est Rubenan  , qui ascendit cubile patris, et Zabulon, qui est ultimus filius Lieao  . Ego video duas esse species eorum qui per fidem properant ad salutem : unam eorum qui promissionum celestium cupiditate succensi summo studio nitantur, ne vel nimia eos beatitudo pretereat, desiderantes non solum benedictionem capiendam, et effici ap  « in parte sortis sanctorum », sed semper assistere in conspectu Dei. Alii vero et si tendunt ad salutem non tam amore benedictionum vel promissionum quam ne eant in gehennam, quasi dicant : Sufficit mihi non ire in ignem eternum, non expelliaq  « in tenebras exteriores ». Dimidii ergo illi qui iuxta montem Garizim incedunt, qui ad benedictionem electus est illos significant, qui non metu pene, sed benedictionis et promissionis desiderio, veniunt ad salutem. Nobiliores autem sunt illi, qui ipsius boni et benedictionis desiderio bonum agunt, quam qui metu supplicii solus autem Iesus est, qui potest ex omni populo huiusmodi mentes discernere, et alios statuere in monte Garizim ad benedictiones alios in monte Hebal ad maledictiones non ut maledictiones accipiant, sed ut metuentes prescriptas maledictiones et penas peccatoribus constitutas, caveant eas incurrere.

al  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., IX, 6-7, SC 71, p. 254-258. [DR2018]
am  Cf. Dt. 27, 12-13.
an  Cf. Gn. 49, 4.
ao  Cf. Gn. 30, 19.
ap  Cf. Col. 1, 12.
aq  Cf. Mt. 8, 12.
ita et indigena
interl.|  christianus
media pars eorum15  iuxta montem Garizim
interl.|  qui amore boni et promisse benedictionis bene operatur

15  p. e.] inv. Weber
et media iuxta montem Hebal
interl.|  qui supplicii timore et maledictionis cavende benefaciunt
sicut preceperat Moyses
interl.|  lex
famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israel
interl.|  gratiam intellegentie tribuit ut in lege habeamus sensum Christi
Numérotation du verset Ios. 8,34 
Post hec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta que scripta fuerant16  in legis volumine.
marg.|  POST  HEC  LEGIT.  ADAMANTIUS ar  . Refertur quia   legit Iesus omnia verba legis benedictiones et maledictiones etc. Ego arbitror, quod si quando nobis legitur Moises et per gratiam Dominias  « velamen littere amovetur », et incipimus intelligere et diligere quia at  « lex spiritalis est ». Iesus Dominus legit legem et hec in auribus populi recitat precipiens ne sequamurau  « occidentem litteram, sed teneamus spiritum vivificantem ». Legit ergo Iesus nobis legem cum legis arcana revelat, unde nos autem sensum Christi habemus ut sciamus que aut Deo donata sunt nobis.

ar  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., IX, 8, SC 71, p. 258-260. [DR2018]
as  Cf. 2Cor. 3, 15.
at  Cf. Rm. 7, 14.
au  Cf. 2Cor. 3, 6.

16  fuerant] erant Weber
Numérotation du verset Ios. 8,35 
Nihil ex his que Moyses iusserat {t. 1 : Erfurt, f. 222vb ; facsim., p. 444b} [Rusch, f.  222vb ] reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israel
interl.|  «perfectorum » scilicet quorum « est solidus cibus »av 
marg.|  {t. 1 : Erfurt, f. 222vb ; facsim., p. 444b} [Rusch, f.  222vb ] NIHIL  EX  HIS. Non erat sermo ex his que mandavit Moises, quem non legeret Iesus in auribus totius ecclesie Israel, additum est etiam : mulieribus et infantibus et proselitis. aw  Novit enim Iesus noster aures esse preter istas carnales, de quibus aitax   : « Qui habet aures audiendi, audiat ». In his ergo auribus legit Iesus legem. Si ergo seperatim intelligamus mulieres et infantes et proselitos et eos velut sequelam quandam esse sentiamus Ecclesie, quomodoay  « in magna domo sunt etiam lignea et fictilia vasa », dicimus quidem viris fortibus fortem tradi cibum de quibus dicituraz   : « perfectorum est autem solidus cibus », ex quibus ecclesia paratur, que"non habet maculam aut rugam"ba  . Eos vero quos mulieres, infantes proselitosque appellat intelligamus, eos esse qui adhucbb  « lacte indigent », vel etiam infirmi ut mulieresbc  « holeribus vescuntur ». Si vero omnis simul ecclesia accipiat, viri intelliguntur qui in omnibus perfecti stantbd  « armati contra astutias diaboli ». Mulieres vero qui nondum ex se que utilia sunt gerunt, sed meliorum exempla sectando, qui sunt eis caput. « Caput enim mulieris vir »be  . Infantes vero erunt qui nuper fide suscepta, lacte evangelico nutriuntur. Proseliti bf  autem cathecumini vel qui iam sociari fidelibus student.

av  Cf. Hbr. 5, 14.
aw  Cf. Origenes , Homeliae in Ios., IX, 9, SC 71, p. 262-264. [DR2018]
ax  Cf. Mt. 13, 9.
ay  Cf. 2Tim. 2, 20.
az  Cf. Hbr. 5, 14.
ba  Cf. Eph. 5, 27.
bb  Cf. Hbr. 5, 12.
bc  Cf. Rm. 14, 2.
bd  Cf. Eph. 6, 11.
be  Cf. 1Cor. 11, 3.
bf  Cf. 1Io. 2, 12.
mulieribus
interl.|  infimis qui infirmus est olus manducet
ac parvulis et advenis
interl.|  qui lacte indigent catechuminis
qui inter eos morabantur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ios. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber08.xml&chapitre=08_8)