initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Idc. 1,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 228ra ; facsim., p. 471a} [Rusch, f. 228ra ] LIBER SOPTHIM QUEM NOS IUDICUM APPELLAMUS INCIPIT.
marg.|  POST  MORTEM. Historia libri Iudicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Iosue enim succedunt Iudices, sicut post Christum apostoli et Ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis eterne perducit. Per omnia autem in hoc volumine Iudaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt quia peccata nostra vires hostibus prebent et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est demones. Cum autem convertimur, suscitat Deus iudices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In fine libri Iesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber quo populus ad colenda simulacra defluxit sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt post que ad illa pervenit.

2 Codd. : Rusch , PL113 ,. 521A-B.
4 Codd. : Rusch , PL113 , 521B-C.

1 Liber... incipit] Incipit liber Iudicum ΩSJ ΩX (f. 96vb) Ed1455
3 post que Rusch ] postquam PL
Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli ?
marg.| POST  MORTEM. Isidorus HispalensisISIDORUS. Historia libri Iudicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Iosue enim succedunt Iudices, sicut post Christum apostoli, et Ecclesiarum rectores ad regandos fideles, quos ipse ad spem promissionis eterne perducit. Per omnia autem in hoc volumine Iudaici populi delicta, et servitus, clamorque eorum, et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt. Quia peccata nostra vires hostibus prebent, et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est demones. Cum autem convertimur, suscitat Deus iudices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum.
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In fine libri Iesu Nave, breviter narrator porrexit historiam quousque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro, ad ordinem reditur quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post que ad illa pervenit.
Numérotation du verset Idc. 1,2 
Dixitque Dominus : Iudas
interl.|  tribus Iude
ascendet ; ecce tradidi terram in manu eius.
marg.| IUDAS  ASCENDET etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur utrum aliquis homo Iudas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit. Sed illi qui interrogaverant Dominum ducem requirebant. Unde putatur unius expressum hominis nomen. Sed quia non solet duces nominare Scriptura cum constituuntur, nisi memorata etiam origine parentum, et constat post Iesum duces habuisse populum Israel : quorum primus Gothoniel, filius Cenez, recte intelligitur nomine Iude, tribum Iudam fuisse significatam. Ab ipsa enim voluit Dominus incipere conteri Chananeos. Et cum populus de duce interrogaret, ad hoc valuit responsio Domini, ut scirent Deum noluisse ab universo populo bellari adversum Chananeos. Dixit ergo : Iudas ascendet ; et sequitur : {t. 1 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p.471b} [Rusch, f.  228rb ] Et dixit Iudas ad Simeon fratrem suum : tribus scilicet ad tribum. Non enim adhuc vivebant filii Iacob, qui sic apellati sunt. Manifestum est tribum Iuda alterius sibi tribus auxilium postulasse, quod redderet cum opus esset.

manu] manus Weber
Numérotation du verset Idc. 1,3 
et ait Iudas
interl.|  tribus, scilicet tribui
Simeoni fratri suo : ascende mecum in sortem meam et pugna contra Chananeum ut et ego
interl.|  cum opus tibi fuerit

sortem meam] sorte mea Weber Chananeum] Chananeñ Weber
pergam tecum in sortem tuam et abiit cum eo Simeon.

sortem tuam] sorte tua Weber
Numérotation du verset Idc. 1,4 
Ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Pherezeum in manus eorum et percusserunt Bezec decem millia virorum

Bezec scrips. hic et ubique] Bezech Rusch , in Bezec Weber
Numérotation du verset Idc. 1,5 
Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Pherezeum.
Numérotation du verset Idc. 1,6 
Fugit autem Adonibezec quem persecuti10  comprehenderunt cesis summitatibus manuum eius ac pedum.

10  persecuti] secuti Weber
Numérotation du verset Idc. 1,7 
Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est.
Numérotation du verset Idc. 1,8 
Oppugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam11  incendio civitatem.

11  cunctam] cnuctam cacogr. Rusch ( facsim. )
Numérotation du verset Idc. 1,9 
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem12  in campestribus.

12  meridiem] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 1,10 
{t. 1 : Erfurt, f. 228rb ; facsim., p.471b} [Rusch, f.  228rb ] Pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cuius13  nomen fuit antiquitus Chariatharbe percussit Sisai14  et Achiman15  et Tholmai16 

13  cuius] cui Weber | 14  Sisai Weber ] Sesai Rusch | 15  A(c)chiman ΩM ΩJ ΩS] Hayman Ed1455 Rusch , Ahiman Ed1530 Clementina Weber | 16  Tholmai ΩJ ΩS] Tholmachi ΩM |
Numérotation du verset Idc. 1,11 
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Chariathsepher id est civitas Litterarum.
Numérotation du verset Idc. 1,12 
Dixitque Caleb : Qui percusserit Chariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem.
marg.| DIXITQUE  CALEPH :  QUI  PERCUSSERIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quicumque percusserit Civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Hoc in libro Iesu memoratum est. Sed utrum Iesu vivente sit factum, et nunc recapitulatum. An post eius mortem postquam dictum est : Iudas ascendet, et cepit Iudas bellare contra Chananeos. In quo bello omnia hec gesta narrantur, merito queritur. Sed credibilius est post mortem Iesu factum. Tunc autem per prolepsim, id est per preoccupationem memoratum, sicut et alia. Nunc enim cum res geste adversus Chananeos tribus Iude exponerentur, ita se narrationis ordo continet inter cetera Iude facta bellica, de quo post mortem Iesu dixit Dominus : Iudas ascendet ; et post hec ascenderunt filii Iuda pugnare adversus Chananeum qui habitabat in montanis austrum et campestrem, et abiit Iudas ad Chananeum habitantem in Chebron, et exiit Chebron ex adverso. Nomen autem Chebron erat Cariatharboc et Sepher, et percussit Sesi et Achiman, et Tholmi, filios Enach, et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. Cui ante fuit nomen Civitas litterarum, et dixit Caleph : Quicumque percusserit Civitatem litterarum etc. Constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum post mortem Iesu hoc esse factum. Cum ergo civitates date ipsi Caleph memorarentur accepta occasione narrator quod postea gestum est preoccupavit. Nec tamen hic frustra arbitror, hoc de filia Caleph data in victoris premium bis Scripturam memorasse.

Cf. Ios. 15, 15.
Numérotation du verset Idc. 1,13 
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor dedit ei Aram17  filiam suam coniugem.

17  Aram] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 1,14 
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum que cum suspirasset sedens in18  asino dixit ei Caleb : Quid habes ?

18  in] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 1,15 
At illa respondit : Da mihi benedictionem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septuaginta : Redemptionem aque terram scilicet de cuius fructibus aquam redimeret cuius inopia erat in illis regionibus ad quas nupta ducebatur.
quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis. Dedit ergo19  Caleb irriguum superius et irriguum inferius
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septuaginta : Redemptionem excelsorum et redemptionem humilium fluentorum subaudis que vel montanis vel in campestribus fluunt.

19  ergo] + ei Weber
Numérotation du verset Idc. 1,16 
Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad20  et habitaverunt cum eo.

20  Arad] Arath Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,17 
Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephat21  et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema.

21  Sephat Rusch ] Sephath Weber
Numérotation du verset Idc. 1,18 
Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron22  cum terminis suis

22  Accaron Weber ] Accharon Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,19 
Fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit. Nec potuit delere habitatores vallis quia {t. 1 : Erfurt, f. 228va ; facsim., p.472a} [Rusch, f.  228va ] falcatis curribus abundabant.
marg.| NEC  POTUIT  DELERE  HABITATORES etc. In hoc ipso fuit Dominus cum Iuda. Restringit enim Deus propitius, etiam in cordibus suorum sanctorum, nimie prosperitatis {t. 1 : Erfurt, f. 228va ; facsim., p.472a} [Rusch, f.  228va ] excessum, ut in usus eorum convertat inimicos non solum quando vincuntur, sed etiam quando metuuntur. Illud ad commendandam suam largitatem, hoc ad reprimendam eorum elationem. Inimicus enim sanctorum est angelus Sathane quem sibi datum colaphizantem, dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur.

Cf. 2Cor. 12, 7.
Numérotation du verset Idc. 1,20 
Dederuntque Caleb Hebron sicut dixerat Moyses
interl.|  Augustinus hoc in libro Iesu dictum est quia illo vivo dictum est, sed hic recapitulando memoratum est cum de tribu Iuda unde fuit Caleb loqueretur Scriptura.
qui delevit ex ea tres filios Enach.
Numérotation du verset Idc. 1,21 
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in presentem diem.
marg.| IEBUSEUM  AUTEM  HABITATOREM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Superius legitur eadem civitas a Iuda capta et incensa et interfectis in ea Iebuseis. Sed sciendum est hanc civitatem communem habuisse duas tribus, Iudam et Beniamin, sicut ostendit divisio terrarum quam23  fecit Iesus. Ipsa est enim Ihebus que et Hierusalem : ideo hee due tribus remanserunt ad templum Domini quando cetere (excepta tribu Levi que sacerdotalis fuit, et terras in divisione non accepit) separaverunt se a regno Iuda cum Ieroboam. Sciendum est ergo a Iuda civitatem captam esse et incensam, interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebuseos extinctos, vel quia extra civitatem erant, vel quia fugere poterant. Quos Iebuseos admissos esse a filiis Beniamin, quibus cum Iuda civitas illa erat communis in ea simul habitare. Quod ergo dictum est : Non hereditaverunt Iebuseum filii Beniamin, intelligendum est quod tributarios facere non potuerunt, vel noluerunt ; aut non hereditaverunt Iebuseum, quia non sine illo tenuerunt terram quam possidebant.
23  quam] qnam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,22 
Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis.
Numérotation du verset Idc. 1,23 
Nam cum obsiderent urbem que prius Luza vocabatur
Numérotation du verset Idc. 1,24 
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam.
Numérotation du verset Idc. 1,25 
Qui, cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii, hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt.
Numérotation du verset Idc. 1,26 
Qui dimissus abiit in terram Ethim24  et edificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam que ita appellatur usque in presentem diem.

24  Ethim] Etthim Weber
Numérotation du verset Idc. 1,27 
Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis cepitque Chananeus habitare cum eis.
marg.| MANASSES  QUOQUE  NON  DELEVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et non hereditavit Manasses Bethsan, que est Scitharum civitas : ipsa hodie perhibetur Citropolis dici. Potest autem movere, quomodo in illis partibus multum a Scithia divisis potest esse Scitharium civitas. Sed similiter potest movere, quomodo tam longe a Macedonia, Alexander Macedo condiderit Alexandriam civitatem, quod fecit longe lateque bellando. Sic etiam Scite hanc condere potuerunt. Nam legitur in historia gentium universam pene Asiam Scithas aliquando tenuisse.
interl.|  Septuaginta : Et non hereditavit Manasses Bethsan, que est Scitarum civitas,   neque filias eius , id est civitates quas ipsa tamquam metropolis instituerat.
Numérotation du verset Idc. 1,28 
Postquam autem confortatus est Israel fecit eos tributarios et delere noluit
interl.|  Idem pene in Iesu Nave et eisdem verbis dicitur. Iohannes aut hic per anacephaleosim dicitur aut hic per prolepsim dictum est id est aut hic recapitulando aut illic preoccupando.
Numérotation du verset Idc. 1,29 
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo.
Numérotation du verset Idc. 1,30 
Zabulon non delevit habitatores Tethron25  et Naalon sed {t. 1 : Erfurt, f. 228vb; facsim., p. 472b} [Rusch, f. 228vb] habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius

25  Tethron Rusch ] Cetron Weber
Numérotation du verset Idc. 1,31 
Aser quoque non delevit habitatores Accho26  et Sidonis Alab et Acharib27  et Amma28 
interl.|  alias : Albia

26  Accho Rusch ] Achcho Weber | 27  Acharib] Achazib Weber | 28  Amma] Alba Weber |
et Aphec et Roob
Numérotation du verset Idc. 1,32 
habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terre nec interfecit eum.
Numérotation du verset Idc. 1,33 
Neptalim quoque29  non delevit habitatores Bethsames30  et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terre fueruntque ei Bethsamite31  et Bethanite tributarii.

29  Neptalim quoque] Nepthali Weber | 30  Bethsames] Bethsemes Weber | 31  Bethsamite] Bethsemite Weber |
Numérotation du verset Idc. 1,34 
Artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent
marg.| ARTAVITQUE  AMORREUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et contribulavit Amorreus filios {t. 1 : Erfurt, f. 228vb; facsim., p. 472b} [Rusch, f. 228vb] Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in vallem etc. Hoc aut in libro Iesu Nave preoccupando memoratum est, aut hic recapitulando.
Numérotation du verset Idc. 1,35 
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testatio32  in Hailon33  et Salabim. Et aggravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius.

32  testatio] testaceo Weber 33  Hailon ΩS Ed1455 , Haylon Rusch (= Ahialon, cf. Glossa ordinaria (1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Habilon ΩM, Aialon Clementina , Ahilon Weber
Numérotation du verset Idc. 1,36 
Fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis et34  Petra et superiora loca.

34  et] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_1)