initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Idc. 12,1 
Ecce autem in Ephraim orta est seditio.
interl.|  Hoc ad ultimum iudicium referendum est, secundum illud :"eos qui noluerunt me regnare sibi adducite et interficite coram me".

a Cf. Lc. 19, 27 : « Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me ».

1 e. s.] inv. Weber
Nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum ? Igitur incendimus domum tuam.
Numérotation du verset Idc. 12,2 
Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos ut preberetis mihi auxilium et facere noluistis.

p. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,3 
{t. 1 : Erfurt, f. 247rb ; facsim., p.493b} [Rusch, f.  247rb ] Quod cernens posui animam meam in manibus meis transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui ut adversum me consurgatis in prelium ?

a. m. - in m. meis] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,4 
Vocatis itaque ad se cunctis viris de Galaad pugnabat contra Ephraim, percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse.

de] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,5 
Occupaveruntque viri Galaadite vada Iordanis per que Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset : Obsecro ut me transire permittas, dicebant ei Galaadite : Numquid Ephrateus es ? Quo dicente ‘non sum’

viri] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,6 
Interrogabant eum : Dic ergo sebboleth, quod interpretatur spica. Qui respondebat thebboleth, eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia10  .

sebboleth Λ Fa Π ΣTO B Amiatinus M ΦRAZGVP O ΘHAM P* ΨBDF ΩJL Rusch Ed1455 Ed1530 ] seboleth T ΨM ΩM, sebbolet ΣM, sibboleth ΘG² P², scibboleth Clementina , schibboleth aliae edd. , sebbolech X ΩP, sebolech ΩS, sedbolech V Cava , + sibboleth per sin zibboleth per zamach ΘG | quod interpretatur spica] Cor1 (hebr. non habet) | thebboleth Amiatinus Fa ΠD* ΘM ΩJL Ed1455 ] chebboleth Rusch , thebbolech ΩP, tebblech V, tebboleth O ΛL ΣTO M ΘHA Weber , tebbolech Cava X, gebboleth ΠD² Φ ΨDF, ieboleth ΨM, tebbolet ΣM, tebolet ΛH B, theboleth ΨB, teboleth ΩM, thebolech ΩS, cebboleth Ed1530 , sebboleth T* P*, seppolith T², zibboleth ΘG² (zi- in ras. ), sibboleth P² Clementina | eadem... valens] Cor1 (hebr. non habet) | 10  42 ΩL ΩP Rusch Weber ] 43 ΩM |
Numérotation du verset Idc. 12,7 
Iudicavit itaque11  Iepte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad.
marg.| IUDICAVITQUE. Sicut illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex etatum significant, ita hic sexies septenarius ductus, hoc idem figurat, quantum ad sex seculi etates pertinet. Sexies enim septem quadraginta duo sunt, nec frustra ipse Iephte sex annis populum iudicavit.

11  itaque] –que Weber
Numérotation du verset Idc. 12,8 
Post hunc iudicavit Israel Abessan
interl.|  vel : Abethlan
de Bethleem
Numérotation du verset Idc. 12,9 
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem {t. 1 : Erfurt, f. 247va ; facsim., p.494a} [Rusch, f.  247va ] numeri filiis suis accepit, uxores introducens in domum suam. Qui septem annis iudicavit Israel
Numérotation du verset Idc. 12,10 
mortuusque est ac sepultus in Bethleem.
Numérotation du verset Idc. 12,11 
Cui successit Ahialon12  Zabulonites et iudicavit Israelem decem annis

12  Ahialon Ed1455 Rusch Clementina ] Ailon ΩJM, Deialon ΩM
Numérotation du verset Idc. 12,12 
mortuusque est ac sepultus in Zabulon.
Numérotation du verset Idc. 12,13 
Post hunc iudicavit13  Israel Abdon filius Hellel Pharathonites14 
interl.|  melius Hellelphara Thecuites

13  iudicavit] + in Weber 14  Pharathonites] scrips. hic et ubique , Pharatonites Rusch , Farathonites Weber
Numérotation du verset Idc. 12,14 
qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit15  Israel octo annis.

15  iudicavit} + in Weber
Numérotation du verset Idc. 12,15 
Mortuusque est ac sepultus in Pharathon terre Ephraim in monte Amalech.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_12)