initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 
Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere, volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit illum pater illius dicens :

1 aliquantulum ΨD ΩM ΩS ΩX Rusch Clementina ] aliquantum ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 Weber | 2 illum ΩM ΩS ΩX Rusch tantum] eum ΩJ ΩL ΩP Weber | 3 illius ΩS ΩJ ΩX ΩL ΩP Rusch Weber ] eius ΩM tantum |
Numérotation du verset Idc. 15,2 
Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo. Sed habet sororem que iunior et pulchrior illa est ; sit tibi pro ea uxor.
Numérotation du verset Idc. 15,3 
Cui Samson respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisteos. Faciam enim vobis mala.

S. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,4 
Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
Numérotation du verset Idc. 15,5 
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent. Que statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis et comportate iam fruges et adhuc stantes in stipula concremate sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Numérotation du verset Idc. 15,6 
Dixeruntque Philistiim : Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est : Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit hec operatus est. Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Numérotation du verset Idc. 15,7 
Quibus ait Samson : Licet hec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam.
Numérotation du verset Idc. 15,8 
Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent
marg.| PERCUSSITQUE  EOS.  SEPTUAGINTA. Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.
et descendens habitavit in spelunca petre Etham.

Etham ΛH L F² ΠC ΣM B ΦP ΘH P ΨFM Rusch ] Ethan ΩSM, Etam Ed1530 Clementina , Aetham Weber
Numérotation du verset Idc. 15,9 
Igitur ascendentes Philistiim in terram Iuda castrametati sunt in loco qui postea vocatus est Lechi, id est Maxilla, ubi eorum fusus est10  exercitus.

terram Λ ΠD B Amiatinus ΦRAZGV²P ΘM P Ψ M Ω ΩL Ed1455 Clementina ] terra ΩP Ed1530 Weber | sunt Π Σ Φ Ψ ΩMS ΩJL Ed1455 Ed1530 Clementina ] + et ΩP Weber | Lechi Amiatinus M ΩJP Ed1455 Ed1530 Clementina ] Lethi ΠC Σ ΨDF ΩSP, Lebi ΩM, Lehi ΩL Weber | ubi L ΦZ²VP ΨBD*FM ΩMS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Cor2 (ant. sine adverbio ubi inchoa versum) Weber | 10  f. e. Cava X ΣM Amiatinus ΨF ΩMSJ²P Ed1455 Ed1530 ] inv. Weber , effusus est ΨBDM Cor2 +3 ( add. post. m. marg. “antiqui : effusus”) ΩJ* ( cancel. ef-) ΩL Clementina |
Numérotation du verset Idc. 15,10 
Dixeruntque ad eos de tribu {t. 1 : Erfurt, f. 248vb ; facsim., p.496b} [Rusch, f.  248vb ] Iuda : Cur ascendistis adversum nos ? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei que in nos operatus est.
Numérotation du verset Idc. 15,11 
Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda ad specum silicis Etham. Dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philistiim imperent nobis; quare11  hoc facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi sic12  feci eis.

11  quare ΩJ² ΩP Rusch Weber ] + ergo ΛL B² T Φ P Cor3 (aliter : quare ergo) ΩJ* ( cancel. ) ΩL Ed1530 12  sic] om. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Idc. 15,12 
Ligare inquiunt te13  venimus et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson14   : Iurate, ait, et spondete15  mihi quod non occidatis me16  .
marg.| IURATE  AIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quid est quod ait Samson viris Iuda : Iurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos ? Quam locutionem ita quidam interpretati sunt : ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in libro Regnorum scriptum est, iubente Salomone ut homo occideretur et dicente : Vade, occurre illi. Quod ideo non intelligitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt : Vade, alleva illum, et significat ‘occide illum’, quis intelligat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit ? Solet et vulgo apud nos dici : conpendiavit illi, id est occidit illum ; et hoc nemo intelligit, nisi qui audire consuevit. Hec est enim vis generalis omnium locutionum ut quemadmodum ipse lingue non intelligantur, nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.

Cf. 3Rg. 2, 29.

13  i. t. ΩL Rusch Weber cett.] inv. ΩP | 14  Quibus Samson Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Quibus respondit M ΦZ² ΨBDF Amiatinus ΩP, Quibus respondit Samson ΩSJL, respondit Λ ΣO B ; « Philistinorum quod sequitur quibus respondit samson plures ant. non habent, hebr. : et dixit eis samson » Cor1 ; « plures antiq. non habent quibus respondit Samson, hebr. hab. Et dixit eis Sansô » Cor3 ; « Philistinorum iurate et spondete mihi ant. propter frequentes responsiones nihil ponunt, licet hebr. habeat hoc : quibus respondit samson ; similiter 3Rg. 18, 8 ego vade, Lc. 7, 40-41 magister dic. duo debitores sic et hic, sed quidam interposuerunt ait, modo alii deleverunt et posuerunt quibus respondit samson ; diversitas hec contra se attestatur » Cor2 ; om. ΩM Weber ( Cava L) | 15  Iurate ait et spondete ΦV ΩMSJLP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] iurate respondentes Amiatinus, iurate respondit Weber ( Cava L, inv. X ΣT), iurate et respondete F* T* ΘHAM*ΩJ* P², iurate et spondete Λ ΣO B F² T² ΦRAZ*GVP ΘΩ P* ΩSJLP | 16  non o. - me ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΛH Π Amiatinus P Ψ ΩMP, non me occidatis ΩJL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,13 
Dixerunt17   : Non te occidemus18  sed vinctum tradimus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt eum19  de petra Etham.

17  Dixerunt ΩMLP Rusch Weber ] Dixeruntque ΩSJ | 18  occidemus] occidimus Cor2 Weber | 19  eum] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,14 
Qui, cum venisset ad locum Maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem20  ignis ligna21  consumi ita22  vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.

20  odorem Weber ] ardorem Rusch Ed1532 (!) tantum | 21  ligna plerique codd. edd. ΩP Ed1455 ] lina ΩJL Ed1530 Clementina , « ant. ligna sed hebr. lina et magister exponit in historiis » Cor1  ; « ant. ligna, hebr. lina » Cor3 | 22  ita ΩM Rusch ] + et Π Σ Φ ΨBDF ΩSJLP etc. |
Numérotation du verset Idc. 15,15 
Inventamque maxillam, id est mandibulam asini
interl.|  predicatores simplices et patientes
que iacebat arripiens
interl.|  manu sue virtutis tenens
interfecit in ea mille viros
interl.|  a vitiis
Numérotation du verset Idc. 15,16 
et ait : In maxilla asini,
marg.| IN  MAXILLA. Gregorius MagnusGREGORIUS. Maxilla asini predicatores significat. Redemptor enim noster simplicitatem et patientiam predicantium sue manu virtutis tenens, a vitiis carnales interfecit ; et maxilla in terram proiecta, postmodum aquas fudit quia tradita morti predicatorum corpora magna populis monstravere miracula.
in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros.
Numérotation du verset Idc. 15,17 
Cumque hec verba canens23  complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlechi24  quod interpretatur elevatio maxille.

23  v. c.] inv. ΩMJLP Weber 24  Ramathlechi ΩJP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] Ramathei ΩM, Ramathlei ΨBD ΩS, Ramathlehi ΩL Weber
Numérotation du verset Idc. 15,18 
Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait : Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum.
Numérotation du verset Idc. 15,19 
Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egresse sunt ex eo aque.
interl.|  quia, postquam mortua sunt predicatorum corpora, magna monstravere miracula
Quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis25  de maxilla usque in presentem diem.

25  F. i.] inv. ΩM Ed1455 tantum
Numérotation du verset Idc. 15,20 
Iudicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.
marg.| IUDICAVITQUE. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quem in hoc facto Samson nisi redemptorem significat ? Quid Gaza nisi infernum ? Quid Philistei nisi perfidiam Iudeorum ? Qui cum mortuum Dominum viderent, etiam corpus eius in sepulcro positum, custodes ilico deputaverunt, et auctorem vite inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza se deprehendisse letati sunt. Samson vero nocte media non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum de inferno liber exiit, sed etiam inferni claustra destruxit. Portas {t. 1 : Erfurt, f. 249ra ; facsim., p. 497a} [Rusch, f.  249ra ] tulit et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo celorum regna penetravit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_15)