initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 249ra ; facsim., p.497a} [Rusch, f.  249ra ] Abiit quoque in Gazam et vidit ibi mulierem meretricem ingressusque est ad eam.

1 m. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,2 
Quod cum audissent Philistiim
interl.|  Iudei
et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson
interl.|  Christum
circumdederunt eum
interl.|  custodientes sepulcrum
positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio prestolantes ut facto mane exeuntem occiderent.
Numérotation du verset Idc. 16,3 
Dormivit autem Samson usque ad medium noctis
interl.|  quia Christus ante lucem surrexit

m. n. ΩMS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber
et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera
interl.|  quia claustra inferni destruxit
impositasque humeris portavit ad verticem montis que respicit Hebron

que ΨDFM Rusch Ed1530 ] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 16,4 
Post hec amavit mulierem que habitavit in valle Soreth et vocabatur Dalida.

habitavit ΩM ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] habitabat ΩJ ΩL ΩP ! Weber | Soreth T ΦRAGVP P* ΨDFM ΩM ΩS ΩJP Ed1455 Rusch ] scrips. hic et ubique , Sorec ΣM Cor2 Cor3 (al. Serech vel S.) ΩL Ed1530 Clementina , Sorech Weber | Dalida B² ΦZ ΩM ΩS ΩP] scrips. hic et ubique , Dalila B* ΩJL Rusch Clementina Weber ; Cor1 (hebr. et moderne interpretationes et omnes ant. habent dalila. Iosephus etiam dicit Dalila) ; Cor2  ; Cor3 (vel Dalida. Hieronymus et ant. et hebr. habent Dalila et sic est in interpretationibus sed modo communius dicitur Dalida) |
Numérotation du verset Idc. 16,5 
Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt : Decipe eum et disce ab illo in quo habeat tantam fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos.

h. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,6 
Locuta est ergo Dalida ad Samson : Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?
Numérotation du verset Idc. 16,7 
Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.

nerviceis Ω Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] nervicis Cor3 (al.) ΩL Weber , nerviciis ΩP
Numérotation du verset Idc. 16,8 
Attuleruntque ad eam satrape Philistinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum
Numérotation du verset Idc. 16,9 
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum sputamine10  , cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.

stuppa ΩJ Rusch ] stuppe Weber 10  sputamine ΩJ Rusch ] putamine Weber , « filum... sputamine idest sputo. Quidam dicunt stupamine idest crossa stupa et hec littera satis consonat hebr. » Cor1 ; « ant. iuxta hebr. filum stupe tortum vel staminis pro quo hebr. habet sic : si rumperet vittam stupe... alii cum stupa iungunt stupamine. Hudalricus putamine a puto putas quod est secare » Cor2 ; « al. filum de stupe tortum putamine, al. filum stupe tortum aut staminis putamine, al. filum stupe tortum aut stammine cum odorem etc., hebr. dirumpit vincula quomodo rumperetur filii de stupis vel reliquiis stuparum cum odoraret ignem » Cor3
Numérotation du verset Idc. 16,10 
Dixitque ad eum Dalida : Ecce illusisti mihi et falsum locutus es. Saltem nunc indica mihi11  quo ligari debeas.

11  mihi Amiatinus M Φ Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber ( Cava Λ Π T)
Numérotation du verset Idc. 16,11 
Cui ille respondit : Si ligatus {t. 1 : Erfurt, f. 249rb ; facsim., p.497b} [Rusch, f.  249rb ] fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis.
Numérotation du verset Idc. 16,12 
Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit : Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis preparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Numérotation du verset Idc. 16,13 
Dixitque Dalida rursum ad eum : Usquequo decipis12  me et falsum loqueris ? Ostende de13  quo vinciri debeas. Cui respondit Samson14   : Si inquit15  septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terre fixeris infirmus ero.

12  decipis] decipies ΛL X ΣM Φ Θ P ΨFM ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP | 13  de Rusch Ed1455 ] om. ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Weber cett. | 14  Cui... Samson L M ΩMS ΩJ* ΩP Rusch ] om. ΩJ²L Cor3 ( rubr. sublin. ) | 15  inquit] om. Clementina |
Numérotation du verset Idc. 16,14 
Quod cum fecisset Dalida, dixit ad eum : Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Numérotation du verset Idc. 16,15 
Dixitque ad eum Dalida : Quomodo dicis quod amas16  me cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua17  .

16  amas] ames Weber 17  m. f. - tua] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,16 
Cumque molesta esset ei18  et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.

18  e. ei] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,17 
Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum quia Nazareus, id est consecratus Domino19  sum de utero matris mee. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines.

19  Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idc. 16,18 
Vidensque20  illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac21  mandavit : Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant.

20  Vidensque] Videns Weber 21  ac] atque Weber
Numérotation du verset Idc. 16,19 
At illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem
marg.| VOCAVITQUE  TONSOREM. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quod mulier subdola caput Samsonis rasit, et Allophilis illudendum tradidit, quod captivatus est, quod cecatus et ad molam deputatus, non in his Chritus sed illi figurantur qui tantum Christi nomine gloriantur, et malis actibus iugiter implicantur. Vir enim sensus rationalis intelligitur. Caro autem mulierem significat. Si enim mulieri, id est carni nostre, blandiente libidine, vel aliis malis operibus, consenserimus, gratia Spiritus sancti, que Nazarei crine significatur, nudati expoliamur atque decipimur. Ita enim superbis et pecoribus, violata Christi gratia, sicut Samsoni incisa coma a diabolo illuditur. Si quis autem agendo penitentiam redeat, coma redeunte, id est gratia reflorescente, reparatur ad virtutem et cupiditatis ac luxurie subversis columnis, hostes deiecit, et reparato certamine in finem fortissime demones triumphabit.
et rasit septem crines eius et cepit abicere22  eum et a se repellere. Statim enim23  ab eo24  * fortitudo discessit25  .

22  abicere Ω Weber ] abigere ΘHG Ed1455 Rusch Clementina | 23  Statim enim ΩSJL Rusch Weber ] Statimque ΩMP tantum | 24  ab eo ΩMS ΩJLP Weber ] de eo Ed1455 Rusch tantum | 25  f. discessit ΩMJ Rusch Weber ] fortitudo recessit Φ ΘAM P Ψ ΩS ( inv. ) Cor3 (al. r.) ΩL ΩP |
Numérotation du verset Idc. 16,20 
Dixitque : Philistiim super te Samson. {t. 1 : Erfurt, f. 249va ; facsim., p.498a} [Rusch, f.  249va ] Qui de somno consurgens dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod recessisset ab eo Dominus26  .

26  recessisset ab eo - D. ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber , ab eo recessisset Dominus ab eo ΩM, Cor3 (moderni : ab eo recessisset Dominus)
Numérotation du verset Idc. 16,21 
Quem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.
marg.| QUEM  CUM  APPREHENDISSET. Gregorius MagnusGREGORIUS. Samson, amissis oculis, ab Allophilis ad molam deputatur. Sciendum est quod prius intellectus obtunditur, et postea captus animus per exteriora desideria vagatur, ut ceca mens quo ducitur nesciat et carnis illecebris se libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illicitis operibus oculum cordis claudunt. Nam sepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit, et renitens vincitur, dum hoc ipsum quod egit diiudicans carnis sue delectatione superatur. Quod enim plerunque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis desideria huius mundi laboribus animus subiugatur, testatur Samson ab Allophilis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est, quia maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foris in circuitu laboris mittunt.
Numérotation du verset Idc. 16,22 
Iamque capilli eius renasci ceperant
Numérotation du verset Idc. 16,23 
et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Numérotation du verset Idc. 16,24 
Quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat. Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras27  qui delevit terram nostram et occidit plurimos.

27  adv. nostrum - in m. n.] in manus nostras adversarium nostrum ΩJL, in manus nostras adversarium Weber ; Cor3 (antiqui non habent nostrum, moderni habent et hebr.)
Numérotation du verset Idc. 16,25 
Letantesque per convivia sumptis iam epulis preceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas.
Numérotation du verset Idc. 16,26 
Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus et28  recliner super eas et paululum requiescam.

28  et] ut Weber
Numérotation du verset Idc. 16,27 
Domus autem erat plena29  virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson.

29  e. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,28 
At ille, invocato Domino, ait : Domine Deus memento mei et redde mihi nunc fortitudinem pristinam 30  Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.

30  m. n. ΩM ΩS ΩL Rusch ] inv. ΩJP Weber | f. pr. Rusch ] inv. pristinam fortitudinem ΩMJSLP Weber
Numérotation du verset Idc. 16,29 
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
Numérotation du verset Idc. 16,30 
ait : Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram {t. 1 : Erfurt, f. 249vb ; facsim., p.498b} [Rusch, f.  249vb ] multitudinem que ibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat.
marg.| MULTOQUE  PLURES. Gregorius MagnusGREGORIUS. In hoc loco per Samson Christus significatur. Samson enim, dum viveret, paucos interfecit ; everso vero templo, moriens maximam adversariorum multitudinem interfecit, et Domino nostro predicante, pauci ex Iudeis crediderunt. Innumeri vero gentilium populi viam vite illo moriente sunt secuti. Superbos enim, dum adhuc passibilis viveret, pertulit. Impassibili vero vita mortuus, stravit. Hunc Samson in semetipso dudum figuraliter expressit, qui paucos dum viveret interemit ; destructo vero templo, multos, cum moreretur, occidit, quia Dominus ab elatione superbie paucos cum viveret, plures, cum corporis sui templum solveretur, extinxit, atque electos ex gentibus quos vivendo sustinuit simul omnes moriendo prostravit.
Numérotation du verset Idc. 16,31 
Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui31  Manue iudicavitque Israel viginti annis.

31  sui] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_16)