initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 18

Numérotation du verset Idc. 18,1 
In diebus illis non erat rex in Israel et tribus Dan querebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Numérotation du verset Idc. 18,2 
Miserunt ergo filii Dan stirpis et familie sue quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent. Dixeruntque eis : Ite et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Miche requieverunt ibi.

ergo] igitur Weber Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,3 
Et agnoscentes vocem adolescentis Levite, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adduxit ? Quid hic agis ? Quam ob causam huc venire voluisti ?
Numérotation du verset Idc. 18,4 
Qui respondit eis : Hec et hec prestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos.
Numérotation du verset Idc. 18,5 
Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum.

autem] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 18,6 
Qui respondit eis : Ite cum pace. Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis.
Numérotation du verset Idc. 18,7 
Euntes igitur quinque viri venerunt Lais, videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta consuetudinem Sidoniorum securum et quietum, nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.

igitur] itaque Weber c. S.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 18,8 
Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt :
Numérotation du verset Idc. 18,9 
Surgite et ascendamus* ad eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare. Eamus et possideamus eam, nullus erit labor.

ascendamus Weber ] eamus Rusch Ed1530 tantum
Numérotation du verset Idc. 18,10 
Intrabimus ad securos in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum que gignuntur in terra.
Numérotation du verset Idc. 18,11 
Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis
Numérotation du verset Idc. 18,12 
ascendentesque manserunt in Chariathiarim Iude qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Chariathiarim.
Numérotation du verset Idc. 18,13 
Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Miche,

Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,14 
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile. Videte quid vobis placeat.
Numérotation du verset Idc. 18,15 
Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levite qui erat in domo Miche, salutaveruntque eum verbis pacificis,

Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,16 
sexcenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium.
Numérotation du verset Idc. 18,17 
At illi qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et therafin atque {t. 1 : Erfurt, f. 250rb ; facsim., p.499b} [Rusch, f.  250rb ] conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
Numérotation du verset Idc. 18,18 
Tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ?
Numérotation du verset Idc. 18,19 
Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum, venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israel ?
Numérotation du verset Idc. 18,20 
Quod cum audisset acquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et profectus est cum eis.

profectus est -c. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 18,21 
Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
Numérotation du verset Idc. 18,22 
iamque a domo Miche essent procul, viri qui habitabant in edibus Miche conclamantes secuti sunt
Numérotation du verset Idc. 18,23 
et post tergum clamare ceperunt. Qui, cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis ? Cur clamas ?
Numérotation du verset Idc. 18,24 
Qui respondit : Deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia que habeo et dicitis : Quid tibi est ?
Numérotation du verset Idc. 18,25 
Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas.
Numérotation du verset Idc. 18,26 
Et sic cepto itinere perrexerunt. Videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam.
Numérotation du verset Idc. 18,27 
Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem et que supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
Numérotation du verset Idc. 18,28 
nullo penitus ferente presidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea
Numérotation du verset Idc. 18,29 
vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israel que prius Lais dicebatur.
Numérotation du verset Idc. 18,30 
Posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Moysi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis sue.
Numérotation du verset Idc. 18,31 
Mansitque apud eos idolum Miche omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_18)