|
<09. Liber Iudicum*>Capitulum 19
Numérotation du verset
Idc. 19,1
Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda.
Numérotation du verset
Idc. 19,2
Que reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem, mansitque apud eum quattuor mensibus.
Numérotation du verset
Idc. 19,3
Secutusque est eam vir suus volensque reconciliari ei1
atque blandiri et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos. Que suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quod, cum audisset socer eius, eumque vidisset, occurrit ei letus
1
volensque] volens
Weber
| r. ei]
inv.
ΩL
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,4
et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.
Numérotation du verset
Idc. 19,5
Die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit. Quem tenuit socer et ait ad eum : Gusta prius pusillum2
panis et conforta stomachum et sic proficisceris.
2
pusillum
Cava
Ω
Rusch
tantum] pauxillum
Weber
,
Cor3
(ant. paxillum vel paxillulum, mod. : pusillum), pauxilulum ΩL
Numérotation du verset
Idc. 19,6
Sederuntque simul et comederunt et3
biberunt. Dixitque pater puelle ad generum suum : Queso te ut hodie {t. 1 : Erfurt, f. 250va ; facsim., p.500a}
[Rusch, f. 250va ] hic maneas pariterque letemur.
3
et] ac
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,7
At ille consurgens cepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere.
Numérotation du verset
Idc. 19,8
Mane autem4
facto parabat Levites iter. Cui socer rursum5
: Obsecro6
inquit ut paululum cibi capias et assumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris. Comederunt ergo simul,
4
autem]
om. Weber
|
5
s. r.]
inv. Weber
|
6
Obsecro] Oro te
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 19,9
surrexitque adolescens ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquat7
ad vesperum. Mane apud me etiam hodie et duc letum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
7
propinquat] propinquet
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,10
Noluit gener acquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus, que altero nomine vocatur8
Hierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam.
8
vocatur] vocabatur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,11
Iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem. Dixitque puer ad dominum suum : Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea.
Numérotation du verset
Idc. 19,12
Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis aliene que non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa
Numérotation du verset
Idc. 19,13
et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama.
Numérotation du verset
Idc. 19,14
Transierunt ergo9
Iebus et ceptum carpebant iter, occubuitque eis sol iuxta Gabaa que est in tribu Beniamin
9
ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,15
diverteruntque ad eam ut manerent ibi. Quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio.
Numérotation du verset
Idc. 19,16
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vesperi10
qui et ipse de monte erat11
Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Gemini12
.
10
vesperi] vespere
Weber
|
11
de monte - erat]
inv. Weber
|
12
Gemini] Iemini
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 19,17
Elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum : Uunde venis et quo vadis ?
Numérotation du verset
Idc. 19,18
Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus in13
Bethleem. Et nunc vadimus ad domum Dei nullusque sub tectum suum nos14
vult recipere.
13
in]
om. Weber
14
sub tectum suum - nos]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,19
habentes paleas et fenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancille tue usus et pueri qui mecum est. Nulla re indigemus nisi hospitio.
Numérotation du verset
Idc. 19,20
Cui respondit senex : Pax tecum sit. Ego prebebo omnia que necessaria sunt, tantum queso ne in platea maneas.
Numérotation du verset
Idc. 19,21
Introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis prebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium.
Numérotation du verset
Idc. 19,22
Illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial, id est absque iugo, et, circumdantes domum senis, fores pulsare ceperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes : Educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo.
Numérotation du verset
Idc. 19,23
Egressusque est ad eos senex et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia.
Numérotation du verset
Idc. 19,24
Habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam; educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem compleatis, tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam {t. 1 : Erfurt, f. 250vb ; facsim., p.500b}
[Rusch, f. 250vb ] operemini in virum.
Numérotation du verset
Idc. 19,25
Nolebant acquiescere sermonibus illius15
. Quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam. Qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
15
illius] eius
Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,26
At mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit.
Numérotation du verset
Idc. 19,27
Mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut ceptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
Numérotation du verset
Idc. 19,28
Cui ille putans eam quiescere loquebatur : Surge ut ambulemus. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua16
, tulit eam et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
16
mortua
Cava
ΛL F X ΠD Σ B T²
M
Φ ΘH1AMG P Ψ Ω Ωl
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina cum LXX
]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 19,29
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel.
Numérotation du verset
Idc. 19,30
Quod cum vidissent singuli conclamabant : Numquam res talis facta est in Israel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Egypto usque in presens tempus ; ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_19) |