initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Idc. 2,1 
Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium et ait : Eduxi vos de Egypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum ;
marg.| marg.| ASCENDITQUE  ANGELUS  DOMINI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et  ascendit angelus Domini super clautinos montem. Scriptor hoc nomine appellavit locum quia postea scripsit. Quando enim  angelus Domini super eum  ascendit, nondum sic vocabatur. A ploratione enim nomen accepit, que grece clautinos dicitur. Ibi enim populus flevit, cum audisset ab angelo verba Domini vindicantis in eos, quod inobedientes fuissent, quia non exterminaverunt populos secundum preceptum eius, quibus prevaluerunt, eligentes eos tributarios facere quam perdere, sicut Dominus iusserat. Quod sive contempto Dei mandato, sive timore fecerint (ne hostes contra se acrius pugnarent pro salute obtinenda, quam pro tributo non dando) sine dubio peccaverunt vel spernendo Dei preceptum, vel non presumendo quod eos posset qui preceperat adiuvare. Quod ideo per Iesum noluit eis dicere, si tamen adhuc eo vivente iam fieri preceperat et non potius preoccupando memoratum fuerat, quod illo mortuo fieri cepit, quia hic omnibus voluit exprobrare per angelum. Nondum autem omnes id fecerant vivente Iesu, etsi aliqui forte iam ceperant. Credibilius est tamen nihil tale incipisse vivente Iesu tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israel, quantum eis ad consedendum sufficeret, quamvis in sortibus suis haberent, unde crescendo et convalescendo adversarios exterminarent. Proinde post mortem Iesu, postquam prevaluerunt, maluerunt habere tributarios secundum voluntatem suam quam perdere secundum voluntatem Dei. Ideo ad illos corripiendos angelus missus est. Quod vero memoratum in libro Iesu magis puto preoccupatum quod post mortem suam factum, vel futurum ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo liber scriptus est, qui appellatur Iesus Nave, vel si ab illo, iam factum esse sciebat post mortem Iesu quod ibi preoccupando memoravit. ||

1 Galgalis] Galgal Weber
Numérotation du verset Idc. 2,2 
ita dumtaxat ut non feriretis fedus cum habitatoribus terre huius et aras eorum subverteretis, et noluistis audire vocem meam, cur hoc fecistis ?
Numérotation du verset Idc. 2,3 
Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam.
marg.| marg.| QUAM OB  REM  NOLUI  DELERE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hinc intelligimus quedam ex ira {t. 1 : Erfurt, f. 229ra ; facsim., p. 473a} [Rusch, f.  229ra ] Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Israelite habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est magnum esse peccatum.||
Numérotation du verset Idc. 2,4 
Cumque {t. 1 : Erfurt, f. 229ra ; facsim., p.473a} [Rusch, f.  229ra ] loqueretur angelus Domini hec verba ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt

hec v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,5 
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino.
Numérotation du verset Idc. 2,6 
Dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
marg.| marg.| DIMISIT  ERGO  IOSUE. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Iesu Nave in hoc libro memoratur, ut tamquam ab exordio breviter cuncta insinuentur ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub Iudicibus vixerint, vel que perpessi sint ; et iterum redditur ad Iudicium ordinem, ab eo qui primus est constitutus.||
Numérotation du verset Idc. 2,7 
servieruntque Domino
interl.| interl.| bene placentes||
interl.| interl.| Beatus qui servit Domino in diebus Iesu, qui verbo et sapientia eius illuminatur, qui preceptis eius et doctrina illuminatur.||
marg.| marg.| SERVIERUNTQUE  DOMINO. ADAMANTIUS. Et servivit populus  Domino omnibus diebus Iesu, et omnibus  diebus seniorum eorum, qui longiorum dierum fuerunt post Iesum. Sciendum est quia quisque sibi prestat ut in bonis diebus sit aut in malis et habeat dies Iesu vel iustorum aut impiorum. Si enim intelligamus « lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum », et prebeamus ei animas nostras ad illuminandum, aut si oriatur nobis « sol iustitie », et illuminet mundum anime nostre, habemus dies Iesu Christi, dies salutis. Si quis vero recepit lucem que extinguetur contrariam veritati, et ab ea illuminatus fuerit, habebit dies, sed malos, et non erit in diebus Iesu, sed in diebus Manasse vel pharaonis vel cuiuslibet pessimi ; denique in diebus Acham regis pessimi, non potuit Isaias"videre Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum" ; sed mortuo rege, nequam cuius erant dies mali, vidit visione Dei. Cum autem dicitur in Scripturis dies illius vel illius, non significatur tempus vite ipsius. Unde :"Orietur in diebus eius iustitia et multitudo pacis, vel usquequo extollatur luna". Quod si accipimus quia in diebus quibus Salvator morabatur in terris, dies erant justicie et pacis, quomodo probabimus dies justicie et pacis ortos esse, his qui eum crucifixerunt et adventum eius non receperunt ? Aut quomodo multitudo gentium in diebus eius fuit apud eos qui eum in mortem falsis criminibus tradiderunt ? Quomodo hi dies pacis et iustitie habuerunt, in quorum mentibus tenebre iniquitatis et furoris versabantur ? Denique quia non sunt nunc dies illi, non oritur iustitia, nec multitudo pacis Christi apud fideles. Μagis ergo quisque ex conversatione vite dies sibi iniquitatis et belli, vel iustitie et pacis acquirit. Unde : « Timentibus nomen meum, orietur sol iustitie », ut faciat eis scilicet dies iustitie, dies Iesu. De impiis autem dicitur quia occidet eis « sol iustitie », in quibus scilicet iustitia dormit, et tenebre iniquitatis oriuntur. Et alibi econtrario : « Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum ». Habent et impii lucem suam, ex qua oriuntur eis dies mali. Unde : « Lux iustis semper, lux autem impiorum extinguetur ». Nescio si tam inepte quis intelligat, ut putet esse aliquam substantialem lucem, aliam que impiorum dicatur et aliam que iustorum, quod fieri non potest. Una est enim lux mundi a Deo facta que omnibus communiter et equaliter lucet. ||
marg.| marg.| Sed sciendum est quod anima nostra, aut vero lumine illuminatur quod non extinguitur, id est Christus, aut si non habet in se hoc lumen eternum, temporali et extinguibili illuminatur, ab illo scilicet qui"transfiguratur, sed in angelum lucis" et falsa salute illuminat cor peccatoris ut videantur ei vera bona esse que caduca sunt. Hoc lumine illuminantur, qui summum bonum voluptatem dicunt, qui divitias, honores seculi et terrenam gloriam quasi eternam querunt. Sunt ergo isti in diebus lucis eius que extinguitur. Quecumque enim agunt, vel cupiunt extinguentur, hoc lumine Marcion illuminatus Deum legis iustum sed non bonum dicit. Sunt ergo dies Iesus de quibus dicitur : Servivit populus Domino omnibus diebus Iesu. Qui enim habet in se dies Iesu servit Domino. Non enim potest servire Zabulo aut avaricie. Nec potest fieri ut qui illuminatur lumine veritatis serviat mendacio. Oremus ergo ut Christus qui est lux vera semper faciat in nobis dies bonos ne unquam Zabulo illuminante habeamus dies malos de quibus dicitur : « Redimentes tempus quoniam dies mali sunt ». Etiam similiter seculum malum{t. 1 : Erfurt, f. 229rb ; facsim., p. 473b} [Rusch, f.  229rb ], secundum Apostolum.||
marg.| marg.| SERVIERUNT  DOMINO etc. Servivit populus Domino omnibus diebus Iesu. Non enim dixit unum diem fuisse Iesu, quia multi sunt dies eius : unus dies est iustitia, alius sanctificatio, alius prudentia, alius misericordia, et singula virtutum bona in quibus Domino servitur, his autem virtutibus animi Domino placetur. In his omnibus diebus Iesu, Domino servies. Non vult Scriptura sancta ut aliquas virtutes habeas, et alias negligas. Sed ut omnibus his adornatus virtutibus, et in earum actibus positus Deo servias. Similiter  seniorum dies quis habet in se et in diebus eorum servit Deo secundum illud : « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ». ||
marg.| marg.| In diebus, inquit, seniorum eorum qui cognoverunt  omnia opera Domini etc. Ille cognoscit omnia opera Domini qui facit sicut filii Heli nescientes Dominum, non quod ignorarent cum alios docerent, sed quia agebant sicut illi qui Dominum nesciunt. Similiter hic dicitur : Qui cognoverunt omne opus Domini, non solum, inquit, cognoverunt opus Domini, sed addidit omne, id est qui cognoverunt et iustice opus et sanctificationis et patientie et mansuetudinis et similium. Quicquid ex mandatis Dei venit, opus Domini dicitur. Contrarium est opus diaboli, iniustitia, ira et similia. Cognoscunt ergo opus Domini qui faciunt opus eius. Unde : Qui custodit mandatum, nesciet verbum malum, id est cavebit. De Christo quoque dictum est quia « non novit peccatum », id est non fecit opus peccati. Cognoscit ergo opera Domini qui facit, ignorat qui non facit.||
marg.| marg.| Cognoverunt, inquit, opera Domini magna, que fecit in Israel. Quasi sint aliqua opera Domini parva. Ego arbitror quod omne opus Domini magnum est, sed pro capacitate eorum quibus operatur, si sibi invicem comparentur magna opera Domini dicuntur, vel parva, verbi causa. Eduxit filios Israel de Egypto in manu forti, Egypto prodigiis celestibus verberata. Viam fecit in mari, manna in deserto dedit, de celo locutus est Moysi, et dedit legem in tabulis lapideis. Nonne hec magna sunt opera Dei ? Sed si illud his compares, quod « ita dilexit Deus mundum, ut filium unigenitum daret », pro eo invenies illa parva esse.||

Io. 1, 9.
Mal. 4, 2.
Cf. Is. 6, 1.
Cf. Ps. 71, 7 (Ps-γ) : « Orietur in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec extollatur luna ».
Mal. 4, 2.
Mal. 4, 2.
Ps. 118, 165.
Prv. 13, 9.
Cf. 2Cor. 11, 14.
Eph. 5 16.
1Cor. 11 1.
2Cor. 5, 21.
Io. 3, 16.
cunctis diebus eius
interl.| interl.| virtutibus||
et seniorum
interl.| interl.| apostolorum||
marg.| marg.| ET SENIORUM. ADAMANTIUS. Seniores qui cum Iesu vel post Iesum fuerunt apostoli sunt, qui Scripturis vel preceptis suis illuminant corda nostra, et faciunt in nobis quosdam dies ex vera luce quam participati sunt venientes in hunc mundum. Qui ergo preceptis eorum illuminatur, servire Deo dicitur  in diebus seniorum qui fuerunt post Iesum. Sicut autem Christus « erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum », ita ipsi erant lux mundi secundum illud : « Vos estis lux mundi ». Illuminant ergo nobis dies in quibus Domino serviamus.||
marg.| marg.| Solius Dei nosse est, post Iesum inter seniores, quis longiorem diem fecerit, id est qui maiorem ex se lucem emiserit, utrum Paulus an Ρetrus ? Paulus, Βartholomaeus an Iohannes ? Sed tamen longorum dierum dicuntur sancti. Εcontraque scandalis mundus replebitur,"quando crescente inquitate, refrigescet caritas multorum", tunc non dicuntur dies futuri longi sed abbreviati secundum illud :"Nisi abbreviati fuerint dies illi, non fiet salva omnis caro". Mali ergo dies breviari dicuntur, longevi autem et multi spacii dies boni, in quibus Domino servimus : « Propter electos » autem « breviantur dies » mali, dies iniquitatis et scandali et, ut arbitror, cum semel electis dies mali ceperint breviari, semper breviantur et minuuntur usque in nihilum et ad ultimum pereunt. E quibus unus puto erat qui dicebat : « Pereat dies in quo natus sum » ; dies vero seniorum sanctorum longevi sunt et prolixi.||

Io. 1, 9.
Mt. 5, 14.
Cf. Mt. 24, 12.
Cf. Mt. 24, 22.
Cf. Mt. 24, 22.
Iob. 3, 3.
qui longo post eum vixerunt tempore
interl.| interl.| dies sanctorum longi dies malorum breviantur||
et noverant
interl.| interl.| faciebant||
omnia opera Domini
interl.| interl.| Septuaginta : opera Domini magna || ||
interl.| interl.| opus scilicet patientie, iustitie et omnium virtutum||
Numérotation du verset Idc. 2,8 
Mortuus est autem
marg.| marg.| MORTUUS  EST  AUTEM. In Paulo vivit Iesus, et in omnibus qui dicere possunt : « Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus », et « mihi vivere Christus est, et mori lucrum ». In illis moritur qui sepe penitendo, et iterum delinquendo, quasi insultant morti Iesu. Unde : « Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes ». Non solum ergo in peccantibus moritur, sed etiam crucifigitur et illuditur. Si etiam de avaricia cogitas, vel de stupro, si furore agitaris, vel quibuslibet vitiis, non vivit in te Christus. Moritur ergo Christus peccantibus, quia nihil in eis {t. 1 : Erfurt, f. 229va ; facsim., p. 474a} [Rusch, f.  229va ] iustitia, nihil patientia, nihil veritas, et omnia illa que Christus est operantur. Α sanctis vero quecumque opera fiunt, Christus est qui ea operatur. Unde : « Omnia possum in eo qui me confortat », Christus. Unde : Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui est in celis ; qui autem negaverit me coram hominibus, et ego negabo coram Patre meo. Confitentes in semetipso dixit confiteri, quia in eis vivit et operatur Christus, sed non similiter ait de his qui negant. Qui enim negat extra ipsum est. Qui confitetur in ipso est. Dicitur ergo quia mortuus est Iesus, et resurrexit generatio altera que nesciebat Iesum etc.||

Gal. 2, 20.
Phil. 1, 21.
Hbr. 6, 6.
Phil. 4, 13.
Cf. Mt. 10, 32-33.
Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum
Numérotation du verset Idc. 2,9 
et sepelierunt eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.
Numérotation du verset Idc. 2,10 
Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos
interl.| interl.| generatio malarum cogitationum que procedit ex corde et facit oblivisci operis Dei magni qui timens Apostolus ait :"Memor esto Iesum Christum surrexisse a mortuis".||

Cf. 2Tm. 2, 8 : « Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum ».
et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera que fecerat cum Israel.
interl.| interl.| Augustinus exponit : quomodo dixit non noverant Dominum ? In illis scilicet claris operibus que facta sunt ante illos, ut Israel nosceret Dominum.||
interl.| interl.| quod"crucifixus est scilicet pro peccatis nostris et surrexit propter iustificationem nostram" ||

Cf. Rm. 4, 25 ; Rm. 8, 10.
Numérotation du verset Idc. 2,11 
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini {t. 1 : Erfurt, f. 229va ; facsim., p.474a} [Rusch, f.  229va ] et servierunt Baalim
interl.| interl.| Quod quisque super omnia diligit et colit, hoc illi Deus est.||
Numérotation du verset Idc. 2,12 
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Egypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum
marg.| marg.| ET SERVIERUNT  BAALIM. ADAMANTIUS.  Servieruntque  Baalim, et dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum. Hec quidem fecerunt antiqui, sed quia propter nos hec scripta sunt, videamus ne maiori ex parte de nobis hec que de illis dicta videantur. Audi Apostolumaa   : In Helia quid dicit Scriptura ? Quomodo interpellat Deum adversum Israel : Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua demolita sunt, et ego relictus sum solus, et querunt animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Βaal. Sic ergo et in hoc tempore reliquie secundum electionem gratie salve facte sunt. Vides ergo quia illos qui curvaverunt genua  Βaalim, et qui non curvaverunt, in reliquiis credentium et in multitudine non credentium interpretatur. Qui enim in tempore Salvatoris increduli fuerunt genua curvaverunt  Baalim, sed non hi qui crediderunt, et opera fidei impleverunt. Nusquam enim legitur quod in tempore Salvatoris aliquis flexerit genua simulacris. Sed de illis hoc dicitur, qui peccatis compediti tenentur. Unde constat quia cum peccamus, genua nostra  Baalim curvamus. Qui ad hoc vocati sumus, ut flectamus genua in nomine Iesu et ad patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in celis et in terra nominaturab  . Nihil autem prodest si genua corporis in oratione flectamus Deo, et genua cordis Zabulo. Si enim non stetero firmus, contra astutias eius, flexi genua mea Zabulo, et si non constanter stetero contra iram, flexi genua mea ire. Similiter de omnibus vitiis sentiendum est. Sic fecerunt illi qui coluerunt Baalim et dereliquerunt Deum patrum suorum. Unusquisque quod pre ceteris colit, miratur et diligit, hoc ei Deus est, hoc est quod ante omnia et super omnia poscit Deus ab homine : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. Preoccupare quodammodo erga se cupiens totos humane mentis affectus, et sciens quod quis toto corde dilexerit et tota anima, et totis viribus, hoc esse Deum illi. Quod ergo quisque super omnia diligit, hoc illi Deus est, apud plurimos preponderat amor auri, et avaricie, et dicit illis : « Non potestis Deo servire et Mammone »ac  , id est avaricie. In aliis amor voluptatis, vel glorie secularis, vel humane dignitatis. Pauci sunt in quibus preponderet amor Dei ; hinc totius {t. 1 : Erfurt, f. 229vb ; facsim., p. 474b} [Rusch, f.  229vb ] gentilitatis error cepit exordium, dum ea que multum diligunt homines, deos esse volunt, et humanis vitiis et cupiditatibus divinum nomen ascribunt. Pecunie enim cupidi, et avaricie amore flagrantes, Mammonam quidem apud Syros deum cupiditatis dicunt, libidinis et voluptatis amatores Venerem deam sibi huius vitii, quo agitantur, ascribunt. Similiter in ceteris vitiis, ipsum quo urgentur, affectum Deum sibi fecerunt. Unde Apostolusad   : Avaricia quod est idolorum servitus. Cum ergo aliqua vitia toto corde, tota anima et totis viribus diligimus, idola adoramus.||

aa  Rm. 11, 2-5.
ab  Eph. 3, 14-15.
ac  Mt. 6, 24.
ad  Col. 3, 5.
Numérotation du verset Idc. 2,13 
dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
interl.| interl.| Vide quantum faciunt peccata Deum in quo nullus ire affectus, nullus passibilis motus, ad iracundiam provocare dicuntur, sed ille manet immutabilis. Ego cum pecco iram mihi ascisco ; undeae  « Thesaurizas tibi iram in die ire » etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et servierunt Baal et Astartibus. Dicitur Baal esse nomen Iovis apud illas gentes, Astarte vero Iunonis. Punici enim Baal dominum dicere videntur, et Baalsaman dominum celi. Iunonem autem sine dubio Astarten vocant, et quia hee lingue parum differunt, dicit hic Scriptura, quod servierunt Baal et Astartibus, Iovi scilicet et Iunonibus, nec singulariter dixit Astarti, sed ad simulacrorum multitudinem intellectum retulit, varietatis causa tamen estimo Iovem singulariter Iunonem pluraliter memomorari voluisse.||

ae  Rm. 2, 5.
ascisco] asscisco cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idc. 2,14 
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
marg.| marg.| IRATUSQUE  DOMINUS etc.  ORIGENES. Secundum Septuaginta : et vendidit eos in manus inimicorum suorum in circuitu, sed in Psalmoaf  dicitur : « Vendidisti populum tuum sine pretio », et in Prophetaag   : Gratis venditi estis, et sine argento redimemini. Quare ergo venditi si gratis, et non potius donati ? An forte Scripturarum locutio est, ut dicatur venditus etiam donatus. Hic sensus optimus est ibi : Gratis venditi estis, et « Vendidisti populum tuum sine pretio », quia impii non Deum colendo tradi sibi populum meruerunt, ut ipse cultus precium videretur. Quod vero dictum est, neque cum argento redimemini, non ait, neque cum pretio, sed neque cum argento, ut precium redemptionis intelligatur sanguis Agni immaculatiah  . In argento enim Propheta omnem pecuniam significavit, quia pretio sanguis Christi, non pretio pecuniario fuerant redimendi. ||
marg.| marg.| IRATUSQUE  DOMINUS. Origenes ORIGENES. Cum quis Deo servit non traditur in manus diripientium, sed cum Deum derelinquit et servit passionibus suis, traditur passionibus ignominie et « in reprobum sensum, ut faciat que non conveniunt »ai  , quia"repletus est omni iniquitate, nequitia, fornicatione et huiusmodi"aj  . Si enim peccamus Domino et voluptates nostras et desideria, velut Deum colimus, tradimur in manu diaboli apostolica auctoritate ut ipse aitak   : « Tradidi huiusmodi Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Non solum per angelos tradit Deus delinquentes in manus inimicorum, sed etiam per prelatos Ecclesie qui potestatem habent solvendi et ligandi. Traduntur autem in interitum carnis cum pro delictis suis a Christi corpore separantur. Traduntur autem dupliciter cum delictum scilicet manifestum sit Ecclesie et, per sacerdotes, quis de Ecclesia pellitur, ut notatus ab hominibus erubescat et, converso, eveniat quod sequitur, ut spiritus salvus fiat in die Dominial  vel, cum peccatum non sit manifestum hominibus, Deus autem {t. 1 : Erfurt, f. 230ra ; facsim., p.475a} [Rusch, f.  230ra ] qui videt in occulto, videns eius mentem vitiis et passionibus servientem, et in corde eius non se coli, sed avaritiam aut libidinem, aut huiusmodi, talem ipse tradit Satane. Avertit enim se et refugit a cogitationibus suis malis, et desideriis indignis, et relinquit domum cordis eius vacuam. Tunc immundus spiritus qui exierat ab homine, inveniens domum suam vacantem et emundatam, assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic intelligendum est Deum tradere quos tradit, non quia ipse tradat aliquem, sed indignos derelinquit, nec habitat in eis. Anima autem tradita dicitur ex eo quod Deo vacua invenitur, et a spiritu nequam invaditur. Vigilemus ergo et nos a vitiis purgemus ut Deum intra nos teneamus ne diabolo tradamur.||

af  Ps. 43, 13.
ag  Is. 52, 3.
ah  Cf 1Pt. 1 18-19
ai  Rm. 1, 28.
aj  Cf Rm. 1, 29.
ak  Cf 1Cor. 5 5
al  1Cor. 5, 5.
Numérotation du verset Idc. 2,15 
sed quocumque pergere voluissent manus Domini super eos erat sicut locutus est et iuravit eis et vehementer afflicti sunt.

super eos - erat] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,16 
Suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec eos audire voluerunt

eos] illos Weber
Numérotation du verset Idc. 2,17 
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria.
Numérotation du verset Idc. 2,18 
Cumque Dominus iudices suscitaret in diebus {t. 1 : Erfurt, f. 229vb ; facsim., p.474b} [Rusch, f.  229vb ] eorum flectebatur misericordia et audiebat afflictorum gemitus et liberabat eos de cede vastantium.
Numérotation du verset Idc. 2,19 
Postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo faciebant maiora quam fecerant patres eorum sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant.

f. m.] inv. Weber | eorum] sui Weber | alienos] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 2,20 
Iratusque est furor Domini in Israel et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit
Numérotation du verset Idc. 2,21 
et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Patet causa quare Iesus non delevit omnes gentes illas : ut essent scilicet in quibus isti probarentur. Poterant autem prodesse si temptati in eis non invenirentur reprobi et tales invenirentur quales Dominus esse precepit. Auferentur enim gentes si ita viverent nec bella eis necessaria essent.||
Numérotation du verset Idc. 2,22 
ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini
interl.| interl.| verba scriptoris exponentis quare non sint delete gentes ille||
et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui fuerunt, scilicet cum Iesu cum viveret ; illis enim mortuis, surrexit generatio altera que cepit offendere Dominum, pro quibus probandis non sunt delete gentes.||
an non ?
Numérotation du verset Idc. 2,23 
Dimisit ergo Dominus omnes nationes has10  et cito subvertere noluit nec tradidit in manus11  Iosue.
interl.| interl.| quasi non videatur Iesus humano consilio gentes illas reliquisse||

10  n. has] inv. Weber 11  manus] manibus Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_2)