initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Idc. 21,1 
Iuraverunt quoque filii Israel in Maspha et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
Numérotation du verset Idc. 21,2 
Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu ceperunt flere dicentes :
Numérotation du verset Idc. 21,3 
Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
Numérotation du verset Idc. 21,4 
Altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt :
Numérotation du verset Idc. 21,5 
Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel ? Grandi enim iuramento se constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent

i. se] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,6 
ductique penitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, ceperunt dicere : Ablata est tribus una de Israel.

tr. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,7 
Unde uxores accipient ? Omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras.
Numérotation du verset Idc. 21,8 
Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel qui non ascendit ad Dominum in Maspha. Et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse.
Numérotation du verset Idc. 21,9 
Eo quoque tempore, cum essent in Silo nullus, ex eis ibi repertus est.
Numérotation du verset Idc. 21,10 
Miserunt itaque decem millia viros robustissimos et preceperunt eis : Ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
Numérotation du verset Idc. 21,11 
et hoc erit quod observare debetis. Omne generis masculini et mulieres que cognoverunt viros interficite, virgines reservate*.

virgines... reservate Λ LH ΠD² Σ M ΦV ΨBDFM ΩMSJL Ed1455 Rusch Clementina] et praem. Λ H ΩM | virgines] + autem ΨD*FM Rusch Clementina | om. Weber, Cor1 (hebr. et antiq. non habent in textu quia subintelligitur ex quo corrupte occidiiubentur), Cor2 (non enim addendum virgines reservate), Cor3 (plures antiq. et hebr. non habent sed subintelligitur)
Numérotation du verset Idc. 21,12 
Inventeque sunt de Iabisgalaad quadringente virgines que nescierunt viri thorum et adduxerunt eas ad castra in Silo in terram Chanaan.

ad] in Weber terram] terra Weber
Numérotation du verset Idc. 21,13 
Miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et preceperunt eis ut eas susciperent in pace.

eas] eos Weber s. - in p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,14 
Veneruntque filii Beniamin in illo tempore et date sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad, alias autem non repererunt quas simili modo traderent.
Numérotation du verset Idc. 21,15 
Universusque Israel valde doluit et egit penitentiam super interfectione unius tribus ex Israel,

penitentiam] penitudinem Weber
Numérotation du verset Idc. 21,16 
dixeruntque maiores natu : Quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores ? Omnes in Beniamin femine conciderunt
Numérotation du verset Idc. 21,17 
et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israel.
Numérotation du verset Idc. 21,18 
Filias enim nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.

enim] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,19 
Ceperuntque consilium atque dixerunt. Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria que sita est ad septentrionem urbis Bethel10  , ad orientalem plagam vie que de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona.

10  Bethel] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 21,20 
Preceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt : Ite et latitate11  in vineis.

11  latitate] latete Weber
Numérotation du verset Idc. 21,21 
Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex {t. 1 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 502b} [Rusch, f.  251vb ] more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis12  singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin.

12  ex eis] eas Weber
Numérotation du verset Idc. 21,22 
Cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri ceperint atque iurgari, dicemus eis : Miseremini eorum. Non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis13  et a vestra parte peccatum est.

13  dedistis Weber] dedisti ΨM Rusch
Numérotation du verset Idc. 21,23 
Feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his que ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam edificantes urbes et habitantes in eis.
Numérotation du verset Idc. 21,24 
Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Liber Iudicum explicit14  .

14  Liber Iudicum explicit Rusch] Explicit Liber Sopthim id est Iudicum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_21)