initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Idc. 3,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 230ra ; facsim., p.475a} [Rusch, f.  230ra ] He sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Erat ergo ista causa in eorum temptationem ut bella discerent, id est ut tanta pietate et obedientia legis Dei bellarent quanta patres eorum qui Deo etiam bellando placuerunt, non quia optabile sit bellum sed quia pietas laudabilis etiam in bello.
Numérotation du verset Idc. 3,2 
et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi
Numérotation du verset Idc. 3,3 
quinque satrapas Philistinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Satrapie dicuntur quasi parva regna quibus satrape preerant, quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est vel fuit.
Numérotation du verset Idc. 3,4 
Dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israelem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ut sciret Deus omnium cognitor etiam futurorum sed ut ipsi scirent et conscientia sua vel gloriarentur vel convincerentur
utrum audirent mandata Domini que preceperat patribus eorum per manum Moysi an non ?

audirent] audiret Weber
Numérotation du verset Idc. 3,5 
Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananei
marg.| IN  MEDIO  CHANANEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Deuteronomio dicit Deus de his gentibus : Non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta, et multiplicentur in te bestie fere. Paulatim eiciam illos donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. Poterat hanc promissionem suam servare erga obedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israeliticis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait : Ne multiplicentur in te bestie fere, mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit, que solent de repentino successu terrene felicitatis existere. Non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat.

Cf. Ex. 23, 29-30.
et Ethei et Amorrei et Pherezei et Evei et Iebusei
Numérotation du verset Idc. 3,6 
et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt et servierunt diis eorum

f. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,7 
feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes {t. 1 : Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 475b} [Rusch, f.  230rb ] Baalim et Astharoth.
interl.|  quia thesaurizaverunt sibi ipsis iram
Numérotation du verset Idc. 3,8 
Iratusque contra Israel Dominus tradidit eos
interl.|  iusto iudicio

contra I. - D.] inv. Weber
in manus Chusainrasathaim regis Mesopotamie
marg.| TRADIDIT  EOS  IN  MANUS. ADAMANTIUS. Et   tradidit eos Dominus   in manus Cusainrasathaim regis Mesopotamie ». Interpretatur Cusainrasathaim humiliatio eorum. Traditi sunt ergo ei, ut humiliaret eos, et quia in excelsis montium impie agebant contra Altissimum, ab ipso in humilitatem traditi sunt. Nec solum olim divina providentia, eos qui impie exaltabantur, tradidit humiliandos, ut salubri medicina contraria contrariis curarentur, sed et nunc idem agit in Ecclesia sua. Est et nunc Cusairasathaim, rex Mesopothamie, cui humiliande et affligende traduntur anime que, christiana humilitate contempta, se in superbiam extulerunt que in conspectu Dei valde est odiosa : Initium enim discedendi a Deo superbia ; « Deus » autem « superbis resistit, et humilibus dat gratiam ». Si quis ergo, Christi humilitate despecta (qui propter nos, cum Deus esset, homo factus est humiliatus usque ad mortem) extollitur et usque ad potestates et dignitates seculi prosilit, et artes quibus hec assequatur, etiam si contra fidem et religionem sint, non refugit, evenit ut malum faciat in conspectu Domini ; et cum summas adeptus fuerit infulas potestatum, et ad ipsa superbie fastigia summa conscenderit, inde deiectus traditur Cusainrasathaim, uni scilicet aeriorum {t. 1 : Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 475b} [Rusch, f.  230rb ] principium, sicut alibi pharaoni, et alibi Chiram, ut humiliet eum, qui nimis fuerat exaltatus et affligat donec resipiscat, et querat Dominum, quia, cum esset in superbia, ignorabat eum.
marg.| Potest quisque etiam parvus vel minimus, etiam si nulla dignitate usus superbie vitio laborare ; et nihil tam fedum, tam execrabile quam pauper, superbus, et dives mendax. Penetrat aliquando morbus superbie ipsum sacerdotalem et leviticum ordinem, et in nobis qui ad exemplum humilitatis positi sumus, et in circulo altaris velut specula quadam intuentibus arrogantie vitium fetet, et de altari Domini quod debet incensi suavitate flagrare odor teterrimus superbie renitet.

1Pt. 5, 5.
Cf. Phil. 2, 5-8.

Chusainrasathaim] Chusanrasathaim Weber
servieruntque ei octo annis
interl.|  quantum scilicet servierunt Baalim. Debet enim afflictio penitentie esse secundum quantitatem culpe.
Numérotation du verset Idc. 3,9 
et
interl.|  in tribulatione positi
clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem
interl.|  nisi clamassent non suscitaretur eis salvator
interl.|  «Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et eduxit eos de tenebris » etc.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota quod hominem salvatorem dicit per quem Deus salvat

Ps. 106, 14
et liberavit eos Othoniel
interl.|  Septuaginta : Gothoniel quod est tempus mihi Dei
interl.|  aliquem scilicet archangelorum missum in auxilium eorum qui hereditatem capiunt salutis
interl.|  hysterologia, species scilicet hyperbati
marg.| Vide benignum Dominum misericordiam cum severitate miscentem et pene modum iusta et clementi libratione pensantem non in perpetuum tradit delinquentes, sed quanto, inquit, tempore servierunt Baalim, tanto serviunt Cusainrasathaim, id est octo annis. Disce hec, qui errasse te cognoscis, et quanto tempore peccasti, tanto humilia te ipsum Deo, in confessione poenitentie ; non exspectes ut humiliet te Cusainrasathaim et invito necessitas extorqueat penitentiam. Preveni tortoris manus, quia si te ipse correxeris, pius est Dominus qui vindictam temperet ei qui illam penitendo prevenit. Notandum autem quia dum servirent Cusainrasathaim, et non clamarent ad Dominum, nemo suscitatus est qui salvare eos posset. Cum ergo clamaverunt, suscitavit eis salvatorem Gothoniel qui interpretatur tempus mihi Dei, per quem ille populus de servitute ereptus est, et pax populo reddita, quam superbia et diversa plebis facinora fugaverant.
marg.| Videtur autem mihi Gothoniel unus esse de militia celesti et archangelicis turmis qui ad auxilium eorum mittuntur, qui hereditatem capiunt salutis. Sunt enim angeli salutores, qui per Gothonielem vel Ayot designantur.

Cf. Donatus , « De vitiis et virtutibus orationis », in : Ars maior, ed. L. Holtz 1981, p. 670.7-8 : « hyperbaton est transcensio quaedam uerborum ordinem turbans, cuius species sunt |quinque : hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchysis. |hysterologia uel hysteroproteron est sententiae cum uerbis ordo mutatus, ut «torrere |parant flammis et frangere saxo».
videlicet filium Cenez
interl.|  cuius familie, cuius nobilitatis sit ostenditur
fratrem Caleb minorem
interl.|  viri scilicet mirabilis qui socius Iosue fuit
Numérotation du verset Idc. 3,10 
fuitque in eo spiritus Domini
marg.| FUITQUE  IN  EO  SPIRITUS  DOMINI. Magna laus est primi iudicis quod spiritus Domini factus est super eum et per spiritum Dei iudicavit populum, quod de alio dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum iudices quibus datum est etiam iudicium animarum. Sed nescio si quis dignus sit"spiritu Dei repleri".
marg.| FUITQUE  IN  EO  SPIRITUS. ADAMANTIUS. Postquam scilicet clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam iustum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere iudicem, quem repleat spiritus Dei, ut possit rectum tenere iudicium ? Unde liber ipse Iudicum dicitur, qui scilicet iudicaverunt populum Israel viros, scilicet mirabiles sicut Iosue fuit ; sic et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit et quid egerit, etiam malum, ut Ecclesie scilicet principes vel iudices bona eorum imitentur, mala caveant.
et iudicavit Israel egressusque est ad pugnam et tradidit
interl.|  quia spiritus Domini erat   in eo
Dominus in manu eius Chusainrasathaim regem Syrie et oppressit eum.

Chusainrasathaim] Chusanrasathaim Weber
Numérotation du verset Idc. 3,11 
Quievitque terra quadraginta annis
interl.|  magna largitas divine clementie octo annis servierunt pro multorum delictis quadraginta quieverunt pro unius iustitia.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quantum temporis scilicet primordia imperii romani sub Numa Pompilio tantummodo re pacata habuerunt
et mortuus est Othoniel filius Cenez.
interl.|  quia scilicet indignus erat populus qui haberet talem iudicem, unde sequitur : addiderunt autem filii Israel etc. Considera quia pro eo quod indigni erant habere talem principem ideo aufertur eis.
Numérotation du verset Idc. 3,12 
Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab
interl.|  Vides quia peccata nostra vires hostibus prebent et reddunt, quando malum facimus in conspectu Domini, et confortantur a Domino adversarii nostri, in spiritalibus quoque contrarie virtutes non invalescerent contra nos, nec ipse Zabulus nisi ei vires ex nostris vitiis preberemus, et locum ei introeundi et dominandi in nobis peccando faceremus ; unde : « Nolite locum dare diabolo ».

Numérotation du verset Idc. 3,13 
Et copulavit ei filios Ammon et Amalech
interl.|  pessimos inimicos qui cum ipso impugnarent Israel
abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum
Numérotation du verset Idc. 3,14 
servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis
Numérotation du verset Idc. 3,15 
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem
marg.| SERVIERUNT  DECEM  ET  OCTO  ANNIS. ADAMANTIUS. Postquam decem et octo annos, iterum   clamaverunt filii Israel ad Dominum , et   suscitavit eis salvatorem , Aioth filium Gera, filii Gemini, virum ambidextrum. Qui suscitatur ad salvandum Israel nihil habet in se sinistrum, sed utramque manum dexteram, dignus populi princeps, dignus Ecclesie iudex, qui nihil agit sinistrum, cuius"nescit sinistra quid facit dextera". In utraque parte dexter est in fide, in actibus nihil habet de illis qui locantur a sinistris, quibus dicetur : Discedite a me operarii iniquitatis, nescio vos ; ite in ignem eternum etc.
marg.| ADAMANTIUS. Etiam mensuras pene indicat divina Scriptura supra octo annis, hic decem et octo dicit. Certum est autem quia secundum modum peccati et conversionis moram etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malicia sua, sed post.
marg.| SALVATOREM. ADAMANTIUS. Salvatores vel iudices qui ad liberandos filios Israel suscitantur principes celestis militie significant, quos emittit Deus ad subsidium eorum, qui ad se toto corde clamaverunt et divinam clementiam erga se conversione penitentie flexerunt. Scriptum est enim quia cum multo tempore servissent pharaoni patres nostri, clamaverunt ad Dominum, ita ut ipse diceret : Clamor filiorum Israel ascendit ad me, et misso Moyse visibiliter eduxit eos. Angelus quoque exterminator missus est qui omnia primogenita Egypti vastaret, Israelitarum vero neminem tangeret. Et sic patet virtutem celestem fuisse, que, vastatis Egyptiis, filios Israel de servitute eduxit. Sub rege etiam Assiriorum Sennacherib, angelus Domini mittitur, qui prostratis una nocte centum octoginta quinque milibus hostium, et urbem ab obsidione, et populum ab interitu liberavit. Similiter ergo quando peccamus vel pro peccatis in captivitatem tradimur, clamemus ad Dominum non ore, sed mente, ut dolor cordis fontem lacrimarum producat ex oculis. Sicut ille qui ait : « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo ». Si ita convertimur a malis, ut ultra non contingamus ea, mittet nobis Dominus virtutem suam celestem per quam liberemur a virtute Zabolica que omnia pro nobis agat, dextera et prospera, que faciat nos relinquere viam {t. 1 : Erfurt, f. 230vb ; facsim., p.476a} [Rusch, f.  230vb ] sinistram que ducit in perditionem, et revocet nos ad viam dexteram que dicit : « Ego sum via, veritas et vita ».

Cf. Mt. 6, 3 : « Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ».
Ex. 3, 9.
Ps. 6, 7.
Io. 14, 6.
vocabulo Aioth filium Gera
interl.|  qui interpretatur laus

Aioth Rusch ] A(h)oth Ed1455 , hic et ubique Weber ; Aod ΩS ΩJ Clementina
filii Gemini qui utraque manu pro dextera utebatur.
interl.|  nihil sinistrum habens, cuius"nesciebat sinistra quid faceret dextera"
marg.| QUI  UTRAQUE etc. Secundum spiritalem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur ; diabolus et principes eius ambisinistri. Totum enim quod agunt sinistrum est et perversum, et eterno igni cum his qui a sinistris sunt deputatum.

Cf. Mt. 6, 3 : « Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ».

Gemini] Iemini Weber pro dextera - u.] inv. Rusch
Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
Numérotation du verset Idc. 3,16 
qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palme manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
interl.|  ADAMANTIUS. Quicquid gerit Aioth ambidexter dextrum est. Dexter est manibus et pedibus. In femore enim   dextro gladium portat ut veniat ad regem Moab et interficiat.
Numérotation du verset Idc. 3,17 
Obtulitque munera Eglon
interl.|  «rotatus vel orbita ». Hic est sermo philosophie que summum bonum iudicat voluptatem

Origenes , Homiliae in Iud. (translatio Rufini), GCS 30, ed. W. A. Baehrens, 1921, p. 487.22 : « Historia nos edocuit ea, quae de Eglon rege scripta sunt, quomodo sapientissimus hic Aoth arte quadam et, ut ita dicam, callida, sed laudabili usus deceptione interemerit Eglon tyrannum, qui interpretatur rotatus vel orbitae  ».
regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
Numérotation du verset Idc. 3,18 
Cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant
Numérotation du verset Idc. 3,19 
et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te o rex.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non mentitur; factum enim verbum appellatur et   secretum factum erat ei   ad regem
Et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant
Numérotation du verset Idc. 3,20 
ingressus est Aioth ad eum.
marg.| INGRESSUS  EST  AIOTH  AD  EUM. ADAMANTIUS. Aioth interpretatur laus : arte enim callida et laudabili usus deceptione interemit Eglon, qui interpretatur rotatus vel orbita. Oportet tales esse nostri populi iudices qualis fuit Aioth qui interpretatur laus, ut omnes volubiles motus, et orbitas mali itineris excidant et perimant Madianitarum regem, qui interpretatur fluxus vel effusio. Fluxe ergo et dissolute gentis quis est princeps vel dux, nisi sermo illius philosophie, que summum bonum iudicat voluptatem, quem interficit evangelicus sermo et propheticus, qui gladio comparatur ; qui in ventre eorum atque in imis precordiis ambidextri doctoris disputationibus concluditur, ut veritatis eos assertione concludens extinguat omnem pravi dogmatis et crasse intelligentie sensum, qui se extollit contra spiritalem scientiam Christi, ut hoc faciens et dimicans in verbo Dei omnis Ecclesie iudex fiat laudabilis Aioth. Cui dicatur a Domino : « Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam ».

Mt. 25, 21.23.
Sedebat autem in estivo cenaculo solus dixitque : Verbum Dei habeo ad te.
interl.|  quia preceperat ei Dominus hoc facere quem populo suo salvatorem excitaverat
Qui statim surrexit de throno
Numérotation du verset Idc. 3,21 
extenditque Aioth sinistram manum et tulit sicam
interl.|  sermonem evangelicum vel propheticum

s. m.] inv. Weber
de dextro femore suo
interl.|  disputando scilicet ut extingueret omnem pravi dogmatis et crasse intelligentie sensum
Numérotation du verset Idc. 3,22 
tam valide ut capulus sequeretur ferrum10  in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur
marg.| PINGUISSIMO  ADIPE  STRINGERETUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Merito queritur quomodo fuerit exilis valde rex Eglon et clauserunt adipes vulnus quando percussus est, sed intelligendum est ea locutione dictum, que solent e contrario intelligi, sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare quod non est, et benedixit regi id est maledixit, sicut in libro Regnorum de Nabaioth dictum est. Nam in ea interpretatione dictum que non secundum Septuaginta, sed ex Hebreo est, ita invenimus : « Erat autem Eglon crassus nimis ».

Cf. 1Rg. 21, 10.13.
Idc. 3, 17.

10  s. f.] inv. Weber
nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta nature alvi stercora proruperunt.
Numérotation du verset Idc. 3,23 
Aioth autem, clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera
Numérotation du verset Idc. 3,24 
per posticum11  egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in estivo cenaculo12 

11  posticum] posticam Weber 12  cenaculo] cubiculo Weber
Numérotation du verset Idc. 3,25 
expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem
marg.| TULERUNT  CLAVEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aioth clavi non clauserat. Aut si ille clavi clauserat, quomodo eum secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent. Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausure fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quedam talia, sicut ea que verrudata dicuntur.
et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem13  mortuum.

13  in terra - iacentem] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,26 
Aioth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
Numérotation du verset Idc. 3,27 
et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israel ipso in fronte gradiente.
Numérotation du verset Idc. 3,28 
Qui dixit ad eos : Sequimini me. Tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis que transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam
Numérotation du verset Idc. 3,29 
sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem millia omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
Numérotation du verset Idc. 3,30 
Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel et quievit terra octoginta annis a preliis14  .
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Duplicato scilicet tempore, quod fuit memorabile, Romanorum sub rege Pompilio

14  a preliis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,31 
marg.| POST  HUNC  FUIT. ADAMANTIUS. Septuaginta. Semegar, id est ibi advena : omnes enim homines {t. 1 : Erfurt, f. 231ra ; facsim., p. 477a} [Rusch, f.  231ra ] Dei advene sunt in hoc mundo, sicut ille qui dicebat : Incola ego sum in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semegar Spiritus sanctus ibi incolam dicit, id est hic. Quod enim Spiritui sancto qui in celis est ibi est, nobis hic est.
marg.| POST  HUNC  FUIT etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Queritur quomodo post Aioth pugnaverit Sangar pro Israel, et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel iugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit, sed ne permitteretur nocere, quem credendum est bello cepisse temptare, et huius victoria fuisse repulsum.

Ps. 38, 13.

15  Sangar] Samgar Weber
Anath qui percussit de Philistiim sexcentos viros vomere.
interl.|  Senarius qui multiplicatus pervenit in sexcentos mundum significat sex diebus consummatum,   sexcentos ergo in aratro ille dicitur percussisse cui per crucem Christi crucifixus est mundus.
marg.| QUI  PERCUSSIT. ADAMANTIUS. Semegar percussit Alophilos in sexcentis viris in stiva vel pede aratri. Aliud genus laudis in Semegar video. Iste in aratro pugnat, Aioth, inquit, in gladio ; vincit tamen et hic, et prosternit Alophilos. Potest ergo fieri ut Ecclesie iudex non semper gladium proferat, id est ut non semper austeritate verbi, et acumine correctionis utatur, sed imitetur agricolam, velut aratro sulcans anime nostre terram, et sepius clementi monitione rescindens ut aptet eam suscipiendis seminibus. Interficiuntur etiam sic Alophili, cum non argumentis et acumine contra adversarios utimur, sed agresti et simplici commonitione de animis auditorum vitia et peccata propellimus.
marg.| Tu quoque, esto agricola anime tue. Utere aratro, quo utitur Semegar. Sed cum miseris manum in aratrum, noli respicere retro, id est, postquam tuleris crucem tuam, et secutus fueris Christum, postquam seculo renuntiasti, et his que in seculo sunt, noli requirere ea que propter Christum reputasti ut stercora, quia si in hoc aratro manum habueris semper, ut confidenter dicas : « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi » etc. Cadent a dextris tuis mille et decem millia etc., ad te vero non approximabunt.

Cf. Gal. 6, 14.
Cf. Phil. 3, 8.
Gal. 6, 14.
Et ipse quoque defendit Israel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_3)