initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Idc. 4,1 
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aioth
marg.| marg.| ADDIDERUNTQUE  FILII etc. Quasi pro peccatis populi dux bonus obiit, peccatoribus autem et indignis aufertur homo Dei. Sed dicit aliquis : Quando ecclesia Dei sine iudice est ? Si prior discesserit, alter adhibetur, non semper princeps populi : Ecclesie iudex per Dei arbitrium datur, sed ut merita nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri et operamur mala in conspectu Domini, dantur nobis principes secundum cor nostrum. Unde : Fecerunt sibi regem sed non per me, et principem, et non per consilium meum. Hoc dictum videtur de Saule, quem ipse Dominus elegerat et regem fieri iusserat. Sed quia non secundum Dei voluntatem, sed secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat eum sua voluntate vel consilio constitutum. Sic in ecclesia populi pro meritis aut verbo aut opere potens a Deo tribuitur rector, aut si malum faciat populus in conspectu Domini, talis Ecclesie iudex datur, sub quo famem verbi Dei et sitim populus patiatur, et non famem panis aut sitim aque, sed audiendi {t. 1 : Erfurt, f. 231rb ; facsim., p. 477b} [Rusch, f.  231rb ] verbum Dei. Ita ergo agamus et oremus, ne hac fame et siti indignatione Dei condemnemur, ne auferatur a nobis qui nos verbo Dei et opere instruat. Si enim malum fecerimus in conspectu Domini, morietur nobis Aioth, et auferetur Semegar, et obscurabitur laus nostra, et trademur in manus Iabin regis Chanaan, qui interpretatur sensus vel prudentia. Si ergo non probaverimus Deum habere in noticia, tradet nos Deus in reprobum sensum, repletos iniquitate, nequitia, fornicatione, avaricia etc. Vides qui sunt et quales sunt qui traduntur in reprobum sensum, et Iabin principi Chananeorum.||

a Cf. Rm. 1, 28-30.
Numérotation du verset Idc. 4,2 
et tradidit illos Dominus in manus Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor
interl.| interl.| sensus vel prudentia ; qui enim non probant Deum habere in notitia, traduntur in reprobum sensum.||
marg.| marg.| IN MANU  IABIN  REGIS. ADAMANTIUS. Princeps militie Iabin erat Sisara, qui interpretatur visio equi. Iste enim est animalis, non spiritalis, et non videt nisi ea que animalis sunt. Ipsa est ei visio. Ipse enim est semper intuitus, et ideo semper animalis homo, qui secundum carnem est, persequitur eum qui secundum spiritum, donec animalis intelligat et examinet omnia, et intelligat unde sibi sit auxilium deposcendum, et clamet ad Dominum, donec illi anime, que clamaverit ad Dominum, suscitetur prophetia, quam Delbora significat, et secundum prophetie gratiam et intelligentiam, vel ecclesie populus gubernetur, vel cuiusque anime sensus.||

manus] manu Weber
habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram.
interl.| interl.| id est visionem equi||
Ipse autem habitabat in Aroseth gentium.
Numérotation du verset Idc. 4,3 
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum.
interl.| interl.| ADAMANTIUS. Observa quia nesciunt clamare filii Israel ad Dominum nisi traditi in manus Iabin regis Chanaan, vel per Sisaram principem militie eius afflicti||
Nongentos enim habebat falcatos currus
interl.| interl.| quibus affligeretur populus dure cervicis||
et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
Numérotation du verset Idc. 4,4 
Erat autem Debora prophetes
interl.| interl.| hoc de nullo iudicum legitur||

Debora Weber] scrips. hic et ubique, Delbora hic et ubique Rusch prophetes] prophetis Weber
uxor Lapidoth que iudicabat populum in illo tempore
||
marg.| marg.| ERAT  AUTEM. ADAMANTIUS. Secundum Apostolum : Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad increpandum, ad doctrinam que est ad iustitiam. Queritur ergo quid habet ista Scriptura que divinitus est inspirata doctrine vel increpationis, vel discipline. Quid enim confert, si legamus quod Delbora mulier, prophetissa, uxor Lapidoth, iudicabat Israel etc. Primo ergo hoc ipsum quod, cum plurimi iudices in Israel fuerant, de nullo dicitur quia propheta fuerit sicut de Delbora muliere : prestat in hoc consolationem muliebri sexui ne pro infirmitate desperet se prophetiam posse suscipere, sed credat quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas.||
marg.| marg.| DELBORA. Apis vel loquela, que prophetiam significat, que suaves celestis doctrine favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Et alibi : Iudicia Domini dicit propheta pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum.||

2Tim. 3, 16.
Ps. 118, 103.
Ps. 18, 10-11.
Numérotation du verset Idc. 4,5 
et sedebat sub palma que nomine illius
interl.| interl.| quia iustus sicut palma florebit quem prophetia erudiendo producit ad palmam superne vocationis||
vocabatur inter Rama
interl.| interl.| qui interpretatur excelsa||
et Bethel
interl.| interl.| domus Dei||
in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium.
marg.| marg.| ET SEDEBAT  SUPER  PALMA. ADAMANTIUS. Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet et domum Dei. Nihil humile vel vile erga prophetie sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit quod in altis scilicet portis civitatum assistat, vel in murorum menibus habitet vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet que super terram sunt querere, sed que in celis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere. Illuc discipulos suos molitur movere prophetia.||
Numérotation du verset Idc. 4,6 
Que misit
interl.| interl.| primo||
et vocavit Barach
interl.| interl.| priorem populum|| ||
interl.| interl.| id est coruscationem que scilicet habet lucem non permanentem. Cito enim definit hic est prior populus qui primo omnium prophetarum per prophetiam vocatus est ad audiendam eloquia Dei et capienda munera legis qui refulsit quidem splendore legis sed non permansit nec continuum lucis fulgorem obtinuit.||
est] coniec., e cacogr. Rusch
filium Abinoem {t. 1 : Erfurt, f. 231rb ; facsim., p.477b} [Rusch, f.  231rb ] de Cedes Nepthalim dixitque ad eum : Precepit tibi Dominus Deus Israel. Vade descende et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nepthalim
interl.| interl.| cervus emissus||

descende] om. Weber
et de filiis Zabulon.
Numérotation du verset Idc. 4,7 
Ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua.

adducam] ducam Weber
Numérotation du verset Idc. 4,8 
Dixitque ad eam
interl.| interl.| prophetiam||
Barach :
interl.| interl.| populus prior||
Si venis mecum vadam,
interl.| interl.| promissio falsa||
si nolueris venire non pergam.
interl.| interl.| excusatio vera||
Numérotation du verset Idc. 4,9 
Que dixit ad eum : Ibo quidem tecum sed in hac vice victoria non reputabitur tibi
interl.| interl.| ostendit prima tum victorie palmam non esse apud populum illum||

vice] + tibi Weber
quia in manu mulieris
interl.| interl.| Iael||
tradetur Sisara.
marg.| marg.| SI VENIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quid est quod respondens Barach Delbore ait : Si ibis {t. 1 : Erfurt, f. 231va ; facsim., p. 478a} [Rusch, f.  231va ] mecum, ibo, et si non ieris mecum, non ibo, quoniam nescio diem in quo prosperat angelum Dominus mecum. Quasi a prophetissa diem audire non potuerit ?||
Nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo et quid est quod prosperat angelum Dominus mecum, an hic demonstratum est, quia et angelorum actus prosperantur, id est adiuvantur a Domino ut feliciter cedant ? An locutionis est prosperat angelum mecum, id est facit mecum prospera per angelum ?||
marg.| marg.| ADAMANTIUS. Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum. Vides quomodo illis prioribus prophetia detulit eloquia Dei, et illis dicit data esse precepta, ut ascendant in montem, sed excusant et dicunt : Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum. Et de excusatione quidem verum est, de promissione falsum. Nond enim ascendunt in montem Domini. Quod autem pollicentur se ascendere cum prophetia, falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam, ut crederent Christo, de quo omnis prophetia est. Dicit ergo ei Delbora : Ibo tecum, sed non erit primatus in hac vice tuus. In manu mulieris tradet Dominus Sisaram etc. Aperte ostendit quia non erat apud populum illum primatus, nec victorie palma, sed in manu mulieris cui nomen Iahel traditur Sisara.||
Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barach in Cedes.
Numérotation du verset Idc. 4,10 
Qui accersitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.

accersitis] accitis Weber
Numérotation du verset Idc. 4,11 
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Moysi et tetenderat tabernacula usque ad vallem que vocatur Sennim et erat iuxta Cedes.
Numérotation du verset Idc. 4,12 
Nuntiatumque est Sisare quod ascendisset Barach filius Abinoem in montem Thabor cum {t. 1 : Erfurt, f. 231va ; facsim., p.478a} [Rusch, f.  231va ] Debora

cum De(l)bora Rusch tantum] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset Idc. 4,13 
10  Et congregavit nongentos falcatos currus et omnem exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison.

10  et omnem] omnemque Weber
Numérotation du verset Idc. 4,14 
Dixitque Debora ad Barach : Surge. Hec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barach de monte Thabor et decem millia pugnatorum cum eo.
Numérotation du verset Idc. 4,15 
Perterruitque Dominus
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce quomodo commendat Scriptura agere Deum in cordibus hominum ut det exitum rebus quem11  constituit. Pavefecit enim Sisaram ut traderet eum.| ||

Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 7 (Iud.), qu. 27, CCSL 33, p. 346.425-428: « Ecce quemadmodum commendat scriptura agere deum in cordibus, ut det exitum rebus, quem constituit. utique enim pauefecit uel obstupefecit sisaram, ut traderet eum ».
11  quem] corr., que Rusch
Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barach in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
Numérotation du verset Idc. 4,16 
et Barach persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet.
Numérotation du verset Idc. 4,17 
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iael uxoris Aber Cinei. Erat autem12  pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei.

12  autem] enim Weber
Numérotation du verset Idc. 4,18 
Egressa igitur Iael
interl.| interl.| mulier alienigena||
in occursum Sisare
interl.| interl.| que prius cum eo amicitie fedus habuerat||
dixit ad eum : Intra ad me domine mi13  , ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio
interl.| interl.| Septuaginta : pellibus ||
marg.| marg.| EGRESSA  IGITUR  IAHEL. ADAMANTIUS. Iahel mulier alienigena Ecclesiam significat, que ex alienis gentibus congregata est. Interpretatur enim Iahel ascensio, quia non est alia ascensio ad celum, nisi per ecclesiam multiformis sapientie Dei. Ipsa ergo, dum a corporalibus ad spiritalia et a terrenis ascendit ad celestia, interficit Sisaram, qui carnalium vitiorum et animalis hominis formam tenet. Quia Sisara visio equi interpretatur, de quo dicitur : Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Palo ergo eum interficit, id est ligni crucis acumine et virtute, et bene maxillas eius palo transverberasse dicitur. Os enim quod de carnalibus loquebatur, et doctrina que carnis gloriam preferebat, que in deliciis et voluptate vivendum sapientibus seculi persuadebat, et luxurie adulatione deceperat ligno crucis confoditur, quia viam, quam philosophia latam et spaciosam predicaverat voluptatis, hanc Christus artam et angustam nobis salutis viam ostendit. Sic ergo Iahel, id est Ecclesia, vitiorum principem Sisaram tectum pellibus, id est membrorum mortificatione sopitum, eterno tradidit somno.||

Ps. 31, 9.

13  mi] + intra Weber
Numérotation du verset Idc. 4,19 
dixit ad eam : Da mihi obsecro paululum aque quia sitio valde14  . Que aperuit utrem lactis
interl.| interl.| moralis doctrine que convenit parvulis| ||

Cf. Hbr. 5, 13 : « Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est ».

14  s. v.] inv. Weber
et dedit ei bibere et operuit illum.
marg.| marg.| DA MIHI  OBSECRO. ADAMANTIUS. Sisara aquam petiit, Iahel vero lac tribuit. Lactis cibus dicitur in Scripturis sanctis doctrina, que incipientibus velut parvulis traditur. Non enim statim discipulis profunda et secretioria tradenda sunt sacramenta, sed morum correctio, et discipline emendatio, religiose conversationis, et {t. 1 : Erfurt, f. 231vb ; facsim., p. 478b} [Rusch, f.  231vb ] simplicis fidei prima elementa. Hoc est Ecclesie lac, hoc incipientum parvulorum prima elementa. Sed iste cibus his qui ad bonum tendunt, vitam tribuit et salutem ; his vero quibus contraria placent, quibus luxuria, libido, avaricia et omnis impietas cordi est, necem. Ex eisdem ergo cibis aluntur boni, suffocantur mali, et ubi piis vita, impiis mors, sicut vinum sanos iuvat, et cor hominis sani dumtaxat letificat. Febrientibus vero pernitiem parit. Sic intelligendum est Sisaram animalem hominem et vitiorum principem per doctrinam Ecclesie quam non ex fide suscepit extinctum.||
marg.| marg.| QUE  APERUIT  UTREM. ADAMANTIUS. Unaqueque anima hoc lacte evangelico et apostolico Sisaram in se sopiat et extinguat. Si enim per hoc quis edoctus mortificaverit membra sua, que sunt super terram, avariciam, fornicationem et huismodi, Sisaram in se ipso videbitur peremisse. Ut hec non modo in persona ecclesie consummari, sed etiam in anima sua ostendat quisque impleri. Quia ergo Sisaram incepit insectari populus prior, sed interemptus est a muliere, id est gentium ecclesia, et in manu eius data est victorie palma, in consummatione omnium, id est in fine seculi, canticum etiam Domino cantabitur per Delboram, in quo primatus dabitur Iahel, id est ecclesie gentium, nec tamen Delbore laus silebitur, sed unum primis et novissimis victorie premium dabitur.||

Cf. Ps. 103, 15.
Cf. Col. 3, 5.
Numérotation du verset Idc. 4,20 
Dixitque Sisara
interl.| interl.| animalis homo||
ad eam : Sta ante ostium tabernaculi {t. 1 : Erfurt, f. 231vb ; facsim., p.478b} [Rusch, f.  231vb ] et cum venerit aliquis interrogans te et dicens : Numquid hic est aliquis, respondebis : Nullus est.
Numérotation du verset Idc. 4,21 
Tulit itaque Iael uxor Aber clavum tabernaculi
interl.| interl.| Septuaginta : Palmam, id est crucis lignum, cuius acumine et virtute Ecclesia diabolum interfecit, quod Barach, id est prior populus, per legis precepta facere non potuit.||
assumens pariter et15  malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus
interl.| interl.| Septuaginta : maxillam||

15  et] om. Weber
capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
Numérotation du verset Idc. 4,22 
Et ecce Barach sequens Sisaram
interl.| interl.| qui prior sequi ceperat||
veniebat egressaque Iael in occursum eius
interl.| interl.| Ecclesia de gentibus que pretereunte victoriam preripuerat||
dixit ei : Veni et ostendam tibi virum quem queris. Qui cum intrasset ad eam :
interl.| interl.| Nota non esse consequens cum scriptura dicit virum intrare ad aliquam mulierem quod cum ea mixtus sit, quamvis ita soleat loqui, hic ergo proprie dictu est intravit ad eam, id est in domum eius||
Vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
marg.| marg.| EGRESSAQUE  IAHEL IN  OCCURSUM. ADAMANTIUS. Occurrit Iahel, id est Ecclesia, priori populo insectanti Sisaram. Insectabatur enim Israel legem iustitie, sed in legem iustitie non pervenit. Occurrit ergo Ecclesia etiam ipsi ostendens opus suum, et victoriam consummatam, et in societatem prostrati hostis invitat, quia cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet. Fit ergo primatus in manu mulieris alienigene, non tamen excluditur etiam Barach a consortio glorie, qui prior quidem ceperat, sed novissimus pervenit ad fidem. Immo dum ille pervenit, Iahel alienigena pretereuntem quodammodo victoriam rapit. Eadem forma precessit in Esau et Iacob. Dum enim Esau sequeretur agrestia et moraretur in saltibus, preveniens Iacob et mulieris matris consilio compositos patri offerens cibos, benedictionem primatus accepit. In Evangelio quoque pergente Domino ad filiam principis sinagoge suscitandam, preveniens sanguinaria fideli tactu prior consequitur sanitatem.||

Cf. Rm. 11, 25.
Numérotation du verset Idc. 4,23 
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel
Numérotation du verset Idc. 4,24 
qui crescebant quotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_4)