initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Idc. 5,1 
Cecineruntque
interl.|  laudem victorie
Debora
interl.|  que superandum Sisaram precinecat
et Barach filius
interl.|  maritus Debore qui et Lapidoth traditur. Lapidoth interpretatur fulgor, Barach : fulmem quia antequam ulcisceretur Israel quasi fulgor resplendebat in populo meritis scilicet et prerogative operum. Postquam vero ultus est Israel, fulmen, id est percutiens, vocatus est.
Abinoem in die illo dicentes :
marg.| CECINERUNTQUE  DELBORA.  ADAMANTIUS. Si meminerimus que in superioribus dicta sunt, quid significet Delbora, quid Barach, quid item Iahel, que adversarium sola deiecit, quidve Sisara, qui a muliere alienigena ligni virtute prostratus est, {t. 1 : Erfurt, f. 232ra ; facsim., p. 479a} [Rusch, f.  232ra ] intelligimus hec omnia sacramenta esse, que in novissimis temporibus per Ecclesiam consummentur, et in hoc cantico velut epienna, id est laudem, esse descriptam, victorie illius scilicet temporis, quo novissimus inimicus destruetur mors. Tunc enim exultabit Delbora, id est illustrabitur prophetie gloria, quia que predixit implebuntur ; tunc Iahel, id est Ecclesia, hostem communem omnium superabit, et cum plenitudo gentium introierit, Barach, id est reliquus Israel, salvus fiet, et in societatem victorie recipietur. Tunc si digni fuerimus, cantabimus canticum istud refertum mysticis et propheticis sacramentis.

Cf. 1Cor. 15, 26.
Numérotation du verset Idc. 5,2 
Qui {t. 1 : Erfurt, f. 232ra ; facsim., p.479a} [Rusch, f.  232ra ] sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite Domino.
marg.| IDEM. In incipiendo principes in Israel, in voluntatibus populi benedicite Dominum etc. Benedictio, inquit, qua benedicimus Dominum, fit in exordio principum in Israel, deinde in voluntatibus populi. Verbi gratia. Cum primum venimus ad cultum Dei, et initium doctrine celestis accipimus, a principibus Israel hec initia capienda sunt ; principes autem Israel, id est populi Christiani, angelos accipiendos puto, de quibus dicitur : Angeli eorum semper vident faciem patris qui in celis est. Verbi gratia. Si eat quis puer ad scolam, a magistro quasi discipulus suscipitur, sed non statim ab ipso discendi sumit exordium, sed cum ab eo prima tantum elementa susceperit, traditur aliis erudiendus, quasi scole ipsius principibus, ut cum ab illis, quantum in ipsis est, fuerit edoctus, tandem ipsius doctoris perfectiora precepta suscipiat. Institutionum ergo nostrarum initia repetens prophetia dicit quod, cum a principio ceperint principes operari in nobis, deinde nos voluntate et proposito prosequamur, et aucti profectibus iam ad benedicendum ipsum Deum veniamus. In incipiendo, inquit, principes in Israel. Initia sunt que iuvari a principibus dicuntur. Post hec iam voluntate propria et proposito nitendum est, ut benedicere Dominum mereamur. Populus enim Israel cum inciperet exire de Egypto, et transire mare Rubrum, nihil ipsius proprio labore, sed totum per principes, id est per angelos, agebatur. Unde : Vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis. Vastator angelus pro eis pugnavit, qui Egyptiorum primogenita interemit. Israelitarum nec pecus mutire fecit. Non autem expectandum est semper, ut angeli pugnent pro nobis, sed in principio tantum ab his principibus iuvamur ; sed processu temporis oportet nos ipsos etiam armatos exire ad prelium. Ante enim quam bella discamus, antequam pugnas Domini pugnare meditemur, a principibus angelis sublevamur ; antequam panis celestis annonam consequamur, et agni immaculati carnibus satiemur, antequam vere vitis que ascendit de radice David sanguine inebriemur, dum parvuli sumus et lacte alimur, ut initiorum Christi sermonem teneamus, tamquam parvuli sub procuratoribus et actoribus angelis agimus. Postea vero dicitur nobis : Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Non patitur nos ultra Apostolus sub alis lactantium latitare. Invitat {t. 1 : Erfurt, f. 232rb ; facsim., p. 479b} [Rusch, f.  232rb ] nos ad certaminum campos. Vides quomodo omnia per ordinem fiunt in populo Dei : in incipiendo principes iuvant. Cum adiutus fueris ab eis et eruditus, iam tibi ipse sponte, que didicisti a principibus, gere. Recte enim decoctis principiis depositisque rudimentis committitur nostre voluntati, ut vel laus merito sit nostra, quasi nostra virtute quesita, vel culpa que per nostram venit ignaviam.

Mt. 18, 10.
Ex. 14, 14.
Cf. Ex. 11, 7.
Eph. 6, 11.
Numérotation du verset Idc. 5,3 
Audite
interl.|  interioribus auribus
reges
interl.|  reges vocat quos ad audiendum verbum Dei convocat
auribus
interl.|  exterioribus
percipite principes.
interl.|  Septuaginta : satrape
marg.| AUDITE  REGES.  ADAMANTIUS. Auribus percipite, omnes satrape. Sicut inferiores sunt regibus satrape, ita et auribus percipere inferius videtur esse quam audire. Audire enim ad interiorem pertinet hominem, unde : Qui habet aures audiendi, audiat. Auribus vero percipere ad exteriorem et corporalem auditum. Ideo hi qui audire debent, reges dicuntur. Qui vero auribus percipere, satrape.
marg.| ADAMANTIUS. Exulta, popule Dei, audi tue nobilitatis insignia ; vocaris ad audiendum verbum Dei, non ut plebs, sed ut rex. Tu es enim genus regale et sacerdotale : unde, Christus Rex vester dicitur « rex regum et Dominus dominantium » ; sed si exultas de nobilitatis titulo, disce quid agendo quisque fiat rex. Regem te omnium esse facis, si regnet Christus in te. Rex enim a regendo dictus est. Si ergo in te animus regnat, et corpus obtemperat, si vitia sobrietatis premas freno, merito rex vocaris, quia recte regis et effectus talis digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.

Mt. 11, 15 ; 13, 9.43, etc.
Cf. 1Pt. 2, 9.
1Tim. 6, 15 ; Apc. 19, 16.

a. p.] inv. Weber
Ego sum ego sum que Domino canam
interl.|  ADAMANTIUS. Vox iusti ille quidem est canore vocis et sincere mentis ut cantilena eius divinum delectat auditum, qui omnino non habet in se raucum peccatum sonum et nihil offensionis in lingua, nihil crassitudinis in spiritu.

Origenes, Homiliae in Iud. (translatio Rufini), hom. 6 § 3, GCS 30, p. 501 = Rabanus Maurus, Commentaria in Iud., lib. 1, cap. 13, PL 108, 1139 : « Quis putas ita canorae vocis est et ita spiritus puri mentisque sincerae, ut cantilena eius divinum delectare possit auditum? Ille profecto est, qui nullum habet in se raucum peccati sonum, qui nihil offensionis in lingua, nihil crassitudinis in spiritu gerit, ille potest recte dicere : ego Domino cantabo, psallam Deo Israhel ».
psallam Domino Deo Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,4 
Domine cum exires de Seir
interl.|  exisse dicitur Dominus de Seir et transisse per Edom quia Idumeis legem recipere nolentibus dedit eam in monte Sina.
et transires per regiones Edom, terra
interl.|  monte Sina scilicet
mota est celique ac nubes distillaverunt
interl.|  a facie Domini celi paventes sudasse et aquis stillasse dicuntur

distillaverunt] stillaverunt Weber
aquis.
Numérotation du verset Idc. 5,5 
Montes fluxerunt a facie Domini et Sinai
interl.|  contremuit et fumavit, subaudis,
a facie Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,6 
In diebus Sangar filii Anath
interl.|  vel Enaph , vel   Sanaph

Sangar] Samgar Weber
in diebus Iael quieverunt semite
interl.|  a Iael, scilicet interempto Sisara, aperte sunt vie et, absque ullo timore, ibant in domum Domini, non sicut ante per calles devios
marg.| IN  DIEBUS  SANGAR.   Quievisse dicuntur   semite , que   in diebus Sangar ducis Israel preoccupate erant ab hostibus, et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere, a quibus non scribitur Sangar plene liberasse.
et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios.
interl.|  defuerunt
Numérotation du verset Idc. 5,7 
Cessaverunt fortes
interl.|  legis predicatores
in Israel et quieverunt donec surgeret Debora
interl.|  que, predicando et exhortando, doceret et, consiliando, ab hostibus liberaret
surgeret mater in Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,8 
Nova bella elegit Dominus
interl.|  quia inermes fortes fecit et triumphales
et portas hostium ipse subvertit. Clipeus et hasta
interl.|  quia nec clipeus nec   hasta inveniri poterat in Israel quia Iabin, rex Chanaan, abstulerat eis arma
si apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
interl.|  ADAMANTIUS. Non humanum scilicet sed divinum neque enim secundum hominem cogito

apparuerunt] apparuerint Weber
Numérotation du verset Idc. 5,9 
Cor meum
interl.|  Deum inducit loquentem
diligit principes Israel
interl.|  in hebreo : doctores
marg.| COR  MEUM.  ADAMANTIUS.   Cor meum ad ea que disposita sunt huic Israel. Quasi   cor meum animus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est, et preparatum Israel. Unde : Omnia que in mundo sunt, reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, qui preparavit illa omnia que oculus non vidit nec auris audivit.

Phil. 3, 8.
Cf. 1Cor. 12, 16.
qui propria voluntate
interl.|  legis doctores qui sponte offerunt animas suas discrimini
{t. 1 : Erfurt, f. 232rb ; facsim., p.479b} [Rusch, f.  232rb ] obtulistis vos discrimini benedicite Domino
marg.| QUI  PROPRIA  VOLUNTATE. De quibus dicitur : Qui sponte obtulistis animas vestras ad periculum etc., quia legi Dei et servituti se subdiderunt die et nocte in lege eius meditantes.

Cf. Idc. 5, 2.
Numérotation du verset Idc. 5,10 
qui ascenditis super nitentes asinos
interl.|  in hebreo : asinas . Hi sunt doctores Israel super quorum doctrinam populus ascendere et requiescere dicitur.
interl.|  ADAMANTIUS. Corpora scilicet anime subiugata, castitatis et pudicicie splendore nitentia
marg.| QUI  ASCENDITIS  SUPER  NITENTES.  ADAMANTIUS. Potentes populi, benedicite Dominum   qui ascendistis super iumenta etc. Corpus nostrum iumentum est : ad iumentum enim et ad ministerium anime datum est. Interiori homini dicitur.   Qui ascendit super iumentum, id est corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis et motus corporis moderatus freno roni s ut benedicat Dominum.
et sedetis in iudicio
interl.|  in hebreo : sedentes super iudicium
interl.|  scientia legis
et ambulatis in via
interl.|  legis non aberrantes scilicet
loquimini.
interl.|  id est laudate
interl.|  Populum sedentem super asinas provocat ad benedicendum Dominum.
Numérotation du verset Idc. 5,11 
Ubi collisi sunt currus et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur iustitie Domini et clementia in fortes Israel.
interl.|  ADAMANTIUS. Sacrificium Deo acceptabile quod offertur in iustitia et equitate.
marg.| COLLISI  SUNT. Quasi quamvis semper ubique laudandus sit Deus. Nonne hic potius laudandus et benedicendus est qui subvertit inimicos nostros, sicut Egyptios in mari Rubro ?
marg.| IBI  NARRENTUR. ADAMANTIUS. Septuaginta : Iusti confortati sunt in Israel. In aliis gentibus qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prelio. In Israel vero, qui iustiores, quia iustitia, etiam viribus infirma, vincit. Iniustitia vero, etsi multos habeat bellatores validos, superatur ergo in nostra gente, aut per iustitiam superamus, aut per iniustitiam vincimur.

Cf. Ps. 50, 19-21.

s. e. Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] inv. Weber et] om. Ed1455 tantum | et clementia in fortes Israel] Cor1  : « et clementie fortis Israel. Hebr. : et iustitiae fortes Israel ». Cor2  : « Ant. : et clementia in fortes Israel, vel secundum ant. : in portis Israel, sed dicunt Hieronymum dicere quod hebr. habent clementiae. Si expressissime voluerimus dicere secundum istos, falsum est, immo habet : iustitiae ».
Tunc descendit populus Domini ad portas
interl.|  domus Domini scilicet quia, benedicto Domino et laudato in loco victorie, descenderunt in domum Domini ut ibi laudarent, orationes et sacrificia offerentes.

descendit] ascendit ΩM
et obtinuit principatum.
interl.|  hoc in hebreo non habetur

et obtinuit principatum] om. hebr. (Kittel)
Numérotation du verset Idc. 5,12 
Surge surge Debora, surge surge et loquere canticum. Surge Barach
interl.|  ADAMANTIUS. Prophetia exurgit in adventu Christi et populos ad fidem exurgere facit.
marg.| SURGE,  SURGE  DELBORA etc. In Hebreo non habetur, sed expergiscere {t. 1 : Erfurt, f. 232va ; facsim., p. 480a} [Rusch, f.  232va ] spiritu scilicet prophetie. Perfecti enim doctores Delboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetie et laudis.
et apprehende captivos tuos
interl.|  in hebreo : predare predam tuam .
interl.|  Captivitatem de hostibus capit qui celestis patris responsa custodit.

וּשְׁבֵה שֶׁבְיְךָ
fili Abinoem.
interl.|  ADAMANTIUS. Responsionis patris.
Numérotation du verset Idc. 5,13 
Salvate sunt reliquie populi,
interl.|  Reliquie Israel salve fient.
Dominus in fortibus
interl.|  contra Egyptios et ceteros eorum inimicos
dimicavit.
interl.|  in hebreo : Dominus propter me in fortibus dimicat. Et est vox totius populi.
Numérotation du verset Idc. 5,14 
Ex Ephraim delevit eos in Amalech
interl.|  In Exodo legitur : « Fugavit Iosue Amalech et populum eius in ore gladii » etc.

Ex. 17, 13.
et post eum
interl.|  Iosue
ex Beniamin
interl.|  Saul scilicet, precipiente Domino, Amalech delevit, quod Debora multo ante prophetavit.
in populos tuos, o Amalech.
interl.|  hoc < o Amalech > in hebreo non habetur sed, aperiendi sensus gratia, additum est.
De Machir principes descenderunt
interl.|  ad prosternandum scilicet Sisaram
interl.|  descenderunt scilicet
qui exercitum ducerent ad bellandum.
Numérotation du verset Idc. 5,15 
Duces Isachar
interl.|  doctores legis scilicet
fuere
interl.|  ad bellandum
cum Debora et Barach vestigia sunt secuti
interl.|  quia quedam pars illorum cum Debora ad laudandum Deum remansit. Pars autem secuti sunt Barach ad populum exhortandum et Sisaram debellandum
qui quasi in preceps ac barathrum se discrimini dedit.
interl.|  precipitans se scilicet in torrentem Cison et persequens inimicos
diviso contra se Ruben magnanimorum
interl.|  superborum
reperta est contentio.

e. contentio] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,16 
Quare habitas inter duos terminos
interl.|  tuos scilicet et vitinarum urbium
ut audias sibilos gregum ?
interl.|  quasi : greges, quibus abundas servire, cupis et eorum sibilos potius audire delectaris quam cum fratribus tuis occurrere inimicis et imperio Domini superbus contradicis.
Diviso contra se Ruben magnanimorum reperta est contentio10  .
interl.|  contra imperium Domini
interl.|  increpando hoc dicit quia Ruben et Gad permansit :
marg.| DIVISO  CONTRA  SE. Vox Delbore increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis ut debellaret inimicos, sed perterritus et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis, et ideo   magnanimus , id est superbus,   repertus est . Unde in spiritu prophetie increpatus sic :   Quare habitas inter duos terminos etc. In Hebreo autem non habetur duos.

10  est c.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,17 
Gad11  trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus.
interl.|  Videns Ruben et Gad fratribus suis deesse, navibus fugam arripuit.

11  Gad] Galaad Weber
Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur,
interl.|  increpat quod Aser navigio potius fugam arripuit quam fratribus opem ferat
Numérotation du verset Idc. 5,18 
Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Moreme12  .
interl.|  ceteris deficientibus, he due tribus obtulerunt animas suas morti in regione Moreme, id est excelsi, quia pro populo Dei se obtulerunt discrimini.

12  Moreme ΩSM] Morome Cor1 ΩJ (moromê) Ed1455 Rusch , Merome Ed1530 Clementina Weber , Rome Cava Amiatinus Λ Θ T Φ
Numérotation du verset Idc. 5,19 
Venerunt reges
interl.|  hostilis derisio
et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan
interl.|  qui scilicet Iabin subditi erant
in Thane13  iuxta aquas Mageddo
interl.|  provincia in qua est torrens Cison iuxta aquas Mageddo

13  Thane Edmaior. (F) ΩM Rusch ] Thanach Ed1455 ... Weber
et tamen
interl.|  subsannatio quia nec Anias suas servaverunt
nihil tulere predantes.
interl.|  quia in decem milibus Israel nec clipeus erat nec hasta
Numérotation du verset Idc. 5,20 
De celo dimicatum est
interl.|  grandine et igni
contra eos stelle manentes in ordine et cursu suo adversus14  Sisaram pugnaverunt.
interl.|  angeli qui contra Sisaram pugnaverunt

14  adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Idc. 5,21 
Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison.
interl.|  Vox populi sese magnanimiter exhorantis est ut conculcet colla inimicorum suorum :
marg.| TRAXIT  CADAVERA. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum, eo quod antiqua miracula ibi sunt facta, transeuntibus filiis Israel et pereuntibus Egyptiis, ut pro cadaveribus Egyptiorum habeant pisces et bestie maris Rubri cadauera Chananeorum.
Conculca anima mea robustos.
Numérotation du verset Idc. 5,22 
Ungule equorum ceciderunt fugientibus impetu et per preceps ruentibus fortissimis hostium.
interl.|  lapidibus grandinis de celo missis quasi si ungule equorum lapidibus percusse   ceciderunt, quod putas equitibus accidisse
Numérotation du verset Idc. 5,23 
Maledicite terre Meroth15  , dixit angelus Domini,
interl.|  Michael, qui iubet per Deboram maledicere Meroth 16  , id est contrarie potestati, que preerat Chananeis.   Meroth enim interpretatur archanum. Ceteris enim angelis dimicantibus, pro Israel apostate angeli non solum non pugnaverunt sed etiam adversati sunt.

15  Meroth ΛH² ( in ras. ) ΣT ΩSM] Meroz ΩJ² ( in ras. ) Weber , Meros Rusch tantum
16  Meroth] scrips. , Moroth Rusch
maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius.
interl.|  bellatorum
Numérotation du verset Idc. 5,24 
Benedicta {t. 1 : Erfurt, f. 232vb ; facsim., p.480b} [Rusch, f.  232vb ] inter mulieres Iael uxor Aber Cinei
interl.|  sanctas scilicet Saram, Rebeccam, Rachel, Liam et huiusmodi
et17  benedicatur in tabernaculo suo.
interl.|  Domini

17  et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,25 
Aquam petenti
interl.|  sapienter et prudenter fecit
lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum.
interl.|  ut hostis firmius se crederet illi, lac quidem non vinum dedit, quia domus Rechab vinum non bibit.

Cf. Ier. 35, 6-14. De ista prohibitione nihil invenies in 4Rg. 10, 15-18 ubi Ionadab filius Rechab laudatur.
Numérotation du verset Idc. 5,26 
Sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram querens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.
Numérotation du verset Idc. 5,27 
Inter pedes eius ruit defecit et mortuus est. Volvebatur ante pedes eius18  et iacebat exanimis et miserabilis.

18  Volvebatur... eius] ante pedes illius volvebatur Weber
Numérotation du verset Idc. 5,28 
Per fenestram respiciens19  ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur.
interl.|  irrisio

19  respiciens] prospiciens Weber
Cur moratur regredi currus eius, quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?
Numérotation du verset Idc. 5,29 
Una sapientior ceteris uxoribus eius hec socrui verba respondit :
Numérotation du verset Idc. 5,30 
Forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei. Vestes diversorum colorum Sisare traduntur in predam et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
Numérotation du verset Idc. 5,31 
Sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent.
Numérotation du verset Idc. 5,32 
Quievitque terra per quadraginta annos.
interl.|  ADAMANTIUS. Quiescit terra dum quiescit peccatum. Movetur autem terra, id est qui habitant terram, cum animas hominum movent et conturbant peccata.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_5)