initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<09. Liber Iudicum*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Idc. 9,1 
Abiit autem Abimelech, filius Ierobaal, in Sichem ad fratres matris sue et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matrisque sue dicens :

1 matrisque] matris Weber
Numérotation du verset Idc. 9,2 
Loquimini ad omnes viros Sichem. Quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal an ut dominetur vobis unus vir ? Simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum.
Numérotation du verset Idc. 9,3 
Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes : Frater noster est.
Numérotation du verset Idc. 9,4 
Dederuntque illi septuaginta pondera argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros {t. 1 : Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 487b} [Rusch, f.  244rb ] inopes et vagos secutique sunt eum
interl.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Sic Antichristus multos conducet muneribus ut faveant sibi

pondera] pondo Weber
Numérotation du verset Idc. 9,5 
et venit in domum patris sui in Ephra et occidit fratres suos
interl.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. credentes quos Christus in fide genuit
filios Ierobaal septuaginta viros
interl.|  de septuaginta linguis
super lapidem unum. Remansitque Ioathan filius Ierobaal minimus
interl.|  reliquie Israel salve fient
et absconditus est.
marg.| REMANSITQUE. Isidorus HispalensisISIDORUS. Filius iunior qui fugitando gladium inimici evadit siginificat reliquias Israel in extremo tempore credituras, et Antichristi gladium evasuras. Hic ascendit in verticem montis Garizim, quia nec prophetare, nec persecutionem Antichristi potest quislibet evadere, nisi prius in montem benedictionis, id est in sublimitatem fidei ac virtutum, ascenderit. Hic est enim mons Garizim, qui a Moyse in benedictionem deputatur.
Numérotation du verset Idc. 9,6 
Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universe familie urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum que stabat in Sichem.
Numérotation du verset Idc. 9,7 
Quod cum nuntiatum esset Ioathan ivit et stetit in vertice montis Garizim
interl.|  qui deputatus est in benedictionem
elevataque voce clamavit et dixit : Audite me viri Sichem, ita ut audiat vos Dominus.

ut] om. Weber Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,8 
Ierunt ligna
interl.|  homines vagi infructuosi, eterno incendio preparati
marg.| IERUNT  LIGNA. Isidorus HispalensisISIDORUS. Si hoc factum mysticum non esset, quid opus erat {t. 1 : Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 487b} [Rusch, f.  244rb ] scire Gedeon septuaginta filios et multas uxores habuisse, sed et concubinam, de qua unum et malum suscepisset ? Gedeon ergo Christum significavit, uxores nationes que per fidem Christo adheserunt. Septuaginta filii : septuaginta linguas mundi, in quibus per fidem sibi Dominus filios generavit ; concubina : Sinagogam in novissimis Antichristo credituram, de qua dicitur : Qui se dicunt Iudeos esse, et tamen non sunt, sed sunt Synagoga Sathane. De qua in novissimis filius nequam, id est Antichristus, generandus est, filius ancille, id est Synagoge peccatricis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Hic congregatis sibi impiis, sicut Abimelech, regnum improbe usurpabit ; interfectis nobilibus filiis fidelibus scilicet ex diversis nationibus et linguis inducet persecutionem, ut omnes sanctos interficiat.

Apc. 2, 9.
Io. 8, 34.
ut unguerent super se regem dixeruntque olive :
interl.|  gratie Spiritus sancti
Impera nobis.
marg.| DIXERUNTQUE  OLIVE :  IMPERA. Isidorus HispalensisISIDORUS. Lingna silve sunt homines infructuosi, vani, vagi, eterno incendio preparati. Super hos nec oliva, nec ficus, nec vitis, regnare dignatur, quia non merentur. Oliva enim gratiam Spiritus sancti, et unctionem pacis significat. Ficus vero legem, quam paterfamilias plantavit in vinea sua, Deus scilicet qui familie, id est omnium credentium, pater est ; qui plantavit vineam, id est populum Iudeorum, et in hac vinea ficum, id est legem ; que primitivum populum, sicut ficus grossos aridos et inutiles, deiecit in terram, et postea alios fructus generavit, id est populum Christianum quem ad debitam evangelice discipline maturitatem et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit.
Numérotation du verset Idc. 9,9 
Que respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear ?

respondit] responpit cacogr . Rusch
Numérotation du verset Idc. 9,10 
Dixeruntque ligna ad arborem ficum :
interl.|  legem divinam
Veni et super nos regnum accipe.
Numérotation du verset Idc. 9,11 
Que respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna promovear ?

promovear] commovear Weber
Numérotation du verset Idc. 9,12 
Locuta sunt quoque ligna ad vitem :
interl.|  Christus qui dixit : « Ego sum vitis vera »
marg.| IDEM. Vitis autem Christus est qui dixit : « Ego sum vitis vera ». Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est Antichristo, qui veritati, id est Christo, credere noluit, a regno vitis, id est Christi, et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia, et a ficu, id est divine legis dulcedine, reprobatur.

Io. 15, 1.
Io. 15, 1.
Veni et impera nobis.
Numérotation du verset Idc. 9,13 
Que respondit : Numquid possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines et inter ligna cetera promoveri ?

promoveri] commoveri Weber
Numérotation du verset Idc. 9,14 
Dixeruntque omnia ligna ad ramnum :
interl.|  Antichristum vel diabolum
marg.| DIXERUNTQUE  OMNIA. Isidorus HispalensisISIDORUS. Ramnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellat, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum {t. 1 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f.  244va ] omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus et exiet ignis de ramno, id est iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.
Veni et impera super nos.
Numérotation du verset Idc. 9,15 
Que respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite. Si autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vehementioris comminationis est et quodammodo efficacie presentioris si quis dicat : si non vis facere quod volo, seviat in te ira mea, id est iam seviat, ut quid eam teneo, quasi dicat : seviet promissivo modo penam futuram intentans.

Si] Sin Weber
dicat] sic Rusch
Numérotation du verset Idc. 9,16 
Nunc igitur si recte et absque peccato constituistis {t. 1 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f.  244va ] super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Numérotation du verset Idc. 9,17 
et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Numérotation du verset Idc. 9,18 
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros
interl.|  fideles de septuaginta linguis
super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancille eius
interl.|  peccatricis Synagoge
super habitatores Sichem eo quod frater vester sit.
interl.|  filius scilicet perditionis sicut et vos
Numérotation du verset Idc. 9,19 
Si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobaal
interl.|  Christo
et domo
interl.|  fidelibus
eius hodie letamini in Abimelech et ille letetur in vobis.
Numérotation du verset Idc. 9,20 
Sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
interl.|  iniquitatis
et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sichem et de oppido Mello et devoret Abimelech
interl.|  ipsum Antichristum et se et alios perdet
Numérotation du verset Idc. 9,21 
Que cum dixisset fugit et abiit in Bera
interl.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. In persecutione Antichristi non evadit nisi qui fugit et in montem benedictionis ascendit. Hic est mons quem circumdant sancti, quem Moyses in Deuteronomio benedictionibus deputavit.
habitavitque ibi ob metum10  Abimelech fratris sui.

10  ob metum] metu Weber
Numérotation du verset Idc. 9,22 
Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Numérotation du verset Idc. 9,23 
Misitque Dominus11  spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem qui ceperunt eum detestari
marg.| MISITQUE  DOMINUS  SPIRITUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et misit Deus spiritum malignum inter Abimelech et viros Siccimorum. Hoc verbum, utrum imperantem an permittentem Deum significet, non facile diffiniri potest. Quod enim hic positum est"emisit", Grecus habet exapestilen, quod est etiam in Psalmo ubi legitur : « Emitte lucem tuam ». quamvis in quibusdam locis interpretes nostri, ubi est exapestilen,"misit" interpretati sunt, non"emisit". Potest ergo et sic intelligi, ut spiritum malum Deus tamquam volentem ire inter eos emiserit, id est potestatem dederit maligno spiritui pacem eorum perturbandi. Usque adeo autem ecia m mitti a Domino malignum spiritum, propter iustitiam vindicandi, absurdum non est, ut quidam exapestilen etiam"immisit" interpretati sunt.

Ps. 42, 3.

11  Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,24 
et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in12  ceteros Sichimorum13  principes qui eum adiuverant.

12  in ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] inter Π T M * ΦRAZGV ΘG Ψ, om. ΘA; in Abimelech fratrem suum et inter ceteros : varietas ista prepositionum plus imputat Abimelech quam principibus cum hebr. utrobique habeat   super Cor2 13  Sichimorum ΣTM ΨB ΩSJP Ed1455 Ed1530 Clementina ] Siccimorum ΩM, Sychimorum ΩL Rusch , Sycimorum Edmaior. (Σ L Φ) Clementina , - marum Weber Edmaior. (V F X T Π Cava Λ L* Amiatinus O ΘHA M ² )
Numérotation du verset Idc. 9,25 
Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium14  et dum illius prestolabantur15  adventum exercebant latrocinia agentes predas de pretereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.

14  s. m.] inv. Weber 15  prestolabantur] prestolantur Weber
Numérotation du verset Idc. 9,26 
Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sichimam16  . Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem

16  Sichimam ΣO ΨB Ed1455 Ed1530 ] scrips. , Sychimam Rusch , Sycimam Weber
Numérotation du verset Idc. 9,27 
egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et {t. 1 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f.  244va ] factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,28 
clamante Gaal filio Obed. Quis est iste17  Abimelech et que est Sichem ut serviamus ei ? Numquid non est ipse18  filius Ierobaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor19  patris Sichem. Cur ergo20  servimus ei ?

17  iste] om. Weber | 18  ipse] om. Weber | 19  Emor ΩL plerique codd., edd. Rusch ] Emmor Weber | 20  ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,29 
Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech. Congrega exercitus multitudinem et veni.
Numérotation du verset Idc. 9,30 
Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Numérotation du verset Idc. 9,31 
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis et oppugnat adversum te civitatem.
Numérotation du verset Idc. 9,32 
Surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
marg.| SURGE  ITAQUE  NOCTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et nunc surge nocte, tu et populus tuus tecum et insidiare in agro ; et erit mane simul ut orietur sol, maturabis et tendes super civitatem. Quidam latini habent"maturabis", quidam vero"manicabis". Quod vero Grecus habet non potest dici uno verbo, quod est diluculo surges, et fortasse dictum est"maturabis" a matutino tempore, quamvis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam."Manicabis" autem latinum verbum esse mihi non occurrit. Sed illud movet, quod cum dixisset : simul ut orietur sol, addidit : diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod grece dicitur ortheos, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere ceperit. Sic ergo intelligendum est, ut quod positum est"mane" ipsum diluculum intelligatur. Additum est autem : simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor apparuerit solis orientis. Non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum ceperit partem celi quam videmus ab oriente, lux solis redeuntis attingere. Hinc est quod in Evangelio unam et eandem rem alius evangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole fit oriente, id est ad ortum veniente, et fulgorem de presentie propinquitate iactantem solis esse dinoscitur. Quam lucem quidam idiote solis non esse putaverunt, sed esse illam que primitus condita est, antequam Deus quarto die solem conderet.
Numérotation du verset Idc. 9,33 
et primo mane oriente sole irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Numérotation du verset Idc. 9,34 
Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis.
Numérotation du verset Idc. 9,35 
Egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu porte civitatis. Surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Numérotation du verset Idc. 9,36 
Cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras montium vides quasi capita hominum21  et hoc errore deciperis.

21  c. h.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,37 
Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terre descendit et unus cuneus venit per viam que respicit quercum.
Numérotation du verset Idc. 9,38 
Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum quo loquebaris ? Quis est Abimelech ut serviamus ei ? Nonne hic populus est22  quem despiciebas ? Egredere et pugna contra eum.

22  hic populus est] iste est populus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,39 
Abiit ergo Gaal expectante23  Sichimorum24  {t. 1 : Erfurt, f. 245ra ; facsim., p.489a} [Rusch, f.  245ra ] populo et pugnavit contra Abimelech

23  ex(s)pectante Λ H F B M ΦRAGVZ ΘH ΨBDM Ω Ed1455 Ed1530 ] spectante Amiatinus ... Cor3 (al.) Clementina Weber 24  Sichimorum] Sycimarum Weber
Numérotation du verset Idc. 9,40 
qui persecutus est eum fugientem et in urbem compulit. Cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Numérotation du verset Idc. 9,41 
et Abimelech sedit in Ruma, Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
Numérotation du verset Idc. 9,42 
Sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,43 
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et irruit in eo25 

25  eo Λ H B* Ed1455 Rusch ] eos Ω ΩL Weber
Numérotation du verset Idc. 9,44 
cum cuneo suo oppugnans et obsidens civitatem, due autem turme palantes per campum adversarios persequebantur26  .

26  persequebantur] sequebantur Weber
Numérotation du verset Idc. 9,45 
Porro Abimelech omni die illo27  oppugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsa quoque28  destructa ita ut sal in ea dispergeret.

27  d. i.] inv. Weber 28  quoque] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 9,46 
Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat munitus valde29  .

29  m. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,47 
Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos
Numérotation du verset Idc. 9,48 
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi precidit arboris ramum impositumque ferens humero dixit ad socios : Quod me vidistis facere cito facite.
Numérotation du verset Idc. 9,49 
Igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur ducem. Qui30  circumdantes presidium31  succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter et32  mulieres habitatorum turris Sichem.

30  Qui] quos Weber | 31  presidium] presidio Weber | 32  et] ac Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,50 
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu.
Numérotation du verset Idc. 9,51 
Erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant simul viri33  ac mulieres et omnes {t. 1 : Erfurt, f. 245rb ; facsim., p.489b} [Rusch, f.  245rb ] principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula.

33  s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,52 
Accedensque Abimelech iuxta turrim34  pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.

34  turrim ΩMLS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] turrem hic et ubique Weber
Numérotation du verset Idc. 9,53 
Et ecce una mulier fragmen mole desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
Numérotation du verset Idc. 9,54 
Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens interfecit eum.
Numérotation du verset Idc. 9,55 
Illo quoque35  mortuo omnes qui cum eo erant de Israel reversi sunt in sedes suas

35  quoque] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 9,56 
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis.
Numérotation du verset Idc. 9,57 
Sichimitis36  quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioathan, filii Ierobaal.

36  Sichimitis] scrips. , Sychimitis Rusch , Sycimitis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Idc. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber09.xml&chapitre=09_9)