initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<10. Ruth**>

<Hugo de Sancto Caro : Prologus in Ruth>

prol.|+HSC1 Ecclesiastici 11  : « Brevis in volatilibus apis » * et tamen magnus exoritur fructus totius Ecclesie*, pabulum, id est * cera, et vulnerum medicina, id est * mel, sicut* liber Ruth modicus est foris in littera sed intus magna spiritus ponderositate refertur *. Sicut enim in nuce modica sub testa aspera nucleus continetur suavis ut* favo mellis dulcor, in malogranato medicinale granum 10  , sic in hac modica hystoria Christi et Ecclesie latitant sacramenta. Scriptus est enim liber iste sicut et alii intus et foris11  *. Foris habet litteram occidentem, sed intus12  spiritum vivificantem. Habet basim historicam, columnam super basim allegoricam, epistilium super columnam 13  tropologiam 14  *. Hec historia merito superiori connectitur quia tempore unius iudicis , scilicet Booz, qui et Abessan dictus est, facta esse coniicitur. Ruth siquidem secundum Hebreos fuit filia Eglon regis Moab quem interfecit Aioth (Iudicum 3°). Hanc duxit Booz, sicut sequens narratio declarat. Sed secundum hoc videtur quod historia ista debuisset interseri in medio iibri Iudicum et non postponi. Constat enim quod Abessan fuit nonus iudex: post Iephte 15  enim immediate ordinatur (Iudicum 16  12°). Ideo dicit Magister in Historiis 17  quod "post Samsonem fuit iudex Eli, qui tamen non iudex sed sacerdos a digniori denominatus est". In diebus eius facta est fames 18  propter quam Elimelech cum uxore sua Noemi et duobus fiÌiis suis Maalon et Chelion fugit 19  in regionem Moabitidem, ut ibi pascerentur, ubi alter filiorum duxit Ruth uxorem20  . Et sic patet quod congrue liber iste post Iudicum ordinatur et ante Regum, quia in hoc libro ostenditur quomodo Booz genuit Obed ex Ruth, qui fuit pater lesse, qui genuit David regem, de quo liber Regum pro maiori21  parte contexitur. Merito igitur liber iste medius inter Regum et ludicum ordinatur, quia communis terminus ad quem quasi ad punctum diverse historie copulantur. Tamen secundum Hebreos liber iste non est liber unus per se, sed decisio quedam22  libri Iudicum. Quare autem potius cum libro Iudicum ordinetur liber iste, quam cum libro Regum, manifesta est ratio, quia non in tempore unius regis sed in tempore unius iudicis facta est historia, ut dicitur in littera. Sed iterum queret aliquis cum liber iste historiam Booz et Ruth equaliter narrare intendat, quare non Booz potius quam Ruth inscribatur. Solutio: hoc ideo factum est ut evidentior et maior Christi gratia monstretur 23  . Ruth enim, ut dicit Hieronymus, est una illarum quatuor mulierum peccatricum, quarum nomina in Christi generatione ponuntur (Matthei 1°). Quatuor enim peccatrices ibi tantummodo nominantur, Thamar, Raab, Ruth et24  Bersabee. Intendit igitur auctor principaliter ostendere quomodo de Ruth natus est Obed, de quo Iesse pater David, de quo Christus. Et ita de Ruth Christus. Unde Isaie 16 25  * 26  : « Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti », id est de Ruth gentili et deserta a Deo. « Ad montem filie Sion »27  , id est ad Ecclesiam. Ex hiis que dicta sunt patet materia tam litteralis quam spiritualis huius libri 28  . Patet etiam intentio auctoris, que semper circa materiam versatur. Quis autem fuerit auctor non exprimitur. Unde relinquitur quod idem fuerit29  istius libri et Iudicum et Regum, scilicet Ezechias, qui et Parabolas Salomonis copulavit in unum. Patet utilitas, patet et titulus. Modus agendi talis est: primo ostenditur 30  qualiter Elimelech cum Noemi uxore 31  et duobus filiis peregrinatus est in Moabitidem regionem, qualiter, eo mortuo, filii eius duxerunt uxores ibi32  , qualiter, ipsis fiIiis mortuis sine prole, Noemi cum altera nurium suarum 33  *, scilicet Ruth reversa est34  * in terram suam. Secundo ostenditur quomodo Booz Ruth duxit uxorem, altero propinquiore cedenti 35  iure 36  suo. In fine recapitulatur 37  generatio patrum a Phares filio Iude usque ad David, de quo sequens liber agit, in quo librorum continuatio declaratur. Librum istum 38  * exposuit Rabanus. 39 

1 Sir. 11, 3. | 2 Eccles. 11. - Brevis in volatilibus apis Brg59 P363 Tr113 (om. divisiones alphabeticae referentiarum bibliae hic et ubique)] inv. Ed1703 (Eccli.a.) | 3 Ecclesie Brg59 P363 Tr113] + ignis Ed1703 | 4 idest Brg59 P363 Tr113] scilicet Ed1703 | 5 idest Brg59 P363 Tr113] scilicet Ed1703 | 6 sicut Brg59 P363 Tr113 ] sic Ed1703 | 7 refertur P363 Tr113 ] refertus Brg59 Ed1703 (cf. Glossa dominicana : refectus) | 8 nuce] nucem P363 | 9suavis ut Brg59 P363 Tr113 ] in Ed1703 | 10 granum Brg59 P363² Tr113 Ed1703] granatum P363* (sublin.) | 11 Scriptus est enim liber iste sicut et alii intus et foris Brg59 P363 Tr113] om. Ed1703 | 12 intus Tr113 Ed1703] inter P363 | 13 columnam Ed1703] columpnam Tr113 | 14 tropologiam P363 (ab hinc nondum contuli) Tr113 ] tropologicam Ed1703 | 15 Iephte Ed1703] Iepte Tr113 | 16 Iud. 12 Ed1703] in libro praem. Tr113 | 17 Petrus Comestor, Historia scolastica (Rt.), c. 23, PL 198, 1293A : « Post Samsonem judicavit Israel Heli sacerdos, qui non tantum judex, sed sacerdos a digniori officio agnominatus est ». | 18 fames Ed1703] + in terra Tr113 | 19 fugit Ed1703] fugierunt Tr113 | 20 uxorem Ed1703] + cuius historia narratur in hoc librum Tr113 | 21 maiori Ed1703] maiore Tr113 | 22 decisio quedam Ed1703] inv. Tr113 | 23 evidentior et maior Christi gratia monstretur Ed1703] maior et evidentior gratia Christi monstraretur Tr113 | 24 et Ed1703] om. Tr113 | 25 Isaie 16 Tr113] Isaie 17.a Ed1703 | 26 Is. 16, 1. | 27 Is. 16, 1. | 28 huius libri Ed1703] om. Tr113 | 29 fuerit Ed1703] + auctor Tr113 | 30 ostenditur P363 Ed1703] ostendit Tr113 | 31 Noemi uxore P363 Tr113] inv. Ed1703 | 32 qualiter eo… uxores ibidem P363 Ed1703(ibi) ] om. Tr113 | 33 nurium suarum P363 Tr113 ] nuru sua Ed1703 | 34 reversa est P363 Tr113] rediit Ed1703 | 35 cedenti P363 Ed1703] recedenti Tr113 | 36 iure Ed1703] viro Tr113 P363 | 37 recapitulatur Tr113 Ed1703] capitulatur P363 | 38 librum istum P363 Tr113] inv. Ed1703 | 39 Codd. : <Hugo de Sancto Caro, Postilla maior [ Repertorium biblicum 3645 ] > Tr113 , f. 69r (scoliae ad Glossam ordinariam) ; Ed1703, f. 214r ; sparsim contuli : Brg59, f. 73vb ; P363 f. 185rb . |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rt. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber10.xml&chapitre=10_)