|
<10. *Ruth*>Capitulum 1
Numérotation du verset
Rt. 1,1
LIBER RUTH INCIPIT1
.
1 Liber… incipit]
om. Weber
{t. 1 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 502b}
[Rusch, f. 251vb ] In diebus unius iudicis, quando iudices preerant, facta est fames in terra.
marg.|
FACTA
EST. Propter paucitatem spiritalium doctorum quibus iudicandi datur auctoritas facta est fames verbi Dei quando lex etiam per Iudaicas traditiones corrupta est.2
Abiitque homo de Bethleem Iuda,
marg.|
ABIITQUE
HOMO. Rabanus MaurusRABANUS. Christus scilicet in Bethleem Iuda natus peregrinationem huius mundi visitavit, cum uxore sua id est Ecclesia et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati.3
marg.|
ABIIT
HOMO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quem quidam decalogum4
intelligunt et uxorem eius Synagogam et duos filios regalem honorem et sacerdotalem qui non solum in gente Iudeorum sed et proselytorum copulam sibi acquirebant sicut in tempore David et Salomonis et aliorum factum est.5
4
decalogum] + legis
PL113
ut peregrinaretur in regione Moabitide
interl.|
regione scilicet diaboli qui est princeps huius mundi.
cum uxore sua ac duobus liberis.
Numérotation du verset
Rt. 1,2
Ipse vocabatur Elimelech,
interl.|
Deus meus rex hic est Christus cui dicitur Intende voci orationis mee rex meus et Deus meusa
.
a
Ps. 5, 3.
uxor eius Noemi
interl.|
pulchra
interl.|
» Pulchra es amica mea » etc.b
b
Ct. 1, 14 ; 4, 1 ; 4 ; 7.
et duo filii6
, alter Maalon,
marg.|
MAALON. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit qui etiam veri luminis id est Christi primi predicatores fuerunt.7
6
et duo filii] e duobus filiis
Weber
et alter Chelion,
marg.|
Chelion
: consummatio. Hi sunt apostoli qui enigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Euphratei8
et de Bethleem Iuda orti sunt qui celesti pane satiati per predicationem evangelii, fructum predicationis collegerunt. Euphrateus9
enim frugifer, Bethleem domus panis, Iudas10
confessio interpretatur ; unde : Vos date illis manducarec
. Itemd
« Euntes predicate evangelium regni Dei ». Et alibie
: « Elegi vos de mundo ut eatis et fructum afferatis ».11
c
Mt. 14, 16 ; Mc. 6, 37 ; Lc. 9, 13. d
Mt. 16, 15. e
Io. 15, 16.19.
Euphratei12
de Bethleem Iuda. Ingressique regionem Moabitidem
interl.|
Iudeam que male utebatur lege.
12
Euphratei] Ephrathei
Weber
morabantur ibi.
Numérotation du verset
Rt. 1,3
Et mortuus est Elimelech maritus Noemi remansitque
interl.|
in exilio huius mundi
ipsa
interl.|
Ecclesia
cum filiis.
interl.|
cum doctoribus
Numérotation du verset
Rt. 1,4
Qui acceperunt uxores Moabitidas
interl.|
quia apostoli duarum plebium sibi sociavere consortium Iudeorum scilicet et gentium
quarum una vocabatur Orpha
interl.|
cervix eius
interl.|
hi sunt fideles de Iudeis qui robur fidei et fortitudinem operationis primi perceperunt
altera Ruth.
marg.|
RUTH. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus diciturf
: « Populus quem non cognovi servivit mihi » etc. Et alibi : Ethiopia preveniet manus eius Deog
. Vocabantur ergo duo populi per sanctos predicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.13
f
Ps. 17, 45. g
Ps. 67, 32.
Manseruntque decem annis ibi14
14
decem annis- ibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,5
et ambo
interl.|
apostoli et prophete
mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion
interl.|
in hac peregrinatione post ascensionem Domini
marg.|
MORTUI
SUNT. Post perfectionem pii laboris, id est15
de exilio huius mundi {t. 1 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 503a}
[Rusch, f. 252ra ] ad celestia regna migraverant16
ut expleto mandato decalogi acciperent denarium beatitudinis.17
remansitque mulier
interl.|
Ecclesia
orbata duobus liberis ac marito.
interl.|
prophetis et apostolis quorum caruit presentia temporali vel corporali
Numérotation du verset
Rt. 1,6
Et surrexit ut {t. 1 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 503a}
[Rusch, f. 252ra ] in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide. Audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas.
interl.|
vite
Numérotation du verset
Rt. 1,7
Egressa est
marg.|
EGRESSA
EST
CUM
UTRAQUE
NURU. Studiose satagit Ecclesia ut plebes, quas apostoli et prophete tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christiane religionis que Scriptura referente didicit quia iustus « non derelinquetur »h
« nec semen eius querens panem »i
« qui de celo descendit »j
.18
h
Cf. Sir. (Eccli.) 44, 13 : « Et filii eorum propter illos usque in aeternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur ». i
Ps. 36, 25 : « Non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem ». j
Io. 6, 33.59.
itaque de loco peregrinationis sue
interl.|
mundo
cum utraque nuru sua
interl.|
plebe
et iam in via
interl.|
Christo vel mandatis eius
revertendi
interl.|
firmiter
posita19
in terram Iuda,
19
revertendi posita]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,8
dixit ad eas : ite in domum matris vestre;
marg.|
ITE
IN
DOMUM. Ecclesia non indiscrete agit nec indiscrete quemquam recipit unde : Nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo suntk
. Possunt hec Synagoge convenire qui retrahit ad fidem Christi venientes et maxime illud ut superata a veritate infirmam se cognoscit et effetam dicens Revertimini filie mee.20
k
1 Io. 4, 1.
faciat vobiscum Dominus21
misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum, det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiture estis. Et osculata est eas. Que elevata voce flere ceperunt
21
vobiscum Dominus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,10
et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.
Numérotation du verset
Rt. 1,11
Quibus illa respondit : Revertimini, filie mee22
, cur venitis mecum ? Non
interl.|
alias : Num
22
mee] mi
Weber
ultra habeo filios
marg.|
NON
ULTRA
HABEO
FILIOS. Rabanus MaurusRABANUS. Vox Synagoge veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis que a viro id est David relicta et a filiis id est regibus et principibus privata sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.23
in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
Numérotation du verset
Rt. 1,12
Revertimini filie Moabitide24
.
interl.|
alias mee et abite
24
Moabitide] + mi et abite. Iam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo coniugali
Weber
Etiam si possem hac nocte concipere et parere filios,
Numérotation du verset
Rt. 1,13
si eos expectare velitis donec crescant et annos pubertatis impleant25
, ante eritis vetule quam nubatis. Nolite, queso, filie mee26
, facere hoc27
quia vestra angustia magis premit me et egressa est manus Domini contra me.
25
pubertatis impleant]
inv. Weber
|
26
mee] mi
Weber
|
27
facere hoc]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Rt. 1,14
Elevata igitur voce, flere rursum ceperunt.
marg.|
ELEVATA
IGITUR
VOCE. Per has mulieres quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adheret, credentes significantur quorum alii percepta gratia baptismi et societate fidei28
ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha que ad deos suos reversa est. Alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur quos significat Ruth.29
28
fidei] fieri
PL113
Orpha osculata est socrum ac reversa est. Ruth adhesit socrui sue.
Numérotation du verset
Rt. 1,15
Cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos, vade cum ea.
Numérotation du verset
Rt. 1,16
que respondit : ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam. Quocumque enim30
perrexeris pergam,
marg.|
QUOCUMQUE
ENIM
PERREXERIS
PERGAM. Sic Ecclesia de gentibus vocata relicta patria id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti et ituram quo caro Christi ascendit et pro eius nomine in hoc seculo pati usque ad mortem et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; undel
: « Letamini gentes cum plebe eius ».31
l
Rm. 15, 10 30
enim]
om. Weber
.
et32
ubi morata fueris et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
32
et]
om. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,17
Que te terra morientem33
susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulture. Hec mihi faciat Deus et hec addat si non sola mors me et te separaverit.
33
terra morientem]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,18
Videns ergo Noemi
marg.|
VIDENS
NOEMI etc. Gentilis populus obstinato animo predicatores sequitur in terram sanctam et in civitatem Dei Bethleem ubi preparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahe natum in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terre.34
quod obstinato animo {t. 1 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 503b}
[Rusch, f. 252rb ] Ruth35
decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
35
animo Ruth]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,19
Profecteque sunt simul et venerunt in Bethleem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit dicebantque mulieres : Hec est illa Noemi.
Numérotation du verset
Rt. 1,20
Quibus ait : Ne vocetis me Noemi,
marg.|
NE
VOCETIS etc. Agnoscit Synagoga calamitatem suam quam post adventum Christi merito patitur et refugit pulchra vocari quia tempora prosperitatis sue finiri conspicit.36
id est pulchram, sed vocate me Marai37
, hoc est amaram, quia valde amaritudine replevit me38
Omnipotens.
37
Marai] Mara
Weber
38
amaritudine replevit -me]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,21
Egressa sum plena et vacuam me reduxit39
Dominus. Cur igitur vocatis me Noemi quam Dominus humiliavit et afflixit Omnipotens ?
39
me reduxit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 1,22
Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis sue ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur.
marg.|
QUANDO
PRIMUM
HORDEA
METEBANTUR etc. Id est quando40
incarnationis sue ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus dominice passionis exprimit que mense novorum id est primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethleem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethleem natum, in pascha id est in mense novorum, predicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto nisu41
laborat ut quos42
ad fidem convocat incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Iudeorum exprimit credulitatem qui peracto sacramento passionis, predicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino legunturm
.43
m
Cf. Io. 6, 13.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rt. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber10.xml&chapitre=10_1) |