initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<10. Ruth**>

Capitulum 2

Numérotation du verset Rt. 2,1 
Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens et magnarum opum, nomine Booz. 
interl.|  Fortitudo Dei ; unde : « Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius Deus fortis princeps pacis pater futuri seculi ».
marg.|  ERAT  AUTEM  VIRO. Vir iste   consanguineus Elimelech Christus est agnus legis et legislator, quia per legem promissus et de patriarchis natus, et de gente Iudeorum secundum carnem. Unde : « Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris ; tamquam me audietitis ». Hic est potens qui mundi principem debellavit et totum orbem suo imperio subiugavit et magnarum opum quia ‘’celi et terre possessor est’’ et « in eo sunt omnes thesauri sapientie et scientie ». Ipse est enim ‘’virtus Dei et sapientia’’.

a Is. 9, 6.
b Act. 7, 37.
c Cf. Gn. 14, 22.
d Col. 2, 3.
e Cf. 1Cor. 1, 24.

Numérotation du verset Rt. 2,2 
Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si iubes,vadam in agrum 
interl.|  Ecclesia
et colligam spicas 
interl.|  Spice remanentes fideles significant qui translatis ceteris ad celum nobis reliquuntur ad exemplum
que fugerint manus metentium 
interl.|  Messis sunt sancti qui colliguntur reponendi in horreo Dei. Messores sunt angeli.

fugerint manus - metentium] inv. Weber
ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mi.
Numérotation du verset Rt. 2,3 
Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz qui erat de cognatione Elimelech. 
marg.|  ACCIDIT  AUTEM etc. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet cuius sponsa et corpus est. De quo dicitur : « Fortitudo mea et laus mea Dominus ». Et alibi : « Dominus fortis et potens Dominus potens in prelio ». Ipse est cognatus   Elimelech qui de Bethleem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis familie sue attulit, in cuius nativitate cecinerunt angeli : Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Cui venienti in Hierusalem obvia turba clamavit dicens : « Benedictus qui venit in nomine Domini ».

Ps. 117, 14 ; Ex. 15, 2 ; Is. 12, 2.
Ps. 23, 8
Lc. 2, 14.
Mt. 21, 9.

Codd. : Rusch PL113

nomine] om. Weber
salutis Rusch ] + et pacis PL113
Numérotation du verset Rt. 2,4 
Et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus : Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus.
Numérotation du verset Rt. 2,5 
Dixitque Booz iuveni qui preerat messoribus : Cuius est hec puella ? 
interl.|  quia Christus quemlibet de doctoribus qui minoribus preest sacerdotibus quasi ignorans de fide gentium sciscitatur cum eum provocat ad predicandum.

Rabanus Maurus, In Ruth, loc. cit., PL 108, 1207A.

preerat messoribus] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,6 
Cui respondit : Hec est Moabitis que venit cum Noemi de regione Moabitide

Cui] Qui Weber
Numérotation du verset Rt. 2,7 
Et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque 
interl.|  quia in initio scilicet fidei usque ad perfectionem boni operis
{t. 1 : Erfurt, f. 252va ; facsim., p. 504a} [Rusch, f. 252va ] ad meridiem nunc stat in agro et nec ad momentum quidem domum 
interl.|  antique superstitionis

ad meridiem] om. Weber nec] ne Weber
reversa est. 
marg.|  ET  ROGAVIT etc. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divine lectionis post messores et predicatores, mysteria Scripturarum colligens ut in sinu mentis sue, testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est celestis studii disciplina, {t. 1 : Erfurt, f. 252va ; facsim., p. 504a} [Rusch, f.  252va ] messis intelligentia spiritalis, messores predicatores, spice remanentes, sententie Scripturarum que multum per mysterium occultate quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis Ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit ut ad meditationem divine legis et sanctorum societatem admittatur et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.10 

10  Codd. : Rusch
Numérotation du verset Rt. 2,8 
Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum11  ne12  recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis 
marg.|  NE  VADAS  IN  ALTERUM  AGRUM. Quasi13   : Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hereticorum vel schismaticorum sed magis iungere animabus sanctis ut metas Scripturas sanctas meditando et opere implendo et haustum divine sapientie de libris duorum Testamentorum et14  unde pueri id est sancti bibunt et ipsa bibas.15 

15  Codd. : Rusch PL113

11  in alterum agrum - ad colligendum] inv. Weber 12  ne] nec Weber
13  Quasi] + dicat PL113 14  et] om. PL113
Numérotation du verset Rt. 2,9 
et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis ut nemo molestus sit tibi16  . Si17  etiam sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri mei bibunt.

16  molestus sit - tibi] inv. Weber 17  Si] Sed Weber
Numérotation du verset Rt. 2,10 
Que cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum : Unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem ? 
marg.|  QUE  CADENS  IN  FACIEM. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit placere sibi quod mortuo viro suo, id est diabolo, parentes idololatras reliquit et terram nativitatis, id est carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.18 

18  Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,11 
Cui ille respondit : Nuntiata mihi omnia sunt19  que feceris socrui tue post mortem viri tui et quod reliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem antea nesciebas.

19  mihi omnia - sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 2,12 
Reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipies20  a Domino Deo Israel 
interl.|  fide scilicet ; unde « Hoc est opus Dei ut credatis in eum quam misit ille ».

Io. 6, 29.

20  recipies] recipias Weber
ad quem venisti et sub cuius confugisti alas. 
interl.|  duo testes quibus Deus protegit fugientes ad se ; unde « In umbra alarum tuarum sperabo ».

Ps. 56, 2.
Numérotation du verset Rt. 2,13 
Que ait : Inveni gratiam coram oculis tuis21  domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancille tue que non sum similis unius puellarum tuarum. 
marg.|  INVENI etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesie que se cognoscit imparem tante gratie nec audet se equiparare primitive Ecclesie. Unde dicit : « Nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum ». Et alibi22   : « Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus » etc..

Mt. 15, 27.
Mt. 8, 8 ; Lc. 7, 6.

22  Codd. : Rusch PL113

21  oculis tuis] ante oculos tuos Weber
Numérotation du verset Rt. 2,14 
Dixitque ad eam Booz :Quando hora vescendi venerit23   
marg.|  QUANDO  HORA. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis : « Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ». A Domino enim dictum est : « In viam gentium ne abieritis ».24 

Mt. 28, 19.
Mt. 10, 5.

24  Codd. : Rusch PL113

23  venerit] fuerit Weber
veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto. 
marg.|  INTINGE  BUCCELLAM  TUAM etc. Lege scilicet quamdiu meditata perseverans in priorem populum Phariseorum condicionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam id est mysteriorum incarnationis Christi discit esse in Testamento Veteri. Et ideo firmius credit quia ante longe prefiguratum cognoscit.25 

Sedit itaque ad latus messorum 
interl.|  quia Ecclesia gentilis sanctis predicatoribus se iungit per fidem
et congessit polentam26  sibi comeditque et saturata est 
interl.|  quia scientia divine legis devotam refecit mentem

26  polentam] pulentam Weber
et tulit reliquias. 
interl.|  quia singula verba que audivit subtili discretione ruminavit
Numérotation du verset Rt. 2,15 
Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret. 
interl.|  quia in corde verba audita retinuit et ut maiora percipiat instanter meditando laboravit
Precepit autem Booz pueris suis dicens : Etiamsi vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam, 
Numérotation du verset Rt. 2,16 
et de vestris quoque manipulis proiicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat. 
marg.|  DE  VESTRIS  QUOQUE  MANIPULIS. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientie ultronea {t. 1 : Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 504b} [Rusch, f. 252vb ] largitate impertit.27 
marg.|  DE  VESTRIS  MANIPULIS etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit nec pristinos errores improperat sed studii sagacitate ad edificationem perducit.28 

Numérotation du verset Rt. 2,17 
Collegit ergo in agro usque ad vesperam et que collegerat virga cedens et excutiens 
interl.|  quia sancta Ecclesia virga discretionis spiritalem sensum elicit de littera legis
invenit hordei quasi ephi mensuram, id est tres modios. 
marg.|  QUASI  EPHI  MENSURAM. Cum in lectione per sancte Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura que tres modios continet, signatur una divinitatis substantia et trium personarum proprietas.29 

29  Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,18 
Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui sue. 
marg.|  QUOS  PORTANS  REVERSA. Quia fidem suam matri Ecclesie ostendit. Vel Ecclesia Synagoge gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit ut eam provocaret ad se30  .31 

31  Codd. : Rusch PL113
30  se] fidem PL113
Insuper protulit et dedit ei reliquias32  cibi sui quo saturata est33 
marg.|  DEDIT  EI  RELIQUIAS. « Eructavit cor meum verbum bonum » scilicet de plenitudine cordis cibum predicationis.34 

Ps. 44, 2.

34  Codd. : Rusch PL113

32  reliquias] de reliquiis Weber 33  est] fuerat Weber
Numérotation du verset Rt. 2,19 
Dixitque ei socrus : Ubi hodie collegisti et ubi opus fecisti ? Sit benedictus qui misertus est tui. 
marg.|  BENEDICTUS etc. Synagoga predicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit et fortitudinem sui protectoris et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit quod servavit gratiam mortuis quam prebuit vivis.35 

35  Codd. : Rusch PL113
Indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur.
Numérotation du verset Rt. 2,20 
Cui respondit Noemi : Benedictus sit a Domino quoniam eamdem gratiam 
interl.|  largitatis
quam prebuerat vivis, 
interl.|  Iudeis cum eius fruerentur beneficiis
servavit et mortuis 
interl.|  gentibus qui in peccatis sepulti erant
Rursumque : propinquus36   
interl.|  Synagoge secundum carnem, Ecclesie secundum spiritus unionem

36  propinquus] + ait Weber
noster est homo. 
interl.|  Christus
marg.|  PROPINQUUS  NOSTER  EST  HOMO. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde : « Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis »37 

Ps. 142, 5.

37  Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,21 
Et Ruth : Hoc quoque inquit precepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur. 
marg.|  PRECEPIT  MIHI  UT  TAMDIU etc. Quia Christus omnibus ad se venientibus precipit ut magis cum fidelibus suis iungantur ad messem spiritalis segetis quam cum alienis cui persuasioni consentit socrus dicens : Melius est filia, hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.38 

38  Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 2,22 
Cui dixit socrus : Melius est filia mi39  ut cum puellis eius 
interl.|  animabus sanctis

39  mi Rusch Weber ] mea B² Clementina, om. X
exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam 
interl.|  hereticorum
resistat tibi. 
interl.|  schismaticorum doctrina ut rixe et contentiones40 
40  contentiones] scrips. , contêtôs Rusch
Numérotation du verset Rt. 2,23 
Iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec triticum 
interl.|  gratia non tamen que rationabilibus ad refectionem collata in quo offertur caro et sanguis Christi de quo dicitur : « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet ».

Io. 12, 24-25.
et hordeum41   
interl.|  legis littera que Iudeis tamquam iumentis ad pastum data
marg.|  DONEC  HORDEUM. Hoc est tamdiu adheret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet, unde pastum anime sufficientem haberet.42 

42  Codd. : Rusch PL113

41  triticum et hordeum] hordea et triticum Weber
in horreis conderentur. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rt. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber10.xml&chapitre=10_2)