|
<10. Ruth**>Capitulum 3
Numérotation du verset
Rt. 3,1
Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
interl.|
Contulit primitiva Ecclesia gentili quomodo perveniat ad consortium Christi.
Numérotation du verset
Rt. 3,2
Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1
hac nocte aream hordei ventilat.
marg.|
AREAM
HORDEI
VENTILAT. Synagogam Iudeorum ubi legis2
conditum est. Hanc Christus ventilat quando in area Evangelium predicans singulorum consilia et voluntates erga se triturat. Undea
: « Iesus autem non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine ».3
a
Io. 2, 24-25. 1
in]
om. Weber
2
legis] + hordeum
PL113
Numérotation du verset
Rt. 3,3
Lavare4
igitur
interl.|
aqua baptismi vel penitentie lacrimis
4
Lavare] Lava
Weber
et unguere
interl.|
chrismate vel Spiritus sancti unctione
et induere cultioribus vestimentis
interl.|
ornatu virtutum
et5
ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
interl.|
Hic scilicet Christus conversatur et ad se revocat genus humanum id est moriendum scilicet pro vobis ubi omnia acquisivit, undeb
: « Si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum ».
marg.|
NON
TE
VIDEAT
HOMO
DONEC. Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit {t. 1 : Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 505a}
[Rusch, f. 253ra ] quam Christus mysterium incarnationis sue implevit quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.6
b
Io. 12, 32. 5
et] ac
Weber
Numérotation du verset
Rt. 3,4
Quando autem ierit ad {t. 1 : Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 505a}
[Rusch, f. 253ra ] dormiendum, nota locum in quo dormiet7
veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
marg.|
DISCOOPERIES. quasi : agnosce Christum pro te passum et veni devota mente, discute operimentum littere Veteris Testamenti in quo regitur sacramentum incarnationis Christi et, cum cognoveris, inde tibi salutem promissam humiliter ad auxilium eius confuge ut ibi permaneas omni tempore.8
7
dormiet ΛH
Rusch
] dormiat
Weber
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
interl.|
quia necesse est ut ab ipso salvationis tue ordinem discas si autem ad Synagogam verba Noemi retuleris invenies in lege et propheta quod post passionem ventura sit ad fidem Ecclesia gentium.
Numérotation du verset
Rt. 3,5
Que respondit : Quicquid preceperis faciam.
interl.|
obedientia Ecclesie meretur desiderii sui effectum ; undec
: « O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis ».
c
Mt. 15, 28.
Numérotation du verset
Rt. 3,6
Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset
Rt. 3,7
Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
marg.|
CUMQUE
COMEDISSET
BOOZ. Comedit Christus et bibit cum, in cena corporis et sanguinis sui,sacramenta tradidit apostolis, unde quia pueri communicaverunt carni et sanguini ipse participavit eisdem.9
issetque ad dormiendum iuxta archonium10
manipulorum,
interl.|
acervum
marg.|
ARCHONIUM. Testimonia Scripturarum, unde : « Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo »d
. Vel iuxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia.
Et discooperto pallio
etc.11
d
Mt. 26, 24 ; cf. Mc. 14, 21. 10
archonium] acervum
Weber
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius12
se proiecit.
interl.|
quia mundo tenebris involuto Ecclesie celerem fidem ostendit nobis imitandum
12
pallio - a pedibus eius]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rt. 3,8
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
interl.|
Ecclesiam
iacentem ad pedes suos
interl.|
humiliter incarnationis sacramentum venerantem
Numérotation du verset
Rt. 3,9
et ait :
interl.|
Christus
Que es ?
interl.|
confessionem Ecclesie expetit
Illa13
respondit : Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
interl.|
Ecclesia, fidei et protectionis Christi gratiam ante omnia desiderat.
marg.|
EXPANDE
PALLIUM
TUUM. Que pallium super se extendi postulavit, benedictionem accipere meruit. Qui enim gratiam fidei plene percipit benedictionem et virtutem pariter possidebit.14
13
illa] Illaque
Weber
Numérotation du verset
Rt. 3,10
At15
ille : Benedicta es inquit a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti
interl.|
qua tibi consulens idolatriam deiecisti
15
At] Et
Weber
quia non es secuta
interl.|
quia postquam ad Christum venisti constanter perseverasti
iuvenes pauperes sive divites.
interl.|
hereticos vel schismaticos qui non habent maturitatem consilii quia semper instabiles et incertos
Numérotation du verset
Rt. 3,11
Noli ergo timere16
sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
interl.|
«Petite et accipietis »e
; « Querite et invenietis »f
Quicquid fides recte petit Christi benignitas concedat.
e
Io. 16, 24. f
Mt. 7, 7. 16
timere] metuere
Weber
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
Numérotation du verset
Rt. 3,12
Nec abnuo me propinquum esse17
sed est alius me propinquior.
interl.|
quia fidelibus firmiter persuasum est quia Ecclesia virtutibus plena sit. De qua diciturg
: « Mulierem fortem quis inveniet ? »
marg.|
SED
EST
ALIUS
ME etc. Iohannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit dicensh
: « Qui habet sponsam sponsus est » etc. Hic propinquior quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus est legis decalogus qui propinquior Synagoge quam Evangelium videbatur quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.18
g
Prv. 31, 10. h
Io. 3, 29. 17
esse]
om. Weber
Numérotation du verset
Rt. 3,13
Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te19
, vivit Dominus. Dormi usque mane.
19
absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam
Weber
Numérotation du verset
Rt. 3,14
Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
interl.|
quia in spe incarnationis requiescens, patienter expectavit donec recederent tenebre infidelitatis
Surrexit itaque20
antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz :
marg.|
SURREXIT
ITAQUE
ANTEQUAM. Quia antequam Iudei doctrina legis imbuti nature sue iura cognoscerent, Ecclesia gentium inertie sue somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit et {t. 1 : Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 505b}
[Rusch, f. 253rb ] ad Christi gratiam properavit.21
20
surrexit itaque] surrexitque
Weber
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
interl.|
ne queras laudem de tua conversatione. Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.i
i
Mt. 6, 3.
Numérotation du verset
Rt. 3,15
Et rursum : Expande, inquit, pallium22
tuum
interl.|
Dilata fidem tuam
22
pallium] palliolum
Weber
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
marg.|
MENSUS
EST
SEX
MODIOS etc. Quia iuxta capacitatem intellectus tribuitur perfecte operationis modus ut intus et foris ditetur divino munere, senarius quoque numerus hec significare potest quod Dominus sexto etate hordeum legis spiritaliter intellectum concessit Ecclesie gentium.24
et posuit {t. 1 : Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 505b}
[Rusch, f. 253rb ] super eam.
interl.|
condita scilicet Christi donationibus et virtutum ornata fructibus
Que portans ingressa est civitatem
Numérotation du verset
Rt. 3,16
et venit ad socrum suam. Que dixit ei : Quid egisti filia ? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
interl.|
magnalia Dei scilicet ut Ecclesiam primitivam provocat ad laudem, vel Synagogam ad conversionem.
Numérotation du verset
Rt. 3,17
Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait : Nolo te vacuam reverti
interl.|
Fiducialiter promisit Ecclesia quia veritas non cessabit implere promissa que aitj
: « Qui crediderit et baptizatus <fuerit> salvus erit ».
j
Mt. 16, 16.
ad socrum tuam.
interl.|
primitivam Ecclesiam vel Synagogam
Numérotation du verset
Rt. 3,18
Dixitque Noemi : Expecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non25
compleverit que26
locutus est.
25
si non] nisi
Weber
26
que] quod
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rt. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber10.xml&chapitre=10_3) |