initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<10. Ruth**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Rt. 4,1 
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. 
interl.|  Quia Christus ad effectum perducit prophetiam de incarnatione sua scriptam
marg.|  ASCENDIT  AD  PORTAM. Quia in virginis alvo in qua appareret carnem sumebat. De hac porta dicitur : « Porta hec clausa erit et non apperietur et vir non transibit per eam quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam ».

a Ez. 44, 2.

Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : declina paulisper 
marg.|  DECLINA  PAULISPER. Quia Christus Iudeis vidit legem constitutam corporaliter et ad se declinare iussit quia eam ad dispensationis sue mysterium testificandum inclinavit. Aliter vidit propinquum preterire, cum precursoris sui adventum quem more humane vite properare conspexit et ad officium precursoris misericorditer convertit.

Codd. : Rusch PL113
corporaliter] temporaliter PL113
et sede hic vocans eum nomine suo. 
interl.|  per Gabrielem scilicet dicens Iohannes vocabitur nomen eius
Qui divertit et sedit. 
Numérotation du verset Rt. 4,2 
Tollens autem Booz decem viros 
interl.|  in testimonium secundi adventus sui
de senioribus civitatis, 
interl.|  patres Veteris Testamenti id est qui decalogum servaverunt et Christi incarnationem ibidem presignatam esse cognoverunt
dixit ad eos : Sedete hic. 
Numérotation du verset Rt. 4,3 
Quibus residentibus locutus est ad propinquum : 
marg.|  LOCUTUS  EST  AD  PROPINQUUM. Convenienter legisperitos partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis que apparente iam gratia remansit ad salvandum, magistris Synagoge ostendit ut infirmitatem suam agnoscerent et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur : Ite, ostendite vos sacerdotibus et cum irent mundati sunt.

Lc. 17, 14.

Codd. : Rusch PL113
legisperitos] –peritis PL113
Partem agri patris nostri Elimelech vendidit Noemi que reversa est de regione Moabitide 

patris] fratris Weber vendidit] vendit Weber
Numérotation du verset Rt. 4,4 
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum iure propinquitatis, eme et posside ; sin autem tibi displicet et hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam. 

agrum] om. Weber et] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 4,5 
Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua. 
marg.|  UT  SUSCITES. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesie in coniugium Christi qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod10  initio habuerunt sancti. Unde : « Videntes filii Dei » etc. ; et Lucas dicit : « Adam filium Dei » quem11  in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit. Unde : « Dedit eis potestatem filios Dei fieri » etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Iohannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem iure12  propinquitatis et dicentem : « Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis cuius non sum dignus solvere corrigia calciamenti eius ». Et alibi : « Ego non sum Christus sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est ». Cedit quoque lex Evangelio. Lex enim subintravit ut abundaret delictum superabundante gratia13    . Reprobatio quidem fit precedentis mandati propter infirmitatem eius : introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Iesum Christum.14 

Gn. 6, 2
Cf. Lc. 3, 18 : « Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei ».
Io. 1, 12.
Io. 1, 26.
Io. 3, 28-29.
Cf. Rm. 5, 20.

14  Codd. : Rusch PL113
10  quod]+ in PL113 | 11  quem] + etiam PL113 | 12  iure] iuri PL113 | 13  superabundante gratia] Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia PL113 |
Numérotation du verset Rt. 4,6 
Qui respondit : Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo ; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset Rt. 4,7 
Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter {t. 1 : Erfurt, f. 253va ; facsim., p. 506a} [Rusch, f. 253va ] propinquos, ut15  si quando alter alteri suo iuri16  cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo17  suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. 

15  ut] et Weber | 16  iuri] iure Weber | 17  propinquo] proximo Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,8 
Dixit quoque propinquo suo18  Booz : Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo. 
marg.|  SOLVEBAT  HODIE  CALCIAMENTUM etc.   Calciamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calciamentum solvit et Christo dedit quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Iohannes ergo non sibi sed Christo calciamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit, unde ait : « Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius ».19 

Io. 1, 27 : « cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti. »

19  Codd. : Rusch PL113

18  quoque propinquo suo] ergo propinquus Weber
Numérotation du verset Rt. 4,9 
At ille maioribus natu et universo populo : testes vos inquit estis hodie 
marg.|  TESTES. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus iam finitus spiritaliter fecundare non potuit, ipse semine verbi20  fecundavit omnia possidens que priores et posteriores habuerunt sancti.21 

21  Codd. : Rusch PL113
20  verbi] + Dei PL113
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi ;
Numérotation du verset Rt. 4,10 
et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset Rt. 4,11 
Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu :
marg.|  ET  MAIORES  NATU etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Decem maiorum natu benedictio ostendit in nomine Iesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Grecos decem significat que in nomine Iesu prima littera est.22 

22  Codd. : Rusch PL113
Nos testes sumus. Faciat tibi23  Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam, 
marg.|  FACIAT  DOMINUS  HANC. Imprecatur prospera Ecclesie gentium ut gratiam fecunditatis quam habuerunt Israelitarum primi parentes percipiat.24 

24  Codd. : Rusch PL113

23  tibi] om. Weber
sicut Rachel 
marg.|  RACHEL. Species25  interne contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde   Rachel ‘bona facie et pulchra specie’ quam amat omnis pie studiosus et propter hanc servit. Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratie Dei qui dicit :"Quod si fuerunt peccata nostra26  sicut phenicium tamquam nix dealbabuntur".27   

Cf. Is. 1, 18 : « Si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana alba erunt. »
Isidorus Hispalensis , Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum, (Gn.) c. 25, 5-6, PL 83, 260 sqq. : « Ipsa est Lia prior uxor Iacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur : Bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit nngratiae Dei. Qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbabuntur. 6. Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Iacob propter Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus. »

27  Codd. : Rusch PL113
25  Species] spe PL113 26  nostra] vestra PL113
et Liam 
marg.|  LIAM. Actio huius vite in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est   Lia prior uxor Iacob, que infirmis oculis fuisse memoratur.28 

28  Codd. : Rusch PL113
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
Numérotation du verset Rt. 4,12 
fiatque domus tua sicut domus Phares 
marg.|  PHARES etc. Quia29  gentilis populus30  gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat precessit. Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit ut essent « primi novissimi et novissimi primi ». Thamar quoque commitans31  vel amaritudo {t. 1 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f.  253vb ]interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, que fuit in idololatria feda et amara, in penitentia fit dulcis et pulchra.32 

Mt. 19, 30 ; 20, 16 ; Mc 10, 31.

32  Codd. : Rusch PL113
29  Quia] Qui PL113 | 30  populus] populi PL113 | 31  commitans] commutans PL113 |
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac {t. 1 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f.  253vb ] puella.
Numérotation du verset Rt. 4,13 
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem 
interl.|  quia Christo iuncta Ecclesia spiritalem sobolem generat ; unde : « Donec sterilis peperit plurimos et que multos habebat filios infirmata est ».

1Rg. (1Sm.) 2, 5.
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium. 
marg.|  UT  CONCIPERET  ET  PARERET. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus succedet33  ut Christianum nomen maneat in eternum34  et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangeliste et apostoli. Unde : « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ».35 

Ps. 44, 17.

35  Codd. : Rusch PL113
33  succedet] alii succedent PL113 34  maneat – in eternum] inv. PL113
Numérotation du verset Rt. 4,14 
Dixeruntque mulieres ad Noemi :
interl.|  Synagogam
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset Rt. 4,15 
et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget 36 
marg.|  DE  NURU  ENIM. Nurus Synagoge gentilis Ecclesia est que nupsit Christo de Synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetie mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio.37 

37  Codd. : Rusch PL113

36  qui te diliget] que te diligit Weber
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios. 
marg.|  MULTO  TIBI  MELIOR  EST. Multitudinem scilicet eorum qui in Veteri Testamento legis doctrina nutriebantur38  , qui scilicet non crediderunt verbum39  Domini « et immolaverunt filios suos et filias suas demoniis », et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.40 

Ps. 105, 37.

40  Codd. : Rusch PL113
38  nutriebantur] –bant PL113 39  verbum] verbo PL113
Numérotation du verset Rt. 4,16 
Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur . 
marg.|  ET  NUTRICIS  AC  GERULE. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed41  enim servilis interpretatur. Isai : in sole sacrificium vel incensum, David : manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est et Deo placet.42 

42  Codd. : Rusch PL113
41  Obed PL113 ] Obeth Rusch
Numérotation du verset Rt. 4,17 
Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes : Natus est tibi43  filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed44  . Hic est pater Isai, patris David. 
marg.|  VICINE  AUTEM. Celorum virtutes, que45  gaudent in fecunditate Ecclesie, et vocant nomen eius Obed46  , id est serviensque47  quem superno regi secum servire desiderant.48 

48  Codd. : Rusch PL113

43  tibi] om. Weber 44  Obed Weber ] Obeth Rusch
45  que] qui PL113 | 46  Obed PL113 ] Obeth Rusch | 47  servienque] serviens PL113 |
Numérotation du verset Rt. 4,18 
Hee sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,
Numérotation du verset Rt. 4,19 
Esrom autem49  genuit Aram50  , Aram genuit Aminadab,

49  autem ] om. Ed1455 Weber 50  Aram] Ram Cor2 (hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram
Numérotation du verset Rt. 4,20 
Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon51  ,

51  Salmon] Salma Weber
Numérotation du verset Rt. 4,21 
Salmon52  genuit Booz, Booz genuit Obed53  ,

52  Salmon] Salma Weber 53  Obed Weber ] Obeth Rusch
Numérotation du verset Rt. 4,22 
Obed54  genuit Isai, Isai genuit David regem55 
marg.|  HE  SUNT  GENERATIONES. Decem sunt generationes filii Iude usque ad David. Unde cognoscis quia totius divine intentio legis ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum predicet et legis perfectionem in eo manifestet : « Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti ». Ante legem ergo Iacob de incarnatione Christi ait : Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus etc. Ad David autem, quia Christus de semine Iuda, dictum est : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo omnium56  prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Iesu Christi.57 

Rm. 10, 4.

57  Codd. : Rusch PL113

54  Obed Weber ] Obeth Rusch 55  regem ΛH Amiatinus T a ΦRZGP ΨB* ΩM] om. Weber , + finit X, + finis Ed1530
56  omnium] etiam PL113
RUTH EXPLICIT58  .

58  Ruth explicit] Explicit liber Ruth Amiatinus Cava X ΠE ΣO B M ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM, om. ΠDΩSM Ed1455 Ed1530 Clementina Weber | stichometria + habet versus numero CCL ΦRAG ; + versus CCL M ΦZV P ΨB ; + versus ÎCCL ΦP




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Rt. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber10.xml&chapitre=10_4)