initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<11. *Prologus galeatus in libros Regum*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <11. *Prologus galeatus in libros Regum*> © Martin Morard edidit, Parisiis, 2012-2016. Rusch : t. 2, Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 1-2. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 364-366. Prologus galeatus Hieronymi in libros Regum prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 1ra ; facsim., p. 1a} Viginti et duas litteras esse apud Hebreos, Syrorum quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus.  VIGINTI ET DUAS etc. Hebrei viginti duo litteras habent, secundum numerum librorum suorum. Nam viginti duo libros habent, videlicet quinque libros Moysi, octo prophetarum et novem hagiographorum, id est sancta scribentium, licet quidam viginti quattuor esse dicant, Ruth accipiens librum cum sit pars libri Iudicum, et Lamentationes Ieremie similiter per se accipientes. Sciendum autem est, tres esse linguas principales, scilicet hebream et grecam et latinam. Hebrea viginti duo litteras habet, greca viginti quattuor, latina - lingua media inter has duas - viginti tres. Et ipsi Syri et Chaldei eodem sono - id est eadem pronuntiatione - viginti duo elementa habent sicut Hebrei, sed diversis characteribus, id est figuris.|| prol.| Samaritani etiam Pentateuchum   SAMARITANI AUTEM sic Rusch PENTATEUCHUM etc. Samaritani qui Deum et idola colebant simul. Samaria civitas fuit quondam decem tribuum metropolis quibus, in cativitate ductis a Salmanasar rege Assyriorum, ne terra in solitudinem redigeretur, missi sunt ex diversis gentibus qui illas incolerent. Inde appellantur Samaritani, a Samaria metropoli civitate, qui verum Deum simul et falsos deos colebant.|| prol.| Moysi totidem litteris scriptitant,   TOTIDEM. id est viginti apicibus , id est summitatibus litterarum|| prol.| figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam legisque doctorem post captam Hierosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel alias litteras   ALIAS LITTERAS etc. scilicet quam sint ille quas Moyses invenit quibus nunc Iudei utuntur.|| prol.| reperisse, quibus nunc utimur, cum ad illud usque ad tempus idem Samaritanorum et Hebreorum characteres   IDEM CHARACTERES , id est eedem littere|| prol.| fuerint. In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio  SUPPUTATIO. id est numeratio|| prol.| sub levitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur.   CENSU MYSTICE . id est quasi per illas litteras que numerum significant, census levitarum annotabatur|| prol.| Et nomen Domini tetragrammaton   TETRAGRAMMATON. id est quattuor litterarum. Quod nomen scriptum erat in lamina aurea que erat in fronte pontificis quando accedebat ad sacrificium, de qua scriptum est Ex. 39, 29 : « Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini ».  : « Fecerunt laminam, scripseruntque in ea » per quattuor litteras « nomen Domini » quod interpretatur ineffabile, non pro fari sed pro diffiniri, ut est quia minime possit. Littere he sunt : he, ioth, heth, vav Revera ioth he vav he : יהוה . Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 54, § 17, CSEL 54, p. 604.1-3 : “Est lamina aurea, id est 'sis zaab', in qua scriptum est nomen dei hebraicis quattuor litteris ioth, he, vav, he, quod apud illos ineffabile nuncupatur”.. Et hec interpretatio - he : iste, ioth : principium, heth heth… heth] sic cum fontibus sententiae Rusch pro he ה ! : passio, vav vav bis ] scrips., vahu Rusch vero : vita ; iste principium passionis vite Cf. Parall . : Glossa ordinaria (Ex. 28, 36), facsim., t. 1, p. 183a ; cf. ibid., Gal. 3, 1)..|| prol.| in quibusdam grecis voluminibus usque hodie antiquis expressum litteris invenimus.   ANTIQUIS LITTERIS : Moysi quas nunc non habent Hebrei. Notandum est autem Hebreos ideo litteris quas Esdras invenit uti quia faciliori sono et litteratura enuntiantur et a sinistra in dexteram sicut et latine scribuntur. Mosaice vero difficiliori et a dextera in sinistram scribebantur.|| prol.| Sed et psalmi tricesimus sextus Ps. 36., et centesimus decimus Ps. 110., et centesimus undecimus Ps. 111., et centesimus octavus centesimus octavus decimus Weber ] centesimus XVII Rusch decimus Ps. 118., et centesimus quadragesimus quartus Ps. 144., quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto.   QUAMQUE DIVERSO SCRIBANTUR METRO. id est lyrico carmine. Nam David propheta lyricus fuit et diverso metro psalmos composuit.||   EIUSDEM NUMERI. id est viginti duo litterarum {t. 2 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} alphabeto.|| prol.| Et Ieremie Lamentationes  E T IEREMIE LAMENTATIONES. sub viginti duo litteris scripte sunt.|| prol.| et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait : «Mulierem fortem quis inveniet» Prv. 31, 10., eisdem alphabetis  EISDEM ALPHABETIS. id est eisdem litteris.|| prol.| vel incisionibus supputantur.  INCISIONIBUS. id est brevibus sententiis.|| prol.| Porro quinque littere duplices apud Hebreos sunt : caph כ ך, mem מ ם, nun נ ן, phe פ ף , sade צ ץ..  QUINQUE LITTERE DUPLICES SUNT APUD HEBREOS etc. sicut apud latinos x et z x et z] coniec., .X. et 3 Rusch ..|| prol.| Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines.  ALITER PER HAS SCRIBUNT PRINCIPIA. id est aliam vim habent, quando in principio verborum scribuntur, aliam in medio, aliam in fine.|| prol.| Unde a plerisque duplices libri estimantur : Samuel,  SAMUEL. id est duo libri qui a prophetia Samueli succedentibus sunt scripti.|| prol.| Malachim, Dabreiamin,   DABREIAMIN. Hebraice, hoc est relictorum vel pretermissorum. Ea enim que pretermittuntur in libro Regum hic supplentur.|| prol.| Esdras,  ESDRAS. et ipse habet duos libros|| prol.| Ieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis.   Cinoth hebraice, grece Treni, latine Lamentationes dicuntur.|| prol.| Quomodo igitur viginti duo {t. 2 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis   EORUM INITIIS. id est elementorum litterarum videlicet.|| prol.| vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti   VIRI IUSTI. id est sancti alicuius.|| prol.| eruditur infantia. prol.| Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus  BRESITH. hebraice, genesis grece, latine nativitas dicitur vel genitura sive generatio. Mundi enim generatio ibi describitur.|| prol.| secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur ;  ELLESMOTH. hebraice, Exodus grece, latine : egressio ; odos enim grece, latine : via. Nam in eo egressus filiorum Israel ex Egypto describitur.|| prol.| tertius Vagethra, id est Leviticus;  VAGETHRA. hebraice, Leviticus grece, ministerialis latine. Levi enim diaconus vel minister dicitur.|| prol.| quartus Vagedaber, quem Numerum vocamus;  VAGEDABER. hebraice, rithimon grece, latine : numerus.|| prol.| quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur.  ADDABARIM. hebraice, Deuteronomium grece, latine : secunda lex.|| prol.| Hi quinque sunt quinque sunt] inv. Weber libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.  HI SUNT QUINQUE LIBRI. Primus ordo, scilicet legis, in quinque libris Moysi. Et nunc incipit secundum ordinem prophetarum a Iosue ben Nun .|| prol.| Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Iesu filio Nave, qui apud illos Iosue ben Nun ben Nun] scrips. , Bennun Edmaior. , Bennum Rusch Weber (p. 364.28), dicitur.   ben  : id est filius.|| prol.| Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum;  SOPTHIM. hebraice, latine : Iudicum.|| prol.| et in eundem compingunt Ruth,  COMPINGUNT. id est consociant vel coniungunt. Primum et secundum scilicet quia duo sunt.|| prol.| quia in diebus Iudicum facta eius narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias, sextus Ieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum, qui apud illos vocatur Tareasra.  TAREASRA, id est duodecim prophetarum  ; taressa duodecim.|| prol.| Tertius ordo hagiographa possidet,  HAGIOGRAPHA id est sacra Scriptura, id est de sanctorum vita, ut Tobias et Iob.|| prol.| et primus liber incipit ab Iob, secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt.  QUINQUE INCISIONIBUS. id est quinque partitionibus psalmorum enim unus liber est, sicut et Apostoli dixerunt Cf. Act. 1, 20.. Sed tamen quinque habet divisiones quia quinquies quinquies] sic Rusch Revera quater : Ps. 40, 14 ; 71, 19-20 ; 88, 53 ; 105, 48. est ibi « Fiat fiat ». Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps. 150 § 2, CCSL 40, p. 2192.1-3 : « Quod ergo quidam omnium psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit : ‘fiat fiat’. Et si uniuscuiusque libri finis est ‘fiat fiat’, cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur : scriptum est enim in libro psalmorum, unum psalmorum librum esse novimus… ». [MM2016] || prol.| Tertius est Salomon, tres libros habens : Proverbia, que illi Parabolas et Masloth appellat.  MASLOTH. hebraice, Parabole grece, latine : Proverbia.|| prol.| Quartus Ecclesiasten, id est Qoelet.   Qoelet hebraice, Ecclesiastes grece, latine contionator.|| prol.| Quintus est Canticum canticorum, quem Sirasirim prenotant.   Sirasirim hebraice, latine : Cantica canticorum .|| prol.| Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum,   Debreiamin hebraice, latine : Verba dierum.|| prol.| quod significantius chronicon   Chronicon id est temporale, chronos : tempus. Totum enim tempus qui est ab Adam usque ad captivitatem Babylonis in eo capitulatim describitur.|| {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} totius divine historie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Esther. prol.| Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, hagiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter hagiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quattuor, quos sub numero viginti quattuor seniorum Apocalypsis Iohannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram   {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} Stantibus coram id est in presenti.|| prol.| quattuor animalibus oculatis   Oculatis id est in plenis oculis.|| prol.| retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus : « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est » Apc. 4, 8.. prol.| Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris,  QUASI GALEATUM PRINCIPIUM. Sicut enim galea caput militis protegit ut fiducialius pergat ad bellum, ita et iste titulus lectori peritiam prestat ut quo valeat discernere qui liberi apud Hebreos in canone recipiantur, quive inter apocrypha deputentur.|| prol.| quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia,  IGITUR SAPIENTIA. id est ille liber qui dicitur vel vocatur sapientia et ita inchoat Sap. 1, 1. « Diligite iustitiam ».|| prol.| que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach  L iber Iesu fili Sirach qui sic inchoat Sir. 1, 1. : « Omnis sapientia a Domino Deo est ». Hic et panaretos dicitur id est liber omnium virtutum. Pan enim grece ‘omnis’ dicitur, ares : virtus. Hunc Hebrei ideo non recipiunt quia in eodem Domini passio manifeste probatur.|| prol.| liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone.   Pastor, id est liber pastoris Cf. Hermas, Pastor Hermae.. Similis est revelationi Iohannis, id est Apocalypsi, sed in in Weber ] iu cacogr. Erfurt nostra bibliotheca non habetur. Ipse autem est qui et Hermes dicitur.|| prol.| Machabeorum primum librum hebraicum reperi, secundus grecus est, quod ex ipsa quidem phrasi probari potest.  EX IPSA PHRASI. id est ex ipsa locutione quia grecam redolet eloquentiam. Inde antiphrasis : contraria locutio.|| prol.| Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum.  ANTIQUORUM id est Septuaginta|| prol.| In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos.  ALII AURIUM. per aurum, argentum lapides pretiosos etc. queque excellentiores vel maiores in Ecclesia virtute figurantur, per pelles vero pilosque caprarum minores.|| prol.| Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo  TABERNACULI PULCHRITUDO. id est cortina de cocco et bysso retorta pellibus tegitur.|| prol.| et per singulas species {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis,  ET CILICIIS. id est pellibus arietum rubricatis et pellibus hyacinthynis. Tabernaculum quattuor operimentis tegebatur. Primum erat ex cocco byssoque retorta. Secundum ex sagis Cf. Ex. 26, 12 ; 36, 17. cilicinis. Tertium ex « pellibus arietum rubricatis » Ex. 26, 14 ; 36, 19 ; 39, 33.. Quartum ex « pellibus hyacinthinis » Ex. 26, 14 ; 36, 19 ; 39, 33. que a longe intuentibus celi sereni colorem imitari videbantur. Pellibus itaque et sagis cilicinis interpretes comparat qui, licet ordine sint posteriores, tamen non minorem Ecclesie utilitatem prestant.|| prol.| ardoremque solis et iniuriam imbrium  ET INIURIAM. Iniuria dicitur quidquid contra legem fit. Nam ius lex dicitur. Unde adverbialiter dicimus ‘iniuriam fecit’, id est non iuste.|| prol.| ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim eum; meum, inquam,   Meum inquam id est quem ego feci et transtuli.|| prol.| meum. Quidquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten,   Paraphrasten id est falsum interpretem.|| prol.| si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer   Confer id est compara.|| prol.| cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit,   Nostra nostra] corr., nostram Rusch * id est ebraicam veritatem.|| prol.| puto quod eum   Eum scilicet Hebreum.|| prol.| non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.   Divinarit pro divinaverit.|| prol.| Sed et vos famulas Christi rogo,   Vos famulas Christi id est : o Paula et Eustochium|| prol.| que Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro  Myrrha est amarissima {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} species qua mortuorum corpora condiuntur. Myrum vero unguentum pretiosissimum de myrrha factum Cf. Glossae biblicae (Idt. 10, 3), CCCM 189B , Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 99, [K1], ff. 37-52, saec. 8 ex., sectio 28, glossa 18, p. 69.13 ; Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 135, [K²], ff. 96r-105v, saec. 9 4/4, sectio 8, glossa 41, p. 140.6 ; CCCM189A, Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., ff. 81r-89r, saec. 11, 4/4, [series A-I], sectio 18, glossa 29, p. 75. 26 ; Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. 14, sectio 37, glossa 26, p. 560.29 : « Mirro ungento »..|| prol.| unguitis caput,  UNGUITIS CAPUT. Caput Christi divinitas est illius. Caput Christi vero unguit qui eum verum Deum veraciter adorat. Pedes vero unguit ei qui verum etiam hominem eum credit.|| prol.| que nequaquam Salvatorem queritis in sepulcro,  QUE NEQUAQUAM SALVATOREM QUERITIS IN SEPULCRO. Iesum in sepulcro querit qui eum solum hominem esse credit.|| prol.| quibus iam ad Patrem Christus ascendit,  QUIBUS IAM AD PATREM CHRISTUS ASCENDIT. Illis Christus ad Patrem ascendit qui eum in divinitate Patri coequalem accipiunt.|| prol.| ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore   rabido id est insano ; rapidus vero est velox.|| prol.| deseviunt et “circumeunt civitatem” Cf. Ps. 58, 15.   Et circumeunt civitatem id est Ecclesiam volentes eam decipere. Quod dicit circumeunt civitatem. Hic in malo accipitur. In Psalmo vero ubi dicitur Ps. 58, 15. « Convertentur ad vesperam et famen patientur ut canes et circumibunt civitatem » : in bono. Iudei enim circa finem nundi conversuri ad Christum sicut canes avide cibum glutientes, ita accipient fidem et circumibunt Ecclesiam de civitate in civitatem, querentes doctores.|| prol.| atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam,   Ego sciens id est ego et non alius, id est non in alio corpore, ut quidam dicunt.|| prol.| illius semper sententie recordabor : « Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator;   Peccator id est detractor|| prol.| obmutui et humiliatus sum, et silui de de Rusch ] a Weber bonis » Ps. 38, 2-3.. EXPLICIT PROLOGUS.