initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Rg. 10,1 
marg.|   TULIT  LENTICULAM. Lenticula vas fictile quadrangulum in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.
et effudit super caput eius et deosculatus eum ait : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et tu liberabis populum eius de manu inimicorum eius qui in circuitu sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te dominus in principem.

circuitum Rusch (Erfurt)] circuitu Rusch (facsim.) Weber et tu liberabis…in principem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,2 
Cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin in meridie salientes
interl.|  causa delectationis et exercitii

sepulcrum] sepulcrum Weber
magnas foveas dicentque tibi : Invente sunt asine ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit : Quid faciam de filio meo ?

salientes magnas foveas Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,3 
Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes
interl.|  causa orationis
ad Deum in Bethel,
interl.|  ubi Iacob erexit lapidem

Cf. Gn. 35, 14-15 : « Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum : vocansque nomen loci illius Bethel ».
unus portans tres hedos, et alius portans tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.

portans] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,4 
Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,5 
Post hec venies in collem Domini
interl.|  collis Dei locus est ubi prophete habitabant
ubi est statio Philistinorum, et cum ingressus fueris ibi urbem obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.

obvium D Φ Rusch Clementina] obviam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,6 
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis
marg.|  ET PROPHETABIS. Iudei tradunt eum prophetasse de futuro seculo de Gog et Magog de premiis iustorum et penis malorum.
cum eis et mutaberis in virum alium.
Numérotation du verset 1Rg. 10,7 
Quando ergo evenerint signa
marg.|   QUANDO  ERGO  EVENERINT  SIGNA. Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit ideo in omnibus regaliter age quia Dominus tecum est.
hec omnia tibi, fac quecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum {t. 2 : Erfurt, f. 8vb ; facsim., p. 16b} [Rusch, f.  8vb ] est.
Numérotation du verset 1Rg. 10,8 
Et descendes ante me in Galgala - ego quippe descendam ad te - ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas, septem diebus expectabis,
interl.|  subauditur in consecrationem regni tui septem itaque dies non ad expectandum sed ad immolandum statuti sunt
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 8vb ; facsim., p. 16b} [Rusch, f.  8vb ] SEPTEM  DIEBUS. Subauditur in consecratione regni tui sicut in consecratione sacerdotum vii diebus offerebantur victime.
donec veniam ad te et ostendam tibi quid facias.

quid Φ Rusch Clementina] que Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,9 
Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia
marg.|  ET VENERUNT  OMNIA. Significat quod Iudeis omnia que Moyses et prophete predixerant evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes divinare videntur cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.
signa hec in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 10,10 
Veneruntque ad predictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei, et insilivit super eum spiritus Domini et prophetavit in medio eorum.

Domini Λ Rusch Clementina] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,11 
Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis, et prophetaret dixerunt ad invicem : Quenam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter prophetas ?

inter prophetas C Σ k Rusch Clementina] in prophetis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,12 
Responditque alius ad alterum dicens : Et quis pater eius10   ?
marg.|  ET QUIS  PATER  EIUS. Quasi : quis maior illo in dignitate et sapentia ? Potest ergo tamquam pater et magister inter prophetas versari.
marg.|  ET QUIS  PATER  EORUM. Id est prophetarum subauditur nisi Deus.
marg.|   MYSTICE . Seniores Israel reprobato Samuele, regem sibi petierunt et scribe cum Phariseis repulso Christo vero sacerdote clamaverunt : « Non habemus regem nisi Cesarem » . Unde Samuel interpretatur ‘nomen eius Deus’, Saul ‘petitus’ sive ‘petitio’, quia a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis : ‘durus’ vel ‘vomens’. Abiel : pater meus Deus. Iudei enim duri et vomentes Deum patrem confitendo filium negant, sed qui negat filium negat et patrem qui misit eum . Saul asinas patris querens in regno assumptus est et salvator a patre ‘missus ad oves que perierant domus Israel’ super cunctum populum in regem constitutus est. Hoc enim sunt asine quod oves. Saul accepit armum et Christus principatum. Saul a Samuele est unctus et unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab humero Saul supereminebat, quia caput nostrum supra nos est Christus.

Io. 19, 15.
Cf. 1Io. 2, 23 : « Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet ».
Mt. 15, 24 : « Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ».

10  eius] eorum Weber
Propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas ?
Numérotation du verset 1Rg. 10,13 
Cessavit autem prophetare et venit ad excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,14 
Dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius : Quo abistis ? Qui responderunt : Querere asinas quas cum non reperissemus venimus ad Samuelem.
Numérotation du verset 1Rg. 10,15 
Dixitque11  ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. 

11  dixitque] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,16 
Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia invente essent asine. De sermone autem regni non indicavit ei
interl.|  ne videretur gloriari vel ne inuidiam generaret sibi
que12  locutus fuerat ei13  Samuel. 

12  que] quem Weber 13  fuerat ei Rusch Clementina] illi fuerat Weber, ei fuerat Λ D Φ
Numérotation du verset 1Rg. 10,17 
Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat14 

14  Masphat] Maspha Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,18 
et ad15  filios Israel : Hec dicit Dominus Deus Israel. Ego eduxi Israel de Egypto {t. 2 : Erfurt, f. 9ra ; facsim., p. 17a} [Rusch, f.  9ra ] et erui vos de manu Egyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.

15  ad] ait ad Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,19 
Vos autem hodie proiecistis Dominum Deum16  vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis : Nequaquam sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias.

16  Dominum Deum Σ Λ Rusch] Deum Weber, Dominum R k
Numérotation du verset 1Rg. 10,20 
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel et cecidit sors super17  tribum Beniamin.

17  super] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,21 
Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit super cognationem Metri18  et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quesierunt ergo eum et non est inventus illic19  .

18  super cognationem Metri Rusch] cognatio Metri Weber 19  illic] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,22 
Et consuluerunt post hec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
Numérotation du verset 1Rg. 10,23 
Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde, stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,24 
Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis illi20  in omni populo. Et clamavit cunctus populus et ait : Vivat rex.

20  illi D Φ Rusch Clementina] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,25 
Locutusque21  est autem Samuel ad populum legem regni,
interl.|  quid rex a populo exigere, quid populus regi dare deberet

21  locutusque] locutus Weber
et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuel omnem populum singulos in domum suam.
Numérotation du verset 1Rg. 10,26 
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
Numérotation du verset 1Rg. 10,27 
Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_10)