initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 9rb ; facsim., p. 17b} [Rusch, f.  9rb ] Et factum est quasi post mensem ascendit Naas Ammonites, et pugnare cepit adversum Iabes Galaad.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 9rb ; facsim., p. 17b} [Rusch, f.  9rb ] NAAS IABES GALAAD. Iabes sensus Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens scilicet diabolus ascendit contra sensum testimoniis Scripture eruditum.

1 et…mensem Σ Rusch Clementina ] om. Weber 2 Ammonites Rusch Weber ] Amonitis Ω Ed1455
Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas : Habeto nos federatos et serviemus tibi.

dixeruntque] dixerunt autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,2 
Et respondit ad eos Naas Ammonites : 
marg.|  ET  RESPONDIT  AD  EOS  NAAS. Bellum Naas bellum hereticorum contra Ecclesiam significat.   Naas interpretatur serpens, Amon : comprimens vel coangustans vel populus meroris, Gabes : exsiccata, Galaad : acervus testimonii.   Naas ergo significat serpentem antiquum qui est princeps Ammonitarum, id est hereticorum. Hic est enim populus meroris qui non habet gaudium Spiritus sancti, qui disponit fedus cum populo Ecclesie ut eruet oculos dextros visum scilicet sane et orthodoxe fidei. Sinistrum relinquit oculum ut scilicet prava tantum sentiant sed mens fidelium exsiccata a sorde vitiorum acervum testimonii, id est sententias sancte Scripture congerit quibus viriliter resistat hosti.
In hoc feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros,
interl.|  intellectum fidei
interl.|  propter usum belli, ne viderent hostem sinistro oculo sub clipeo absconso
ponamque vos opprobrium universo Israel 

opprobrium] + in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,3 
Et dixerunt ad eum seniores Iabes :
interl.|  exsiccata
Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios
interl.|  doctores scilicet Ecclesie qui scutum fidei debent contra hostes opponere

Cf. Eph. 6, 16 : « In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere ».
ad universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te.

ad D Φ Rusch Clementina ] in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,4 
Venerunt ergo in Gabaath Saulis nuntii et locuti sunt verba, audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit.

in Gabaath Saulis - nuntii] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,5 
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait : Quid habet populus quid plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.

quid] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,6 
Et insiluit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hec et iratus est furor eius nimis.

insiluit Weber (A Λ D Φ) Rusch ] insilivit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,7 
Et assumens utrumque bovem concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel sic faciet10  bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus.

Samuel Rusch Clementina ] Samuhelem Weber 10   faciet] fiet Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,8 
Et recensuit eos in Bezec 
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. in bezec urbe, scilicet Adonibezec. Usque hodie due ville dicuntur   Bezec in septimo lapide a Neapoli descendentibus Scythopolim11  .   Bezec interpretatur ‘egestas’ et ‘electorum paucitatem’ significat. Unde : « Multi sunt vocati pauci vero electi ». Rex quoque noster Christus, qui est sacerdos et propheta contra hostes aciem dirigens. De utroque populo milites eligit fide Trinitatis et perfectione insignes hostes fugat et percutit gladio spiritus a mane lucescentis fidei, usque dum lumen scientie et ardorem caritatis per totum orbem Ecclesia diffundat.

Cf. Mt. 20, 26 ; Mt. 22,14.
11  Scythopolim] scrips. , Citopolim Rusch
fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum 
interl.|  fide Trinitatis insignes
autem Iuda triginta millia.
interl.|  fide Trinitatis et cognitione legis preclari
Numérotation du verset 1Rg. 11,9 
Et dixerunt nuntiis qui venerant : {t. 2 : Erfurt, f. 9va ; facsim., p. 18a} [Rusch, f.  9va ] Sic dicetis viris qui sunt in Iabes Galaad, cras 
interl.|  in futuro
erit vobis salus, cum incaluerit sol.
interl.|  iustitie
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes qui letati sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 11,10 
Et dixerunt : Mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 11,11 
Et factum est cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in partes12  et ingressus est media castra in vigilia matutina 
interl.|  in principio clarescentis fidei

12  in partes] in tres partes Weber
et percussit Amon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 9va ; facsim., p. 18a} [Rusch, f.  9va ] DISPERSI SUNT. Quia congregatio pravorum caritatis et fidei unitate non iungitur ab invicem dissensione separatur. Unde : « Inimici tui Domine peribunt et dispergentur » .

Ps. 91, 10.
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 11,12 
Et ait populus ad Samuelem13   : Quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos ? Date viros et interficiemus eos.

13  Samuelem C Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,13 
Et ait Saul : Non interficietur14  quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.

14  interficietur] occidetur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,14 
Dixit autem Samuel ad populum : Venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum.
Numérotation du verset 1Rg. 11,15 
Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas coram Domino pacificas15  . Et letatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.

15  coram Domino - pacificas] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_11)