|
<12. *Liber Regum primus*>Capitulum 13
Numérotation du verset
1Rg. 13,1
Filius unius anni erat1
Saul
interl.|
id est humilis tamquam parvulus et lactens||
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 10rb ; facsim., p. 19b}
[Rusch, f. 10rb ]
FILIUS UNIUS ANNI ERAT SAUL.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Per anticipationem dicit de Isboseth
2
filio Saul de quo in sequentibus dicitur : « Quadraginta annorum erat Isboseth
3
cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit »a
. Si autem a morte Eli omne tempus concluditur, quo Samuel et Saul regnaverunt inveniuntur quadraginta anni, usque ad mortem Saulis, quando ergo Saul regnare cepit filium habebat unius anni. Qui post mortem patris regnavit in Israel duobus annis et a latronibus occisus regnum dimisit David.
||
marg.|
Continuatur tempus Samuelis cum tempore et regno Saulis. Historici enim non poterant connumerare numero iudicum, quoniam propheta erat et non toto tempore vite sue populum iudicaverat ut alii.
||
a 2Rg. (2 Sm.) 2, 10. 1 erat
Rusch Clementina
]
om. Weber
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
interl.|
iuste scilicet et mansuete, postea enim magis tyrannus fuit quam rex||
Numérotation du verset
1Rg. 13,2
Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas4
interl.|
usque hodie vicus grandis ostenditur in finibus Elie distans ab ea octo milliaribus iuxta villam Rama et antiquum retinet nomen interpretatur autem ‘humilitas’||
4
Machimas]
scrips.,
Machinas ΩS
Rusch,
Machmas
Weber
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
marg.|
GABAATH. Urbs est Phinees filii Eleazari, ubi ipse Eleazar sepultus est et interpretatur ‘collis patruelis’. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad pugnandum contra Philisteos. Hi enim soli apti sunt ad pugnandum contra hostes Ecclesie qui habent perfectam fidem Trinitatis in qua existant superiores hostibus suis.
marg.|
Philistiim heretici qui pari consensu adversus Ecclesiam conspirantes eam depopulari conantur quibus alii abiurata fide sociantur alii dum fidem palam confiteri metuunt, quasi in cavernis latitant. Varie secte uno impietatis vinculo colligate ad decipiendum discurrunt. Equites potentia tumidi qui hereticos iuvant. Vulgus sicut arena multitudo heretica persuasione aggregata. Viri cum lavi remanentes catholici Christo firmiter adherentes.
||
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Numérotation du verset
1Rg. 13,3
Et percussit Ionathas stationem Philistinorum5
que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
5
Philistinorum Λ Φ
Rusch Clementina
] Philistiim
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,4
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus {t. 2 : Erfurt, f. 10va ; facsim., p. 20a}
[Rusch, f. 10va ] post Saul in Galgala.
Numérotation du verset
1Rg. 13,5
Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
interl.|
alias : sexcenti||
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas6
interl.|
humilitas vel attrectatio||
6
Machimas
Rusch etc.
] Machmas
Weber
ad orientem Bethaven.
interl.|
domus idolatrie, vel domus inutilis||
Numérotation du verset
1Rg. 13,6
Quod cum vidissent filii7
Israel se in arto positos8
afflictus erat enim9
populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 10va ; facsim., p. 20a}
[Rusch, f. 10va ]
ABSCONDERUNT SE etc.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Absconsis scilicet quibusdam Israelitis qui Saulem et populum qui cum eo erat reliquerant, quedam pars illorum qui ‘Hebrei’ vocantur timore perterriti defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant et descenderunt in castra philistiim unde in sequentibus. Sed et Hebrei qui fuerunt cum Philistiim heri et nudius tertius. Ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel qui erant cum Saul et Ionatha. Omnes quoque Israelite qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philistiim sociaverunt se cum suis in prelio.
||
7
filii] viri
Weber
|
8
positos Σ
Rusch Clementina
] sitos
Weber
|
9
erat enim Φ
Rusch
] est enim
Weber
, enim erat
Clementina
|
Numérotation du verset
1Rg. 13,7
Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala10
, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
10
Galgala
Rusch Clementina
Weber (plerique codd.)] Galgal
Weber
(R A Σ) cum
hebreo
Numérotation du verset
1Rg. 13,8
Et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem11
, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
11
Samuelem A Λ D Φ
Rusch
] Samuhel
Weber,
Samuelis C Σ
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 13,9
Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset
1Rg. 13,10
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset
1Rg. 13,11
Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas12
.
12
Machimas
Rusch etc
. ] Machmas
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,12
Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset
1Rg. 13,13
Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
interl.|
Samuel ex precepto domini iusserat ut expectaret se, donec veniret ad unguendum illum regem, et offerendas victimas septem diebus, sicut in consecratione sacerdotis quod quia non custodivit recte arguitur||
marg.|
STULTE EGISTI.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, quia Samuel expectatus iuxta placitum non venit. Qui autem diligenter inquirit invenit eum iure culpatum et inobedientie reum. Apud Hebreos ita distinguitur : « Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te »b
. Deinde infertur : ‘Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi que facias’
c
. Non ergo Samuel se expectari septem diebus precepit sed ad offerendas oblationes et immolandas victimas pacificas se septem diebus expectari voluit quod ille non fecit et ideo merito culpatur et sultitie arguitur.
b
1Rg. (1Sm.) 10, 8. c
Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 8 : «Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias ».
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
marg.|
QUOD SI NON FECISSES etc.
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.
Non sic accipiendum est, quasi Dominus Saulem in eternum paraverit regnaturum et hic noluerit servare peccanti. Sciebat enim peccaturum sed preparaverat regnum eius in quo esset figura regni eterni unde addidit. Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo signatum est sed non huic stabit, quia non fuerat
{t. 2 : Erfurt, f. 10vb ; facsim., p. 20b}
[Rusch, f. 10vb ]
regnaturus in eternum, nec progenies eius ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est :
In eternum
.
||
iam nunc preparasset {t. 2 : Erfurt, f. 10vb ; facsim., p. 20b}
[Rusch, f. 10vb ] Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset
1Rg. 13,14
Sed nequaquam regnum tuum
marg.|
SED NEQUAQUAM REGNUM TUUM etc. Reprobatio Saulis ablatio regni Iudeorum, David ei superstes Christus populo Iudeorum successurus.
||
ultra consurget. Quesivit sibi
marg.|
QUESIVIT SIBI. Non quasi ubi sit nesciens sed per hominem more hominum loquitur quia et sic loquendo nos querit. Non solum enim Deo Patri sed ipsi quoque unigenito qui venit querere quod perierat, sic iam non eramus ut in ipso essemus electi ante mundi constitutionem. Queret ergo sibi dixit suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum accipit prepositionem et acquirit dicitur quod satis apertum est. Sine prepositione etiam querere intelligitur acquirere ex quo lucra vocantur questus.
||
Dominus virum
marg.|
VIRUM. David significat, vel ipsum mediatorem novi Testamenti
d
qui figurabatur in chrismate in quo unctus est David et progenies eius.
||
d
Cf. Hbr. 9, 15 : « Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, que erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis ».
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
Numérotation du verset
1Rg. 13,15
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat13
eos venientes ex14
Galgala in Gabaa in colle Beniamin15
. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
13
expugnabat] expugnabant
Σ Clementina
|
14
ex] de
Clementina
|
15
et reliqui populi …in colle Beniamin]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 13,16
Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas16
.
16
Machimas
Rusch etc.
] Machmas
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,17
Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum17
tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim18
ad terram Saul.
17
Philistinorum
Rusch Clementina
] Philistiim
Weber
18
Ephraim] Ephra
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,18
Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa19
imminentis vallis Seboim contra desertum.
19
in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω
Ed1455 Ed1455
]
om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,19
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
marg.|
PORRO FABER FERRARIUS etc. Diabolus quoque per paganos, per hereticos, et per falsos christianos studet prohibere, ne sint doctores in Ecclesia qui spiritualia arma faciant et nobis ad pugnandum tribuant. Pagani enim prohibuerunt, ne christiani liberalibus imbuerentur artibus. Heretici quoque persuaserunt principibus, ut catholici Ecclesie defensores in exilium pellerentur, ut desolatam plebem facilius seducerent. Nunc quoque antiquus hostis ab instantia eruditionis prelatos avertit, ut et ipsos et subditos facilius decipere possit. Duplici reatu diabolus constringitur superbia qua cecidit et invidia qua alios deiicere contendit. Philistiim autem interpretantur
{t. 2 : Erfurt, f. 11ra ; facsim., p. 21a} ‘duplex ruina’, Hebrei ‘transeuntes’. « Non enim habemus hic manentem civitatem »e
etc.
||
e
Hbr. 13, 14.
Caverant enim Philistiim,
interl.|
ut facilius possent superare||
ne forte facerent Hebrei gladium
interl.|
quo se defenderent||
aut lanceam.
Numérotation du verset
1Rg. 13,20
Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret20
unusquisque vomerem suum
interl.|
vomerem controversia hereticorum bonorum acuit sensum||
20
exacueret
Rusch Edmaior
. (ΩS) ] acueret ΩJM
Ed1455
et ligonem suum21
et sarculum.
21
suum
Rusch
] + et securim
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,21
Retuse22
itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium23
et securium usque ad stimulum corrigendum.
22
retuse] retunse
Weber
23
tridentium] tridentum
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,22
Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius24
.
24
qui…eius
Rusch
] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 13,23
Egressa {t. 2 : Erfurt, f. 11ra ; facsim., p. 21a}
[Rusch, f. 11ra ] est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas25
.
25
Machimas
Rusch etc.
] Machmas
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_13) |