initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Rg. 14,1 
Et accidit quadam die ut diceret Ionathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni et transeamus ad stationem Philistiim que est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
Numérotation du verset 1Rg. 14,2 
Porro Saul morabatur in extrema parte a sub malogranato que erat in agro Gabaa et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.

in agro Gabaa Σ Φ Rusch ] in Magron Weber , in agrum Gabaa R sexcentorum] sescentorum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,3 
Et Achias filius Achitob fratris Ichaboth filii Phinees, qui ortus fuerat ex Eli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Ionathas.
marg.|  IONOTHAS. Columbe donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus hereticorum conventus dissipat atque in fugam vertit. Armiger eius spiritalium discipuli qui non per plana sed ardua iter aripiunt, quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt si non per artam viam gradientes inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextera levaque incedunt et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt.   Ionathas non nisi provocatus ad hostes transit quia catholici adversus hereticos non contentionem commovent nisi prius ad certamen provocentur.   Ionathas ergo in agro culture hostes prosternit et doctores in meditatione Scripture hereticos vincunt.

quo D Φ Rusch Clementina ] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,4 
Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philistinorum, eminentes petre ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prerupti, nomen uni Boses 
interl.|  florens
et nomen alteri Sene,
interl.|  angustans eum
Numérotation du verset 1Rg. 14,5 
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machimas, et alter ad meridiem contra Gabaa.

Machimas Rusch etc.] Machmas Weber ad meridiem Φ Rusch Clementina ] a meridie Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,6 
Dixit autem Ionathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis, quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis.
Numérotation du verset 1Rg. 14,7 
Dixitque ei armiger suus : Fac omnia que placent animo tuo, perge quo cupis et ero tecum ubicumque volueris.

et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,8 
Et ait Ionathas : Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus {t. 2 : Erfurt, f. 11rb ; facsim., p. 21b} [Rusch, f.  11rb ] eis,
Numérotation du verset 1Rg. 14,9 
si taliter locuti fuerint ad nos, manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
Numérotation du verset 1Rg. 14,10 
Si autem dixerint : Ascendite ad nos, ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,11 
Apparuit igitur uterque stationi Philistinorum. Dixeruntque Philistiim : En Hebrei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
Numérotation du verset 1Rg. 14,12 
Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque : Ascendite ad nos et ostendimus vobis rem. Et ait Ionathas ad armigerum suum : Ascendamus sequere me. Tradidit enim eos Dominus in manus Israel.

in manus A Σ Φ Rusch Clementina ] in manu Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,13 
Ascendit autem Ionathas reptans manibus et pedibus, et armiger eius post eum. Et cum vidissent faciem Ionathe. Itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum.

et…Ionathe] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,14 
Et facta est plaga prima quam percussit Ionathas et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit.
Numérotation du verset 1Rg. 14,15 
Et factum est miraculum in castris et per agros, sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstupuit10  et conturbata sunt castra11  et accidit quasi miraculum a Deo.

et] om. Weber | 10  obstupuit] obstipuit Weber | 11  et…castra Rusch ] et conturbata est terra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,16 
Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens.
Numérotation du verset 1Rg. 14,17 
Et ait Saul populo qui erat cum eo : Requirite et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent repertum est non {t. 2 : Erfurt, f. 11va ; facsim., p. 22a} [Rusch, f.  11va ] adesse Ionathan et armigerum eius.
Numérotation du verset 1Rg. 14,18 
Et ait Saul ad Achiam : Applica arcam Domini12  . Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.

12  Domini R Σ Φ Rusch ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,19 
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philistinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem : Contrahe manum tuam.
Numérotation du verset 1Rg. 14,20 
Conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et cedes magna nimis.
Numérotation du verset 1Rg. 14,21 
Sed et Hebrei qui fuerant cum Philistiim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israel13  qui erant cum Saul et Ionatha.

13  cum Israel Σ Λ Φ Rusch Clementina ] cum Israhele Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,22 
Omnes quoque Israelite qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philistei14  sociaverunt se cum suis in prelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum15  .

14  Philistei Rusch Clementina ] Philistiim Weber 15  et erant… virorum Σ Rusch , Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,23 
Et salvavit Dominus Deus16  in die illa Israel, pugna autem pervenit usque Bethaven.

16  Deus] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,24 
Et viri17  Israel sociati sunt sibi18  in die illa adiuravit autem Saul populum dicens : Maledictus vir qui comederit panem 
interl.|  Saul indixit ieiunium ne si comederent mora fieret ultioni inimicorum

17  viri Rusch Clementina ] vir Weber 18  sociati…sibi Rusch Clementina ] sociatus sibi est Weber , sociatus est sibi Λ D Φ, sociatius est ibi m
usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem,
Numérotation du verset 1Rg. 14,25 
omnisque19  terre vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri.

19  omnisque R D Φ] omneque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,26 
Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel nullusque applicuit manum ad os suum. Timebat enim populus iuramentum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,27 
Porro Ionathas 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 11va ; facsim., p. 22a} [Rusch, f.  11va ] PORRO IONATHAS. Columbe donum hic eos significat qui accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophilos spiritales, id est demones viriliter pugnare qui mundi dulcedinem nescit declinare.
non audierat cum adiuraret pater eius populum. {t. 2 : Erfurt, f. 11vb ; facsim., p. 22b} [Rusch, f.  11vb ] Extenditque summitatem virgule20  quam habebat in manu et intinxit in favum21  mellis et convertit manum suam ad os suum et illuminati sunt oculi eius.
interl.|  nimio calore et prelio et ieiunio prius reverberati
marg.|  ILLUMINATI  SUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ad videndum, quia ante videbat sed ad discernendum, quia vetitum tetigerat. Unde confundebatur. Quo facto monetur omnis qui Deo vult militare omnes volumptatum illecebras contemnere : ‘Mel enim distillant labia meretricis’ id est voluptas carnalis delectationem parit. De qua mystice putatur Ionathan gustasse et sorte deprehensus vix precibus populi liberatus est. Unde patet eum qui mundi voluptate superatur, sanctorum suffragiis et fraternis orationibus indigere.

Cf. Prv. 5, 3 : « Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius ».

20  virgule D Φ m Rusch ] virgae Weber 21  in favum D Rusch Clementina ] in favo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,28 
Respondensque unus de populo ait : Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens : Maledictus vir22  qui comederit panem hodie. Defecerat enim23  populus.

22  vir Rusch Clementina ] om. Weber 23  enim Rusch ] autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,29 
Dixitque Ionathas : Turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto,
Numérotation du verset 1Rg. 14,30 
quanto magis si comedisset populus de preda inimicorum suorum quam reperit nonne maior facta fuisset plaga in Philistiim ?
Numérotation du verset 1Rg. 14,31 
Percusserunt ergo in die illa Philisteos a Machimis24  usque in Ahialon.
interl.|  alias Haylon

24  Machimis Rusch etc.] Machmis Weber
Defatigatus est autem populus nimis
Numérotation du verset 1Rg. 14,32 
et versus ad predam tulit oves, et boves, et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine.
Numérotation du verset 1Rg. 14,33 
Nuntiaverunt autem Sauli25  dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine. 
interl.|  quia occisis pecudibus nondum bene expurgatis a sanguine carnibus coxerunt et comederunt
marg.|  POPULUS PECASSET DOMINO COMEDENS CUM SANGUINE. Pecasse Domino et comedisse {t. 2 : Erfurt, f. 11vb ; facsim., p. 22b} [Rusch, f.  11vb ] cum sanguine dicuntur, quia mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus iuxta legem adipem et sanguinem, cum scilicet sanctuarium secum haberent. Quando enim locus sanctuarii procrul erat iubebatur in terram sanguis fundi, earum scilicet victimarum quas preparabant ad esum suum. Cum vero sanctuarium presens erat super altare Domini fundebatur. Unde in Deuteronomio : « Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris ». Hoc populus modo non fecit ideo dicitur : Domino pecasse et cum sanguine comedisse .

Dt. 12, 27.

25  Sauli Σ Rusch Clementina ] Saul Weber
Qui ait : Prevaricati estis, volvite ad me iam nunc26  saxum grande.

26  nunc] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,34 
Et dixit Saul : Dispergamini27  in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud
marg.|  OCCIDITE  SUPER. Ut fluat sanguis ad terram, vel comedit cum sanguine, quia ante sacrificium vespertinum comederunt quod post stragem usus erat fieri ante cibum. Vel in hoc peccaverunt - ut placet quibusdam - quod ad ostium tabernaculi victimas suas non duxerunt.

27  dispergamini] dispergimini Weber
et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi.
ET OCCIDERUNT. Occisio animalium est baptisma in quo vetus homo moritur. Ingens saxum super quod fiebat occisio fides est sine qua non moritur vetus homo. Mactatio in terra hereticorum baptisma cuius sanguinem comedunt, quando absque purificatione peccatorum sibi lotos aggregant hec animalia de Philisteis capta significant, aut de hereticis reductos, aut de gentilitate conversos illos imperiti rebaptizant istos aliter quam Ecclesia tradit baptizant. Quos Christus velut Saul in fide sua quasi super saxum grande occidendos boves et oves, id est in differentias hominum baptizari precepit.
Numérotation du verset 1Rg. 14,35 
Edificavit autem Saul altare Domino28   
interl.|  pro peccato populi interveniret

28  Domino Rusch Clementina , Domini R A Weber
tuncque primum cepit edificare altare Domino29  .
marg.|  TUNCQUE  PRIMUM  CEPIT  EDIFICARE  ALTARE  DOMINO. Quia obedienter et recte. Superius vero cum increpatus est a Samuele non dicitur edificasse Domino, quia inobedienter edificavit.

29  Domino Σ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,36 
Et dixit Saul : Irruamus {t. 2 : Erfurt, f. 12ra ; facsim., p. 23a} [Rusch, f.  12ra ] super Philistiim nocte et vastemus eos usque dum illucescat mane nec relinquamus de eis virum. Dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis fac. Et ait sacerdos : Accedamus huc ad Deum.
Numérotation du verset 1Rg. 14,37 
Et consuluit Saul Dominum30  dicens31   : Num Philistiim persequar32   ? Si tradas33  eos in manus34  Israel ? Et non respondit ei in die illa.

30  Dominum R Σ Rusch Clementina ] Deum Weber | 31  dicens] om. Weber | 32  num…persequar] num persequar Philistiim Weber | 33  tradas] trades Weber | 34  in manus Λ Rusch Clementina ] in manu Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 14,38 
Dixitque Saul : Applicate huc universos angulos 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 12ra ; facsim., p. 23a} [Rusch, f.  12ra ] APPLICATE UNIVERSOS ANGULOS etc. Angulos populi principes vocat quibus hincinde populi tamquam angulis parietes adherebant.
populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 14,39 
Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
Numérotation du verset 1Rg. 14,40 
Et ait ad universum Israel : Separamini vos in partem unam et ego cum Ionatha filio meo ero in parte altera35  . Responditque36  populus ad Saul : Quod bonum videtur in oculis tuis fac.

35  altera Λ Rusch Clementina ] una Weber 36  responditque Λ Φ Rusch Clementina ] respondit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,41 
Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel : Domine Deus Israel37  , da indicium quid est quod non responderis servo tuo hodie ? Si in me aut in Ionatha filio meo hec iniquitas est, da ostensionem aut si hec est iniquitas in populo tuo da sanctitatem38  . Et deprehensus est Ionathas et Saul populus autem exivit.

37  Domine Deus Israel Rusch et Clementina , om. Weber 38  quid est quod… da sanctitatem] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,42 
Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum. Et captus est Ionathas.
Numérotation du verset 1Rg. 14,43 
Dixit autem Saul ad Ionathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Ionathas et ait : Gustans gustavi in summitate virge que erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior.
Numérotation du verset 1Rg. 14,44 
Et ait Saul : Hec faciat mihi Deus 
marg.|  HEC  FACIAT  MIHI  DEUS. Iuramentum Hebreorum quod per contrarium intelligitur. Quasi dicat : malum quod tibi debetur imputetur si te non interfecero.
et hec addat quia {t. 2 : Erfurt, f. 12rb ; facsim., p. 23b} [Rusch, f.  12rb ] morte morieris Ionatha.
Numérotation du verset 1Rg. 14,45 
Dixitque populus ad Saul : Ergo ne Ionathas morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israel ?
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 12rb ; facsim., p. 23b} [Rusch, f.  12rb ] QUI FECIT SALUTEM etc. Multum prosunt transacta bona nisi enim Ionathan preterita bona iuvissent imminentia mala non evasisset. Non enim iniustus Deus ut obliviscatur bonorum.
Hoc nefas est, vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur.
Numérotation du verset 1Rg. 14,46 
Recessitque Saul nec persecutus est Philistiim porro Philistiim abierunt in loca sua.
Numérotation du verset 1Rg. 14,47 
At Saul confirmato regno super Israel pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisteos, et quocumque se verterat superabat.
Numérotation du verset 1Rg. 14,48 
Congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israel de manu vastatorum eius.
Numérotation du verset 1Rg. 14,49 
Fuerunt autem filii Saul : Ionathas et Iesui et Melchisua; nomina duarum filiarum eius : nomen primogenite Merob et nomen minoris Michol.
Numérotation du verset 1Rg. 14,50 
Et nomen uxoris Saul Achinoem filia Achimaas, et nomen principis39  militie eius Abner filius Ner patruelis Saul40  .

39  nomen principis Σ Rusch Clementina ] nomina principum Weber 40  Saul] aul cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 14,51 
Porro41  Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abiel.

41  porro Rusch Clementina Weber (Σ Λ Φ)] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 14,52 
Erat autem bellum potens adversum Philisteos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prelium sociabat eum sibi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_14)